Hildefonsus_Toletanus_cps2, De cognitione baptismi, 142 
Hildefonsus Toletanus, De cognitione baptismi, CAPUT CXLI. Item Benedictio. <<<    hide dictionary links

De cognitione baptismi


(PL 96 0171B) CAPUT CXLII. Sermo dicendus ad infantes die tertia post Pascha propter albas tollendas.

Sermo ad vos est, modo nati infantes, parvuli in Christo, nova proles Ecclesiae, gratia Patris, fecunditas matris, germen pium, examen novellum, fons nutriti honoris, et fructus laboris, gaudium, et corona mea. Omnes, qui statis in Domino, apostolicis verbis vos alloquor: Ecce nox praecessit, et dies appropinquavit. (0171C) Abiicite opera tenebrarum, et induite vos arma lucis; sicut in die honeste ambulate; non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione, sed induite Dominum Iesum Christum, et carnis providentiam ne feceritis in concupiscentiis (Rom. XIII, 12-14) , ut et vita induatis quem sacramento induistis. (0172A) Quotquot ergo in Christo baptizati estis, Christum induistis. Non est Iudaeus et Graecus, non est servus et liber, non est masculus et femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Iesu (Galat. III, 27, 28) . Hoc enim habent ipsa viscera sacramenti. Sacramentum est enim vitae novae, quae in hoc tempore incipit a remissione praeteritorum omnium peccatorum, perficietur autem in resurrectione mortuorum. Consepulti estis Christo per baptismum in morte, ut quemadmodum Christus surrexit a mortuis, sic et vos in novitate vitae ambuletis. Ambulatis autem nunc per fidem, quandiu in hoc mortali corpore peregrinamini. Sed via vobis certa ipse, ad quam intenditis, factus est Christus Iesus secundum hominem, quod pro nobis fieri dignatus est. (0172B) Servabit enim multam dulcedinem timentibus se, aperturus et perfecturus eam sperantibus in se, cum id quod in spe cepimus, etiam luce acceperimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Ioan. III, 2) . Hoc in Evangelio ipse promisit. Qui diligit me, inquit, mandata mea custodit; et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et ostendam me ipsum illi (Ioan. XIV, 21) . Utique videbant eum quibus loquebatur; sed in forma servi, qua maior est Pater, non forma Dei, qua aequalis est Patri. Hanc ostendebat timentibus, illam servabat sperantibus in se. (0172C) Ipse ergo vos illuminet qui redemit, ipse custodiat qui illuminavit, ut et in hac peregrinatione tutos ab omni malo defendat, et in futura remuneratione sibi glorificandos exhibeat; praestante gloriosa Trinitate, Deo nostro, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.


354w 2.9468488693237 s