Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 139 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT CXXXVIII. Sicut de pane, sic et de vino. <<<     >>> CAPUT CXL. Oratio propter albas tollendas. hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0170C) CAPUT CXXXIX. De aedificatione hominis per poenitentiam et lacrymas.

Praemissis ex toto sacramentis expletis, erit aliquibus diebus renatus homo indesinenter ecclesiae conventui et choris adhaerens, indutus vestibus albis; agens et signum et festa sanctae celebritatis, in qua liberatus a vetustate primi hominis, et solutus a reatu damnatae conditionis, intret in conspectu Domini in exsultatione, et inter electos suos in laetitia deducatur; memor deinceps vitiatae naturae, cuius etsi damnationem evasit, fragilitatem penitus non amisit. (0170D) Maneat in timore Domini, faciens voluntatem eius, diligens Deum, et delectans in illo; atque quia sine peccato esse non potest, et peccare caveat, et poenitentiae affectu insistens fletibus, deleri peccata semper studeat, donec divinae bonitatis larga miseratio, sicut originale peccatum delevit in lavacro, actuale quoque deleat in lamento. Atque ita in spe futurae beatitudinis securus solvens conditionem mortis quiescat in pace, et resurgat ex omni parte renatus, in incorruptione sua et in Redemptoris laudibus permansurus.


148w 1.0866189002991 s