Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 130 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT CXXIX. Rursum de impositione manus, et de Spiritu sancto. <<<     >>> CAPUT CXXXI. De chrismate. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0165C) CAPUT CXXX. Spiritus sanctus datur a Deo.

Spiritum sanctum, sicut verum est quia ex divino munere accipere possumus, ita ex nostra potestate dare non possumus. Ut tamen detur, eiusdem gratiae largitorem Dominum invocamus, quo in ministerio nostrae obsecrationis conferatur gratia divinae virtutis; Deo tota cooperante, cum et nos orare facit, et is qui benedicitur sanctificationem percipit, et ille plenitudinem sanctificationis infundit.


61w 0.65819001197815 s