Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 131 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT CXXX. Spiritus sanctus datur a Deo. <<<     >>> CAPUT CXXXII. Quomodo docendus est baptizatus, ut discat orare. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0165C) CAPUT CXXXI. De chrismate.

(0165D)

Hoc autem a quo potissimum fiat, sicut sanctus papa Innocentius attestatur, sic dicit non ab alio quam ab episcopo fieri licere. Nam presbyteri, licet sint sacerdotes, pontificatus tamen apicem non habent. (0166A) Hoc autem solis pontificibus deberi, ut vel consignent, vel Paracletum Spiritum tradant; quod non solum consuetudo ecclesiastica demonstrat, verum et superior illa lectio Actuum apostolorum, quae asserit Petrum et Ioannem esse directos, qui iam baptizatis traderent Spiritum sanctum. Nam presbyteris seu extra episcopum, sive praesente episcopo, cum baptizant, chrismate baptizatos unguere licet, sed quod ab episcopo fuerit consecratum; non tamen frontem ex eodem oleo signare, quod solis debetur episcopis, cum tradunt Spiritum Paracletum.


108w 0.81022977828979 s