Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 129 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT CXXVIII. De impositione manus. <<<     >>> CAPUT CXXX. Spiritus sanctus datur a Deo. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0165A) CAPUT CXXIX. Rursum de impositione manus, et de Spiritu sancto.

Post baptismum opportune datur cum manus impositione Spiritus sanctus. Ita enim in apostolorum Actis Apostolus fecisse monstratur. (0165B) Nam sic dicit: Factum est autem, cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus, peragratis superioribus partibus, veniret Ephesum, et inveniret quosdam discipulos, et dixit ad eos: Si Spiritum sanctum accepistis credentes? At illi ad eum: Sed neque si Spiritus sanctus est audivimus. Ille vero ait: In quo ergo baptizati estis? Qui dixerunt: In Ioannis baptismate. Dixit autem Paulus: Ioannes baptizavit baptismate poenitentiae populum, dicens, in eum qui venturus esset post ipsum, ut crederent, hoc est, Iesum. His autem auditis, baptizati sunt in nomine Domini Iesu; et cum imposuisset illis manus Paulus, continuo venit Spiritus sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant (Act. XIX, 1-7) . Item alias: Cum audissent autem apostoli, qui erant Ierosolymis, quia recepit Samaria verbum Dei, miserunt ad illos Petrum et Ioannem. (0165C) Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum sanctum. Nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu. Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum sanctum (Act. VIII, 14) .


185w 1.9453690052032 s