Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 124 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT CXXIII. De unguento chrismatis, et institutione eius. <<<     >>> CAPUT CXXV. Quod non Christo, sed hominibus datur spiritus ad mensuram. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0162C) CAPUT CXXIV. Quod per visibilem unctionem corporis invisibiliter Spiritus sanctus operetur animae unctionem.

(0162D)

Sancto itaque hoc chrismate extrinsecus unguitur homo, et intrinsecus illabitur sancti Spiritus virtus, ut totus homo lavacro purgatus, totus ex spiritus unctione pinguescat; accipiente anima virtutem ex eadem sancti Spiritus unctione, ut cognoscat Deum habitatorem suum, ut diligat quem in se recepit, ut sit cum illo semper, ut regatur ab illo, et faciat voluntatem eius, ut non contristet eum, quoniam in ipso signatus est homo in die redemptionis suae, ut sit in membris Christi cum Christo unum, dum vegetatur ac regitur spiritu Christi.


96w 0.69675493240356 s