Incertus_085_cps2, Missale mixtum, 4dHOME > 'mutum' in 'Incertus_085, Missale mixtum, 4d'
Incertus 085, Missale mixtum, FERIA QUARTA. <<<     >>> FERIA QUARTA.hide dictionary links

(PL 85 0359C) QUARTA FERIA.

Ad Missam.

Lectio libri proverbiorum Salomonis ( Cap. XIII) .

R. Deo gratias.

Fili: Lex sapientis fons vite: ut declinet a ruina mortis. Doctrina bona dabit gratiam: in itinere (0359D) contentorum vorago. Astutus omnia agit cum consilio: qui autem fatuus est: aperit stulticiam. Nuncius impii cadit in malum: legatus fidelis sanitas. Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam: qui autem acquiescit arguenti glorificabitur. Desiderium si compleatur: delectat animam: detestantur stulti eos qui fugiunt mala. Qui cum sapientibus graditur: sapiens erit: (0360A) amicus stultorum efficitur similis. Peccatores sequentur malum; et iustis retribuentur bona. R. Amen.

Lectio libri Samuelis id est Regum I. ( Cap. XII) .

R. Deo Gratias.

In illis diebus: dixit Samuel ad universum populum Israel. Ecce audivi vocem vestram: iuxta omnia que locuti estis ad me: et constitui super vos Regem. Et nunc Rex gradietur ante vos: ego autem senui et canui. Porro filii mei vobiscum sunt: itaque conversatus coram vobis ab adolescentia mea usque ad diem hanc. Ecce presto sum. Loquimini de me coram Domino: et coram Christo eius. Utrum bovem cuiusquam tulerim: an asinum: si quempiam calunniatus sum: si oppressi aliquem. Si de manu cuiusque munus accepi: et contemnam illud hodie: restituamque (0360B) vobis. Et dixerunt: Non es calunniatus nos: neque oppressisti: neque de manu alicuius quippiam tulisti: dixitque ad eos. Testis est Dominus adversum vos: et testis Christus eius in hac die: quia non inveneritis in manu mea quippiam. Et dixerunt. Testis. Et ait Samuel ad populum. Dominus qui fecit Moysem et Aaron: et eduxit patres nostros de terra Egypti. Nunc ergo state: ut iudicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini: quas fecit vobiscum et cum patribus vestris. Quorum ingressus est Iacob in Egyptum: et clamaverunt patres vestri ex Egypto: et conlocavit eos in loco hoc. Qui obliti sunt Domini Dei sui: et tradidit eos in manu Sisare magistri milicie Asor: et in manu Philistinorum: et in manu Regis Moab: et pugnaverunt adversum (0360C) eos. Postea autem clamaverunt ad Dominum et dixerunt. Peccavimus: quia dereliquimus Dominum: et servivimus Baalim et Astaroth. Nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum: et serviemus tibi. Et misit Dominus Hierobaal: et Badam: et Barach: et Iephte: et Samuel: et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum: et habitastis confidenter. Videntes autem quod Naas Rex filiorum Ammon venisset adversum vos: dixistis mihi. Nequaquam: sed Rex imperabit nobis. Cum Dominus Deus vester regnaret in vobis. Nunc ergo presto est Rex vester quem elegistis et petistis: ecce Dominus dedit vobis Regem. Si timueritis Dominum et servieritis ei: et audieritis vocem eius: et non exasperaveritis os Domini: eritis vos et Rex vester qui imperat (0360D) vobis sequentes Dominum Deum vestrum. Si autem non audieritis vocem Domini: sed exasperaveritis os Domini: erit manus Domini super vos: et super patres vestros. Sed et nunc state et videte rem istam grandem: quam facturus est Dominus in conspectu vestro. Numquid non messis tritici est. Hodie invocabo (0361A) Dominum: et dabit voces et pluvias: et scietis et videbitis quod grande malum feceritis vobis in conspectu Domini: petentes super vos Regem. Et clamavit Samuel ad Dominum: et dedit Dominus voces et pluviam in die illa. Et timuit omnis populus Dominum nimis et Samuelem. Dixitque universus populus ad Samuelem. Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum: ut non moriamur. Addidimus enim universis peccatis nostris malum: ut peteremus nobis Regem. Dixit autem Samuel ad populum. Nolite timere: vos fecistis universum malum hoc. Verumtamen nolite recedere a tergo Domini: et servire Domino in omni corde vestro: et nolite declinare post vana: que non proderunt vobis: neque eruent vos que vana sunt: et non derelinquet (0361B) Dominus populum suum propter nomen suum magnum: quia iuravit Dominus facere vos sibi populum. Absit autem a me hoc peccatum in Domino: ut cessem orare pro vobis: et docebo vos viam bonam et rectam. Igitur timete Dominum: et servite ei in veritate: et ex toto corde vestro.

R. Amen.

Dicat Presb. Dominus sit semper vobiscum. R. Et cum.

Tractus. Vide Domine et considera quoniam factus sum vilis: vide afflictionem meam quia erectus est inimicus. V. Aperuerunt super me inimici ora sua: et exprobrantes percusserunt maxillam meam: sibilaverunt et fremuerunt: dixerunt devoremus eum. V. Ipse autem gemens et conversus retrorsum.

(0361C) Dicat Presb. Silentium facite.

Sequentia epistole Petri Apostoli ( II, cap. II, III.)

R Deo gratias.

Charissimi. Novit Dominus pios de tentationibus eripere: iniquos vero in diem iudicii cruciandos reservare. Magis autem eos qui post carnem in concupiscentiam immundicie ambulant: damnationemque contemnunt. Audaces. Sibi placentes. Maiestatem non metuunt. Blasphemantes. Ubi angeli fortitudini et virtute cum sint maiores: non portant adversum se a Domino execrabile iudicium. Hi vero velut irrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem: in his que ignorant: blasphemantes in corruptione sua peribunt. Percipientes mercedem iniustitie: estimantes voluptates diurnas delicias. Quo inquinati et (0361D) commaculati deliciis affluentes: et in conviviis suis luxuriantes vobiscum. Oculos habentes plenos adulteriis et indesinenter delictis inlicientes animas instabiles. Cor exercitatum avaricie habentes: maledictionis filii dereliquerunt rectam viam: erraverunt secuti viam Balaam filii Beor qui mercedem iniusticie dilexit. Increpationem vero habuit sue vesanie: subiugale mutum in hominis voce: loquens perhibuit prophetie insipientiam. Hi sunt fontes sine aqua: et nebule turbinibus exagitate: quibus caligo tenebrarum (0362A) reservatur. Superbia autem vanitatis loquentes inliciunt in desideriis carnis luxurie eos qui paululum effugerunt: qui in errore conversantur. Libertatem aliis promittentes; cum ipsi sint servi peccati. A quo enim quis superatus est; huius et servus est. Si enim refugientes coinquinationes mundi in agnitionem Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi: et rursus impliciti superantur: facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. Melius enim erat illis non cognoscere viam iusticie: quam post agnitionem retrorsum converti a tradito sibi sancto mandato. Contigit enim illis res veri proverbii: canis reversus ad suum vomitum: et sus lota in volutabro ceni. Hanc ecce vobis charissimi secundam scribo epistolam; in quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem: ut memores (0362B) sitis eorum que predixi verborum sanctorum Prophetarum et Apostolorum vestrorum preceptorum Domini et Salvatoris nostri. R. Amen.

Lectio sancti Evangelii secundum Ioanem ( Cap. VIII) .

Illo in tempore: Dominus noster Iesus Christus loquebatur phariseis et turbis dicens. Ego sum lux mundi. Qui sequitur me non ambulabit in tenebris; sed habebit lucem vite. Dixerunt ergo pharisei. Tu de te ipso testimonium perhibes: testimonium tuum non est verum. Respondit Iesus et dixit eis. Et si ego testimonium perhibeo de me ipso: verum est testimonium meum: quia scio unde veni et quo vado. Vos autem nescitis unde venio: aut quo vado. Vos autem secundum carnem iudicatis: ego non iudico quemquam: et si iudico ego: iudicium meum verum est: (0362C) quia solus non sum: sed ego et qui me misit pater. Et in lege vestra scriptum est: quod duorum hominum testimonium verum est. Ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso: et testimonium perhibet de me: qui misit me pater. Dicebant ergo ei. Ubi est pater tuus? Respondit Iesus. Neque me scitis: neque patrem meum. Si me sciretis: forsitan et patrem meum sciretis. Hec verba locutus est in Gazophilatio: docens in templo. Et nemo apprehendit eum: quia necdum venerat hora eius. Dixit ergo eis iterum Iesus. Ego vado et queritis me: et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado: vos non potestis venire. Dicebant ergo Iudei: Numquid interficiet semetipsum? Quia dicit: quo ego vado: vos non potestis venire. Et dicebat illis. Vos de deorsum estis: (0362D) ego de superius sum. Vos de hoc mundo estis: ego non sum de hoc mundo. Dixi ergo vobis: quia moriemini in peccatis vestris. Si enim non credideritis quia ego sum: moriemini in peccato vestro. Dicebant ergo ei: Tu quis es? Dixit eis Iesus. Principium qui et loquor vobis. Multa habeo de vobis loqui et iudicare: sed qui misit me verax est: et ego que audivi ab eo: hec loquor in mundo: et non cognoverunt: quia patrem eis dicebat Deum. Dixit ergo eis Iesus. Cum exaltaveritis filium hominis tunc cognoscetis: (0363A) quia ego sum: et a me factum est nihil. Sed sicut docuit mihi pater: hec loquor. Et qui misit me: mecum est: et non relinquet me solum: quia et ego que placita sunt ei facio semper. Hec illo loquente: multi crediderunt in eum. R. Amen.

Dicat Presbit. Dominus sit semper vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

Lauda. Gaudebunt labia mea cum cantavero tibi: et anima mea quam redemisti.

Preces. Penitentes.

Sacrificium. Offerte Domino.

Require retro in quarta feria I. hebdomade XL. folio 99.

Missa. Omnis conventus dominice plebis: et coadunatio christiane religionis effundite coram Domino (0363B) corda vestra: pandite probra: solvite vota. Nam acceptabit huius ieiunii votum: qui inspicit intentionis vestre affectum. Tantum est ut ita humiliemini sub manu Dei potentis: qualiter vos exaltet in tempore tribulationis. R. Amen.

Alia Oratio. Iesu filius Dei: qui contriti cordis sacrificio placaris: nostris quesumus parce offensis. Da nobis et abstinendi devotionem: et abstinentie promereri virtutem. Quo et voluntate habeamur idonei: et corporali robore inveniamur condigni. R. Amen.

Post nomina oratio. Offerentium tibi Deus pater vota sanctificas: sic ieiunantium precibus adesto propicius: ut defunctis fidelibus eterne concedatur beatitudinis locus. R. Amen.

(0363C) Ad pacem oratio. Pace tua Domine poscimus: muniantur intima pectoris nostri: que et ieiunantibus fiat in permixtione sanctificationis: et non ieiunantibus maneat in expiatione facinoris. R. Amen.

Inlatio. Dignum et iustum est nos tibi semper gratias agere Domine sancte pater eterne omnipotens Deus: per Iesum Christum filium tuum dominum nostrum. Qui per ieiunium spirituales effecti: liberius copulamur: Angelisque suis adiungimur. Per ieiunium enim et sacramenta mysteriorum celestium revelantur: et tela demoniorum fortissima devincuntur. Eo quippe et vivificatur anima: et corpora atteruntur superba. Quo homo exterior exhibens abstinentie votum: interior facilius per orationem (0363D) penetret celum. Unde quia tu es summus Deus: per quem ista et ordinatim aguntur: et ammirabili potentia exercentur. Te acclivi ex oratione precamur: ut per ieiunium hoc quod agimus: vel orationem: quam coram te fundimus: eiiciantur a nobis cuncta in commune tentamenta demoniorum: ut nullis sordidati malis: tuis deserviendo preceptis: proclamemus tibi semper atque ita dicamus. R. Sanctus. Sanctus. Sanctus.

Post Sanctus. Vere ammirabilis et Sanctus Dominus noster Iesus Christus filius tuus: qui nobis instituit nostrum coram hominibus non ostendere ieiunium: ne labentis vite transitoria laude bona (0364A) male uteremur. Nec iam esset in retributione futura: quos hic subsecuta fuisset merces vanitatis admissa. Ob hoc perlargissime te Deus pater exposcimus: ut te propiciante et ieiunium nostrum: habeatur a vanitate disiunctum: et merces nobis non hic ore hominum: sed post in concilio prelargiatur Sanctorum: per Christum Dominum ac redemptorem eternum.

Post pridie. Ante te Domine effundentes desiderium cordis nostri precamur: ut ita hec que offerimus benedicas: qualiter ex his potantes et repulsa inedia convalescant: et concessa speciali virtute: celesti desiderio inardescant. R. Amen.

Ad confractionem panis. Antifona. Tu Domine da escam.

(0364B) Require retro in Dominico quarto XL. fol. 130.

Ad Orationem Dominicam.

Domine Iesu Christe: cuius in fame pascimur verbo: cuius in siti recreamur alloquio tuo: et ieiunium nostrum sanctifica tue gratie incremento: et vocem nostram exaudi e summo celo: qua te iubente dicimus e terris. Pater noster.

Dicat Presb. Humiliate vos benedictioni. Dominus sit semper vobiscum. R. Et cum.

Benedictio. Omnipotenti Domino sociemini per ieiunii puritatem: et copulemini per mentis afflictionem. R. Amen. Eum quoque habeatis in munere: quem consortem videmini habere in labore. R. Amen. Ut ab eo remuneretur ieiunium vestrum: a (0364C) quo in vobis conlatum est fidei incrementum. R. Amen. Per misericordiam ipsius Dei nostri etc. Dominus sit semper vobiscum. R. Et cum.

Ad accedendum. Qui venit ad me non esuriet. Quere in I. Dominico XL. fol. 98. Com. Repletum.

Oratio. Reple Domine. Quere ut supra.


HOME > 'mutum' in 'Incertus_085, Missale mixtum, 4d'
Incertus 085, Missale mixtum, FERIA QUARTA. <<<     >>> FERIA QUARTA.
1877w 40.005659103394 s