Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 134 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT CXXXIII. De oratione Dominica. <<<     >>> CAPUT CXXXV. De omni petitione quod petit, qui orationem Dominicam orat. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0167C) CAPUT CXXXIV. De oratione non longa.

(0167D)

Nam quaelibet alia verba dicamus, quae affectus orantis vel praecedendo format ut clareat, vel consequendo attendit ut crescat, nihil aliud dicimus, quam quod in ista Dominica oratione positum est, si recte et congruenter oramus. Quisquis autem id dicit, quod ad istam evangelicam precem pertinere non possit, etiamsi non illicite orat, carnaliter orat. Quod nescio quemadmodum non dicatur illicite, quandoquidem spiritu renatos non nisi spiritaliter decet orare.


72w 0.81301999092102 s