Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 132 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT CXXXI. De chrismate. <<<     >>> CAPUT CXXXIII. De oratione Dominica. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0166A) CAPUT CXXXII. Quomodo docendus est baptizatus, ut discat orare.

Post lavationem fontis, post vitae novitatem, post Spiritus unctionem, docendus est homo verbis veritatis orare, ut is qui in veteri homine erat filius irae, iam in coelesti regeneratione Patrem invocet pietate. (0166B) Nec in multiloquio, quo non poterit effugere peccatum (Proverb. X, 19) , prosecutionem exeret, sed in affectu sanctae intentionis orationem effundet, habens regulam doctrinae Domini, cuius virtutem si orando expedibiliter tenet, in delectando copiosius auget, dicente psalmo: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui (Psal. XXXVI, 4) . Ac per hoc sancta intentio sicut non est obtendenda, si perdurare non potest, ita si perduraverit, non cito est rumpenda. Absit enim ab oratione multa locutio; sed non desit multa precatio, si fervens perseveret intentio. Nam multum loqui est in orando rem necessariam superfluis agere verbis. Multum autem precari est ad eum quem precamur diuturna et pia cordis excitatione pulsare. Nam plerumque hoc negotium plus gemitibus quam sermonibus agitur, plus fletu quam effectu. (0166C) Ponit autem lacrymas nostras in conspectu suo (Psal. LV, 9) , et gemitus noster non est absconditus ab eo (Psal. XXXVII, 10) , qui omnia per Verbum condidit, et humana verba non quaerit. Nobis ergo verba necessaria sunt, quibus commoneamur, et inspiciamus quid petamus, non quibus Deum seu docendum, seu flectendum esse credimus.


208w 1.6504390239716 s