Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 125 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT CXXIV. Quod per visibilem unctionem corporis invisibiliter Spiritus sanctus operetur animae unctionem. <<<     >>> CAPUT CXXVI. De discretione qua sanctus Spiritus ad mensuram datur hominibus. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0162D) CAPUT CXXV. Quod non Christo, sed hominibus datur spiritus ad mensuram.

Hanc unctionem commendat Ioannes dicens: Ut sciatis quia unctionem habetis, et nos unctionem quam accepimus ab eo, permaneat in nobis (I Ioan. II) . Unctionis huius sacramentum est virtus ipsa invisibilis, unctio invisibilis Spiritus sanctus, unctio invisibilis charitas illa est, quae in quocunque fuerit, tanquam radix vitae illi erit quamvis ardente persecutionis sole arescere non potest. (0163A) Omne quod radicatum est in charitate, nutritur, et calore adversitatis nunquam arescit. Spiritus sanctus Christo non datus est ad mensuram, quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9) . In hominibus autem datur ad mensuram discretionis et gratiae (I Cor. XII) , ut quia multa membra Christi unum corpus efficiunt per multarum operationum munera, et in omnes unus spiritus dominetur, et in singulos idem diversorum donorum gratia operetur, dicente Paulo: Alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae in eodem spiritu, alii fides, alii gratia sanitatum, alii operatio virtutum, alii prophetiae, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum (I Cor. XII) .


168w 1.1224789619446 s