Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 127 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT CXXVI. De discretione qua sanctus Spiritus ad mensuram datur hominibus. <<<     >>> CAPUT CXXVIII. De impositione manus. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0163B) CAPUT CXXVII. De Spiritu septiformi interpretatio sancti Gregorii papae.

(0163C)

Est autem hic spiritus septiformis, dicente Isaia: Et requiescet super eum spiritus Domini; spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis; et replevit eum spiritus timoris Domini (Isai. XL, 2) . Quos scilicet gradus, ut sanctus Gregorius (Lib. I Moral. c. 15) refert de coelestibus loquens, descendendo magis quam ascendendo propheta numeravit, videlicet sapientiam, intellectum, consilium, fortitudinem, scientiam, pietatem, timorem. (0163D) Et cum scriptum sit: Initium sapientiae timor Domini (Eccli. I, 16) , constat procul dubio quia a timore ad sapientiam ascenditur, non autem a sapientia ad timorem reditur; quia nimirum perfectam habet sapientia charitatem, et scriptum est: Perfecta charitas foras mittit timorem (I Ioan. IV, 18) . Propheta ergo, qui de coelestibus ad ima loquebatur, coepit magis a sapientia, et descendit ad timorem. Sed nos, quia a terrenis ad coelestia tendimus, eosdem gradus ascendendo numeremus, ut a timore ad sapientiam pervenire valeamus. In mente etenim nostra primus ascensionis gradus est timor Domini, secundus pietas, tertius scientia, quartus fortitudo, quintus consilium, sextus intellectus, septimus sapientia. Est enim timor Domini in mente. Sed qualis iste timor est, si cum eo pietas non est? (0164A) Qui enim misereri proximo ignorat, qui compati eius tribulationi dissimulat, huius timor ante omnipotentis Dei oculos nullus est, qui non sublevatur ad pietatem. Sed saepe pietas per inordinatam misericordiam errare solet, si fortasse pepercerit quae parcenda non sunt. Peccata enim quae feriri gehennae ignibus possunt, disciplinae sunt verbere corrigenda. Sed inordinata pietas, cum temporaliter parcit, ad aeternum supplicium pertrahit. Ut ergo vera et ordinata sit pietas, ad gradum est alium sublevanda, id est, ad scientiam, ut sciat vel quid ex misericordia puniat, vel quid ex misericordia dimittat. Sed quid, si sciat quid agere quisque debeat, virtutem vero agendi non habeat? (0164B) Scientia ergo nostra crescat ad fortitudinem, ut cum videt quid agendum sit, hoc agere per mentis fortitudinem possit; ne timore trepidet, et pavore collapsa non valeat bona defendere quae sentit. Sed saepe fortitudo, si improvida fuerit, et minus contra vitia circumspecta, ipsa sui praesumptione incassum ruit. Ascendat ergo ad consilium, ut providendo praemuniat omne quod agere fortiter potest. Sed esse consilium non potest, si intellectus deest, quia qui non intelligit malum, quod agentem gravat, quomodo potest bonum solidare, quod adiuvat? Itaque a consilio ascendamus ad intellectum. Sed quid, si intellectus magno quidem acumine vigilet, et moderari se nesciat per maturitatem? Ab intellectu ergo ascendatur ad sapientiam, ut hoc quod acute intellectus invenit, sapientia mature disponat. (0164C) Quia igitur per timorem surgimus ad pietatem, per pietatem ad scientiam ducimur, per scientiam ad fortitudinem roboramur, per fortitudinem ad consilium tendimus, per consilium ad intellectum proficimus, per intellectum ad maturitatem sapientiae venimus, septem gradibus ad portam ascendimus, per quam nobis aditus vitae spiritalis aperitur.


447w 3.6686289310455 s