Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 128 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT CXXVII. De Spiritu septiformi interpretatio sancti Gregorii papae. <<<     >>> CAPUT CXXIX. Rursum de impositione manus, et de Spiritu sancto. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0164C) CAPUT CXXVIII. De impositione manus.

Manus impositionis ipsa veritas, quae per se viam ad se vitam vocat, per se dedit exemplum. Nam dicente Marco: Cum offerrent ei parvulos, ut illos tangeret, ille complexans eos, et imponens manus super eos, benedicebat illos (Marc. X, 13) . Cuius rei actio haec est, ut cum verbis benedicitur, spiritus infundatur; cum manibus tangitur, spiritalis virtutis operatio designetur. (0164D) Ita manus impositionis forma in sacris officiis ex hac divina imitatione processit, ut omnis parvulus, id est, fide et spiritali obedientia humilis, per sacerdotem a Deo percipiat virtutem sanctificationis. Benedicit itaque Iesus ex potestate divinitatis; imponit manus, ut assumpta humanitas operetur effectum salutis. Benedicit ore Iesus, et manibus tangit, quia ex eo quod Verbum est, sanctificat; ex eo quod caro factum est, sanctificationis potentiam administrat. Benedicit, et manus imponit Iesus; quia quod Deitatis virtus significat, redimentis humanitas complet. Idem unus Iesus ex divinitate iustificandos vocat, ex humanitate vocatos firmat. (0165A) Nihil de opere salvationis illi deest, quando divinitas humanitati connexa imperat, et humanitas in divinitatem assumpta virtutem format. Unus Christus Deus et homo hoc agit, dum invisibili naturae cuncta deferunt servitutem, et visibilis natura invisibilis virtutis exsequitur potestatem. Salubriter ergo ad exemplum Christi a sacerdote fidelibus cum benedictione manus imponitur, quia illi est potestas auctoritate divina collata, ut in benedictione oris eius spiritus infusio prodeat, et in manus impositione tactus spiritalis gratiae convalescat.


223w 1.9633409976959 s