Hugo_de_S_Victore_cps2, De fructibus carnis et spiritus, 14 
Hugo de S Victore, De fructibus carnis et spiritus, CAP. XIII. De iustitia et comitatu eius. <<<     >>> CAP. XV. De temperantia, et eius comitibus. hide dictionary links

De fructibus carnis et spiritus


(PL 176 1003B) CAP. XIV. De fortitudine et comitibus ipsius

Fortitudo est immobilis inter adversa animi laborum et periculorum susceptio. Cuius comites sunt magnanimitas, fiducia, tolerantia, requies, stabilitas, constantia, perseverantia.

Magnanimitas est generosa quaedam excellentia animi res difficiles et arduas pulchre et fortiter administrantis. (1003C)

Fiducia est, ex virtutum conscientia, immotam mentem inter adversa sibi constituere, et de bono exitu confidere.

Tolerantia seu patientia est diuturna alienae improbitatis vel molestiae sufferentia.

Requies est per quam menti quaedam securitas ex contemptu perfunctoriae varietatis affertur.

Stabilitas est mentis, fixa nulla locorum vel temporum varietate, per diversa iactatae retentio.

Constantia est sui similis, et statu suo dignus, perpetuus, et immotus vitae tenor.

Perseverantia est quae virtutum quadam perfectione (longanimitate perficiente) confirmat animum, ne ante consecutum finem desistat ab incoepto.


122