Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 135 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT CXXXIV. De oratione non longa. <<<     >>> CAPUT CXXXVI. De veritate corporis Christi in Eucharistia. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0167D) CAPUT CXXXV. De omni petitione quod petit, qui orationem Dominicam orat.

Qui enim dicit, verbi gratia, Clarificare in omnibus gentibus sicut clarificatus es in nobis, et prophetae tui fideles inveniantur (Eccli. XXXVI, 18) , quid aliud dicit quam: Sanctificetur nomen tuum? (0168A) Qui dicit: Deus virtutum converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus (Psal. LXXIX, 4) , quid aliud dicit quam: Veniat regnum tuum? Qui dicit: Itinera mea dirige secundum verbum tuum, et non dominetur mihi omnis iniquitas (Psal. CXVIII, 133) , quid aliud dicit quam: Fiat voluntas tua in coelo et in terra? Qui dicit: Paupertatem et divitias ne dederis mihi (Prov. XXX, 9) , quid aliud dicit quam: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie? Qui dicit: Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis eius (Psal. CXXXI, 1) , aut: Domine, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala (Psal. VII, 4) , quid aliud dicit quam: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? (0168B) Qui dicit: Aufer a me concupiscentias ventris, et desiderium concubitus, ne apprehendat me (Eccli. XXIII, 6) , quid aliud dicit quam: Ne nos inferas in tentationem? Qui dicit: Erue me de inimicis meis, et ab insurgentibus super me libera me (Psal. LVIII, 2) , quid aliud dicit quam: Libera nos a malo? Et si per omnia praeceptionum sanctarum verba discurrat, quantum aestimo, nihil inveniet quod non ista Dominica contineat et concludat oratio. Unde liberum est aliis atque aliis verbis, eadem tamen in orando dicere; sed non esse liberum alia dicere. Haec et pro nobis, et pro nostris, et pro alienis, atque ipsis inimicis sine fluctu dubitationis oranda sunt; quamvis alius pro isto, alius pro illo, sicut se habent propinquitates, vel longinquitates necessitudinum, in corde orantis oriatur, aut excellat affectus.


277w 1.9689049720764 s