Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 136 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT CXXXV. De omni petitione quod petit, qui orationem Dominicam orat. <<<     >>> CAPUT CXXXVII. Quod est corpus Christi intelligere, vel sanguis. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0168B) CAPUT CXXXVI. De veritate corporis Christi in Eucharistia.

(0168C)

Post regenerationem nativitatis spiritalis, post gratiam coelestis unctionis, post doctrinam Dominicae orationis, post invocationem divinae Paternitatis, convenit iam pervenire ad participationem coelestis refectionis. Eorum enim est dicere: Pater noster, qui es in coelis, qui iam Patre tali regenerati sunt ex aqua et spiritu, ut confidenter petant dicentes: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. (0168D) Hic ergo quia panis vivus Christus est, qui de coelo descendit, et vitam dat mundo (Ioan. VI, 51) , bene in hac oratione Dominica panem nostrum hunc ipsum Christum dari nobis quotidie petimus, ut qui in Christo manemus et vivimus, a sanctificatione et corpore eius non recedamus. Quid enim tam vult Deus, quam ut quotidie Christus habitet in nobis, qui est panis vitae, et panis e coelo? Hunc panem significavit manna illud, quod qui liberati sunt, post maris Rubri transitum manducaverunt. (0169A) Nam sicut illic, postquam mare transitum est, panem coeli, id est manna, comederunt, ita hic post fontem, qui figuram maris habuit, comedimus carnem Christi, et bibimus sanguinem eius qui dixit: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus (Ioan. VI, 56) . Hinc Paulus dicit: Omnes in Moysen baptizati sunt in nube et in mari; et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt (I Cor. X, 1); spiritalem utique, quia figura mannae illius veritas fuit corporis Christi, quod nunc comedimus. Et ideo spiritaliter eadem esca est, corporaliter autem altera, quia illi manna manducaverunt, nos aliud manducamus. Adiungit autem: Et omnes eumdem potum spiritalem biberunt. Aliud illi, aliud nos; sed specie visibili, quod tamen hoc idem significaret virtute spiritali. Quomodo enim eumdem potum? Bibebant, inquit, de spiritali sequente petra, petra autem erat Christus in Verbo, et in carne. Et quomodo biberunt? percussa est petra de virga. Bis gemina percussio duo ligna crucis significat. Percussa illic petra de virga, fluxit aqua, et biberunt. (0169B) Suspenso hic Christo crucis ligno, manavit aqua et sanguis; et haec bibimus, ut vitam aeternam habeamus. Quod autem idem Dominus ait: Qui manducat carnem meam, et bibit meum sanguinem, ipse in me manet, et ego in illo (Ioan. VI, 57) , exposuit quid dixisset. Hoc enim est manducare illam escam, et illum bibere potum, in Christo manere, et illum manentem in se habere. Ac per hoc qui non manet in Christo, et in quo non manet Christus, procul dubio nec manducat eius carnem, nec bibit eius sanguinem, etiamsi tantae rei sacramentum ad iudicium sibi manducet et bibat.


394w 3.3265590667725 s