Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 138 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT CXXXVII. Quod est corpus Christi intelligere, vel sanguis. <<<     >>> CAPUT CXXXIX. De aedificatione hominis per poenitentiam et lacrymas. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0170A) CAPUT CXXXVIII. Sicut de pane, sic et de vino.

Recolite enim quia panis non fit de uno grano, sed de multis. Quando indicta est nobis abstinentia carnalis, et coepistis relinquere conversationem gentilitatis, ut abstineretis a peccatis, mundantes vos in ieiuniis, remotis aliquandiu coniugibus, spectaculis et lautioribus escis, atque ita exorcizabamini, amota vetustae conversationis inutili palea, quam tunc molebamini; quando abiecistis paleam immundae operationis, tunc venistis in candorem novae confessionis. (0170B) Quando baptizati estis, quasi consparsi estis. Quando Spiritus sancti ignem accepistis, quasi cocti estis. Estote quod videtis, et accipite quod estis. Hoc Apostolus de pane dixit. Iam de calice quid intelligeremus, etiam non dictum satis ostendit. Sicut enim ut sit species visibilis panis, multa grana in unum consparguntur, tanquam illud fiat, quod de fidelibus ait Scriptura sancta: Erat illis anima una, et cor unum in Domino (Act. IV, 32) ; sic et de vino. Fratres, recolite unde fit vinum. Grana multa pendent ad botrum, sed liquor granorum in unitatem infunditur. Ita Dominus Christus ut significaret nos ad se pertinere, voluit mysterium pacis et unitatis nostrae in sua mensa consecrari. (0170C) Qui accipit mysterium unitatis, et non tenet vinculum pacis, non mysterium accipit pro se, sed testimonium contra se.


194w 1.8871409893036 s