Incertus_209_cps2, Vita S. Wilhelmi, p1 
hide dictionary links

Vita S. Wilhelmi


OBSERVATIONES PRAEVIAE.

Vita haec exscripta est per B. Langebekium ex magno opere Actorum Sanctorum, t. I mens. Aprilis, p. 625-645, cum adnotationibus non indoctis Henschenii et Papebrochii, qui tamen, ut exteri, in rebus nostris Danicis interdum hallucinantur. Vide in primis not. e, p. 632, ubi putant Eschiloe et Iselfiort (sic male scribunt pro Isefiord ), idem denotare, nomenque detortum esse ab Eschil, cum tamen Isefiord nostra lingua idem est ac sinus glacialis; Eschilsoe, quae vox significat Eschilli insulam, autem nomen suum sine dubio traxit ex nomine viri Eschil. Doctam sane introductionem hi duumviri vitae huius sancti (PL 209 0591) praemiserunt a p. 630 ad 674, cuius summa haec est: Domum S. Victoris Parisiensis fundatam esse 1129, et primam fuisse in ista urbe regia Canonicorum Regularium S. Augustini; ex hac domo priorem S. Genovefae Oddonem anno 1140 exiisse, cuius disciplina informatus sanctus hic Guilielmus; Wilhelmum mortuum 6 Aprilis et canonizatum per papam Honorium III, anno 1224, XII Kal. Februari. , qui in bulla testatur, se fecisse inquiri de praedicti famuli Dei vita, fama et miraculis per Thomam, quondam archiepiscopum Lundensem, ac per Petrum, Roskildensem episcopum, et abbatem de Ervado ( Herivad ) Cisterciensis ordinis. Pergunt porro docti hi duumviri: « Eodem, quo expedita est bulla anno (nempe 1224), facta quoque solemnitas est; peregit eam Petrus Iacobi (Sunonis) filius, episcopus Roskildensis, et sub episcopo Nicolao Stig facta est translatio in Ebelholt anno 1238. Ad calcem codicis Victorini, ex quo haec vita edita est, inveniuntur orationes breves quaedam in honorem S. Wilhelmi, quas Papebrochius Henscheniusque quidem in introductione inseruerunt. Cum autem, duumviris saepe memoratis scribentibus, dies mortis sancti huius viri incidit in diem Paschalem, festum eius translatum est ad XVI Kalendas Iulii, ne identidem impediretur eidem decreta annua veneratio. Postea tamen nomen Wilhelmi sic exolevit apud ordinis eius fratres, ut nec memoratus sit a Canonicis Regularibus in officiis propriis, nec numeratus inter sanctos sui ordinis in Kalendario ante annum 1613; sed tunc cura Pennotti, lecta eius Vita apud Surium, nomen eius prodiit inter propria ordinis officia, primum Romae, dein Montibus anno 1625, et deinde Venetiis 1643, atque in aliis postea ditionibus.

Haec Vita edita est a Surio in Vitis sanctorum, t. II, p. 98, sed iuxta sui ipsius testimonium a se locis aliquot in compendium redacta, plerumque etiam phrasi mutata iuxta eius consuetudinem. Auctores autem Actorum Sanctorum hanc postea ediderunt, ut supra dixi, ex codice ms. monasterii S. Victoris Parisiis. Hi doctissimi viri putant auctorem Francum fuisse, et ex eo evincunt, quod Percas Perticas vocat (ex Francica voce Perche sine dubio factas); extremis tamen annis cum eo in Dania vixisse; inde falsas eius narrationes de S. Wilhelmi actis in Francia fluxisse; credibile enim est sanctum non loqui solitum de suis laudibus, quas ergo scriptori fuit necesse ab aliis mutuare, qui per tertiam manum traditas retulerunt res quinquaginta annis ante se in aliena terra gestas. Veritatem autem rerum in Francia gestarum cognoscere possumus ex epistolis abbatis Sugerii, (quorum nonnullae editae sunt in Martene Thesauro novo Anecdotorum, tomo I, col. 414, etc. , ubi tamen nil hanc ad rem pertinens invenitur) apud Duchesnium in Historiae Francorum Scriptoribus, t. IV, pag. 493-546, editis, ubi praesertim p. 506 edocemur mutationem in ecclesia S. Genovefae non factam esse ad ardentissimas preces San-Victoriani abbatis, verum ad ipsorummet saecularium Canonicorum postulationem, quarum tamen, ut ex alia eiusdem Sugerii epistola ad papam Eugenium vidimus, nonnulli valde contradicebant. Claudius du Molinet in epistola ad editores Actorum Sanctorum monuit, in Necrologio S. Victoris exstare nomina decem fratrum S. Genovefae, et inter eos Guillelmi subprioris, qui sine dubio noster Wilhelmus est.

Noster Stephanius in Prolegomenis ad Saxonem, c. 11, p. 10, ait, in bibliotheca Academiae Hafniensis exstitisse codicem antiquum, et ibi haec verba reperiri: « Anno Domini 1161 misit Absolon, episcopus Roschildensis, Saxonem, praepositum Roschildensem, Parisios, ad ecclesiam S. Genovefae, et adduxit fratrem Wilhelmum, cum aliis tribus fratribus, in Daniam. Et factus est abbas S. Wilhelmus in Eschilsio, ubi erant Canonici Regulares, nihil praeter nomen et habitum habentes, qui antea habuerant priorem pro praelato. Obiit autem S. Wilhelmus XL anno, postquam curam pastoralem suscepit, et sepultus in monasterio D. Thomae, in oppidulo Selandiae Ebbelholt dicto, anno 1202. » Hucusque hoc manuscriptum. Mihi clarum est hanc membranam continuisse Vitam S. Wilhelmi, in nonnullis autem diversam ab illa quam in lucem hic edimus, quod mentio Saxonis evincit. Dicta vero membrana periit in incendio Hafmeni 1728. B. amicus meus Langebekius collegit multa ex Breviariis, etc. , uti ex Breviario Roschi densi, et Fasciculo n. 670 in ms. Magnaeanis, cui titulus: Historiales lectiones de Sanctis, Breviario Slesvicensi, Missali Hafniensi, quod omne tamen omittere decrevi ob rationes superius allatas. In Bartholinianis tomo I, vel B. exstat privilegium Absalonis tunc Roskildensis episcopi, datum monasterio S. Thomae de Eschildsoc anno 1171, et eiusdem duae confirmationes, quas dedit, alteram episcopus, alteram archiepiscopus, pluresque aliae litterae confirmatione et gratiis plenae paparum, regum nostrorum et archiepiscoporum Lundensium, usque ad Christianum II et annum 1517 de monasterio in Ebelholt, ubi etiam, p. 581, occurrit Institutio domini abbatis Wilhelmi super anniversaria die eius, quomodo sit agenda post obitum eius, ubi inter alia nos docet, patrem eius fuisse vocatum Radulfum et matrem Emeliniam. Natalem autem locum non nominat; invenitur autem in Saussayi Martyrologio Gallicano, p. 193, Lutetiae Parisiorum. Post obitum fama S. Wilhelmi, inclaruit apud exteros. Sic enim scribitur de eo in Chronico Alberici, part. II, p. 528, « anno 1228, in Dania, S. Guillelmus abbas canonizatus a papa, multa miracula fecit de die in diem; » et in Annalibus Colmariensibus apud Ursticium, t. II, p. 6: « Anno 1232. S. Wilhelmus miraculis claruit. »

Apud nos etiam magna semper fuit fama S. Wilhelmi, quare patres nostri magna contentione asseruerunt exstare apud se quasdam sacri eius corporis reliquias; uti canonici ecclesiae D. Mariae Hafniae digitum eius; minores Hafnienses de tunica, de calceis et de cingulo eius; minores Roskildenses articulum digiti, item de calceis, de terra et baculo, de cista et de ossibus eius, ut docent nos libri reliquiarum postmodum in hoc opere edendi. Non longe a Ringstadio apud Vigersted est in Sialandia adhuc fons, qui vocatur S. Wilhelmi, et ab aegrotis visitatur vigilia S. Ioannis Baptistae. Maximam tamen sui memoriam apud nos reliquit epistolis suis, quae adhuc exstant, licet nonnullae periere, et post vitam hanc locum obtinebunt. Praeterea reliquit Genealogiam regum Danorum a Langebekio editam, t. II, p. 154-163, quae scripta est in gratiam Ingeburgis reginae, ut monstraret S. Wilhelmus nullam consanguinitatem intercedere inter eam et maritum Philippum Augustum, Franciae regem, cuius praetextis rex voluit matrimonium dissolvere, qua in re S. Wilhelmus multos labores et diligentiam magnam praestitit Kanuto VI regi nostro fratrique Ingeburgis.

Quod translatio S. Wilhelmi facta sit 1238 discimus ex Annalibus apud Langebekium, t. IV, p. 24, ex Chronologia, t. II, p. 168, et ex Chronico Sialandiae, p. 629.

Ad monasterium de Ebelholt quod attinet, quae supersunt ruinae eius monstrant priscis temporibus magnum illud fuisse. Apparent etiam vestigia horti. Hoc epitaphium adhuc ibi servatum est: « Hic sepultus est nobilis vir D. Ako Andreae miles cum uxore Anna Dorothea, qui ob. Dronningholm; orate Deum pro illis. 1520, » cum duobus insignibus, et infra « 1511 Virgo Anne Bilds Datter (filia). » Apud Apud Langebekium, tom. IV, pag. 624, in Chronico Sialandiae exstat eiusmodi epitaphium sancti huius viri:
(0593) Parisiis natus, dictis factisque beatus,
Mundo sublatus, iacet hic Guilielmus humatus.

In diplomatibus invento sequentes abbates in Ebelholt post Wilhelmum: Riccardum 1218; Wilhelmum 1258; Ascerum 1385; Benedictum Esberni 1403 et 1417; Matthaeum 1423; Ioannem Andreae 1435 et 1449; Thomam Budh 1457 et 1464; Ieip Nicolai 1477 et 1498; Claudium Martini 1505 et 1512; Nicolaum Iuni 1503, 1512 et 1515. Religione evangelica in his regionibus introducta, monasterium hoc fuit cum aliis saecularizatum, annoque 1548 possessum ut feudum a Christophoro Thrandi. Demum cum oppido destructum, cum arx Fridericsburgensis aedificaretur. Vide Sperling in Test. Abs. not. 40. Iuxta litteras regis Friderici II de die 29 Maii et anno 1561, tunc etiamnum stetit ecclesia de Ebelholt, quae erat magna et vasta. In libro Datico Lundensi apud Langebekium, t. III, p. 500, vocatur hoc monasterium Sancti Thomae et Sancti Wilhelmi de Paraclito.



1250w 0.19050693511963 s