Hugo_de_S_Victore_cps2, De fructibus carnis et spiritus, 10 
Hugo de S Victore, De fructibus carnis et spiritus, CAP. IX. De ingluvie ventris seu gula, et comitatu eius. <<<     >>> CAP. XI. De humilitate, et eius comitibus. hide dictionary links

CAP. IX. De ingluvie ventris seu gula, et comitatu eius.


(PL 176 1002A) CAP. X. De luxuria et comitatu eius.

Luxuria est ex immundis descendens desideriis lubrica, et effrenata mentis corporisve prostitutio. Eius comites sunt voluptas, lascivia, ignavia, petulantia, titubatio, blanditiae, deliciae.

Voluptas est cum quadam lubrica suavitate ad illicita foedae mentis inclinatio.

Lascivia est indecens motus dissoluti corporis in loco verecundo ex intemperantia carnali prodiens. (1002B)

Ignavia est de virtutum laudabili exercitio languida utriusque hominis deiectio.

Petulantia est ex carnalium cogitatuum conceptione totius corporis lascivus in rem amatam impetus.

Titubatio est lubricae carnalitatis instantia fracti animi vitium exterius prodiens, aut ex immodica venere membrorum vacillatio.

Blanditiae sunt cum quadam dulcedine vitioserum delectaminum sensualis extrinsecus facta exhibitio.

Deliciae sunt corporalis illecebrositatis cum quadam superfluitate usurpatio.


111