Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 133 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT CXXXII. Quomodo docendus est baptizatus, ut discat orare. <<<     >>> CAPUT CXXXIV. De oratione non longa. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0166C) CAPUT CXXXIII. De oratione Dominica.

Cum ergo dicimus: Pater noster, qui es in coelis, cognoscimus ordine Creatorem, veneramur iure Dominum, invocamus pietate Patrem. Nec iam sub servitutis metu tabescimus, quando de pietate paterna confidimus. (0166D) Ad totam tamen Trinitatem orationis huius verba dirigimus; quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso et nos et omnia sumus (Rom. XI, 36) . Fatendum itaque est ubique esse Deum per divinitatis praesentiam, sed non ubique per habitationis gratiam. Propter hanc enim habitationem, ubi procul dubio gratia dilectionis eius agnoscitur, non dicimus: Pater noster, qui es ubique, cum hoc verum sit, sed Pater noster, qui es in coelis, ut templum eius potius in oratione commemoremus, quod et nos ipsi esse debemus, et in quantum sumus, in tantum ad eius societatem et adoptionis familiam pertinemus. (0167A) Si enim populus Dei nondum factus aequalis angelis eius, adhuc in ista peregrinatione dicitur templum eius; quanto magis est templum eius in coelis, ubi est populus angelorum, quibus aggregandi et coaequandi sumus, cum finita peregrinatione, quod promissum est sumpserimus. Item cum dicimus: Sanctificetur nomen tuum, nos admonemus desiderare ut nomen eius, quod semper sanctum est, etiam apud homines sanctum habeatur, hoc est, non contemnatur, quod non Deo, sed hominibus prodest. Et in eo, quod dicimus: Adveniat regnum tuum, quod seu velimus, seu nolimus utique veniet, desiderium nostrum ad illud regnum excitamus, ut nobis veniat, atque in eo regnare mereamur. (0167B) Cum dicimus: Fiat voluntas tua sicut in coelo, sic et in terra, nobis ab illo precamur ipsam obedientiam, ut sic in nobis fiat voluntas eius, quemadmodum fit in coelestibus angelis eius. Cum dicimus: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, per id quod dicitur hodie, significatur hoc tempore; ubi vel sufficientiam illam petimus a parte qua excellit, id est, nomine panis totum significantes; vel Sacramentum fidelium, quod in hoc tempore necessarium est, non tamen ad huius temporis, sed ad illam aeternam felicitatem assequendam. Cum dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, nos admonemus et quid petamus, et quid faciamus, ut accipere mereamur. Cum dicimus: Ne nos inferas in tentationem, nos admonemus hoc petere, ne deserti eius adiutorio alicui tentationi vel consentiamus decepti, vel cedamus afflicti. (0167C) Cum dicimus: Libera nos a malo, nos admonemus cogitare nondum nos esse in eo bono ubi nullum patimur malum. Et hoc quidem ultimum, quod in oratione Dominica positum est, tam late patet, ut homo Christianus in qualibet tribulatione constitutus in hoc gemitus edat, in hoc lacrymas fundat, hinc exordiatur, in hoc immoretur, ad hoc terminet orationem. His enim verbis res ipsas memoriae nostrae commendari oportebat.


420w 3.0208899974823 s