Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 126 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT CXXV. Quod non Christo, sed hominibus datur spiritus ad mensuram. <<<     >>> CAPUT CXXVII. De Spiritu septiformi interpretatio sancti Gregorii papae. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0163A) CAPUT CXXVI. De discretione qua sanctus Spiritus ad mensuram datur hominibus.

(0163B)

Fit autem haec discretio donorum, dum omnipotens Deus interni iudicii secreto moderamine sic cuncta moderatur, ut cum per impensam gratiam unumquemque sublevat, et iam [F., etiam] per disparem alteri alterum subdat, et meliorem quisque dono alio eum qui sibi subiicitur attendat; ac licet se praeire ex aliis sentiat, eidem tamen quem superat se in aliis postponat. Sic cuncta moderatur, et dum singula quaeque sunt omnium, interposita quadam charitatis necessitudine fiant omnia singulorum; et unusquisque sic quod non accipit in altero possideat, ut ipse alteri possidendum quod accepit humiliter impendat.


100w 0.66632580757141 s