Incertus_209_cps2, Vita S. Wilhelmi, p2, 1HOME > 'mutum' in 'Incertus_209, Vita S. Wilhelmi, p2, 1'
>>> Incertus 209, Vita S. Wilhelmi, p2, CAPUT II. S. Wilhelmus, e saeculari regularis canonicus factus, magni zeli exempla praebet. hide dictionary links

(PL 209 0593) CAPUT PRIMUM. Ad S. Genovefae saecularem canonicum dissoluti collegae persequuntur, Regulares illuc inducuntur.

(0593A)

Beatus Wilhelmus, ex nobili ortus prosapia, venerabili viro Hugoni, abbati S. Germani de Pratis, a parentibus suis ad educandum traditus fuit, qui eum ut nepotem suum benigne suscipiens, litteralibus studiis diligenter erudiri fecit. Cumque adhuc infantulus in claustro apud S. Germanum nutriretur, ac primis elementis litterarum informaretur, studiose considerabat, quomodo monachi in claustro sederent, legerent, cantarent et orarent; unde, velut apis prudentissima, florum diversitatem inveniens, munera mellis ab eis suscepit, et in favo cordis sui recondebat. Meditabatur namque tunc (0593B) mente puerili, quod devotus postea impleret aetate senili. Divina itaque sibi cooperante gratia, multos coaevos suos docilitate ingenii praecellens, studio liberalium artium transcendit; atque inter ipsos magistros artium scientia et doctrina conspicuos, famosus habebatur. Igitur abbas Hugo de profectu et honestate morum nepotis sui exsultabat uberius, et gratias Deo agebat; volensque eius utilitati in posterum esse provisum, ei in subdiaconum promoto praebendam in ecclesia Parisiensi apostolorum Petri et Pauli et B. Genovefae, in qua tunc saeculares erant canonici, acquisivit. Factus itaque canonicus saecularis, omnia, quae ad eum pertinebant, prudenter exsequebatur. Animadvertens etiam, quod (0593C) in tenera aetate sui educatus monachos in quiete degentes facere cognoverat, accepto libro saepius in claustro solus sedebat et legebat, et in divina lectione se exercebat.

Quod videntes concanonici sui, indignati sunt vehementer; et eius bonis moribus invidentes, unde deberent proficere, inde coeperunt deficere. Cogitationes suae adversus eum erant in malum, inflammatae a gehenna. Stridebant siquidem dentibus in eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui; sepulcrum enim patens erat guttur eorum, linguis suis dolose (0594A) agebant, venenum aspidum sub labiis eorum (Psal. XIII) . Unde convenerunt in unum adversus (Psal. II) innocentem, dicentes: « Viri fratres, quid faciemus? Ecce homo iste multa contra nos et consuetudines nostras facit: nam contrarius est operibus nostris, monasticam volens super nos inducere vitam. Ad memoriam revocemus, quod ait philosophus:
Principiis obsta: sero medicina paratur,
  Cum mala per longas convaluere moras.
Obstemus igitur eius malis adinventionibus et eas radicitus exstirpemus; nam si dimiserimus eum sic, venient non tantum Romani, sed et summus pontifex et Francorum rex, et tollent nobis locum, nobisque eiectis, viros alterius schematis in tabernaculis nostris regnare facient, et erimus in proverbium (0594B) omni populo. » Haec et his similia quasi spiritu prophetiae inter se alternabant; ignari quod tale quid eis post annos paucos esset venturum.

Ab illo ergo die cogitabant, quomodo eum affligerent, et fraude circumventum a sua canonica citius eliminarent; et rei facti sunt in cogitationibus suis. Unus ergo ex ipsis, qui ei caeteris familiarior esse videbatur (nescitur ex propria deliberatione, an aliorum suggestione) sub quadam dilectionis specie, quam non gestabat in corde, eum convenit secreto, dicens: « O charissime et omni dilectione dignissime, est secretum, quod tibi volo dicere, si tu adiuratus promiseris hoc te nulli manifestaturum, donec opere complevero, quod mente pertracto. » (0594C) Ad hoc vir Domini respondit, se optime posse habere celatum, quod ille voluit esse secretum. Tunc ille: « Diu est, charissime frater, quod desiderio vitae coelestis, vitam istam, quam tenemus, mutare disposui; nam licet vocatur vita, mors tamen potius dicenda est quam vita; quia amatores suos ad aeternam perducere cognoscitur mortem. Mundus enim in maligno positus est, et omni immunditia plenus, qua suos indesinenter irretit; unde attendamus quod Dominus in Evangelio ait: Vigilate, quia nescitis diem neque horam (Matth. XXIV) . Et iterum: (0595A) Qui non renuntiaverit omnibus his quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV) . Et Apostolus: Hora est iam nos de somno surgere (Rom. XIII) . Surgamus ergo de somno culpae et ornemus lampades nostras, et cum prudentibus simus vigiles; ut, veniente patrefamilias, sine repulsa ingrediamur cum eo ad nuptias. »

Cumque ille intente auscultaret verba ipsius, adiecit: « Si fuerimus duo, fovebimur mutuo obsequio. » Cui vir Dei respondit: « Salutaria sunt, quae perorasti, et sapienti super aurum et lapidem pretiosum desiderabilia. Sed quid faciemus? » At ille: « Si vere caduca et transitoria mundi relinquere voluerimus, nos cum nostris Deo fideliter in religionis habitu offeramus. » Ad haec ille subridens, (0595B) ait: « Nondum velle habeo monachari; sed pro salute animae meae et tuae, si dictis facta compenses, faciam quae hortaris; ita tamen, ut quod te prius videro aggressum, tutius ipse sequar. » At ille gaudens, intulit: « Bene dixisti, ita fiat. » Cumque saepius inter se de contemptu mundi et de suo proposito familiaria sererent colloquia, placuit utrique quantocius adire monasterium monachorum, quod Charitas nuncupatur. Quo cum pervenissent, dator huius consilii, accito Patre monasterii, causam adventus ipsorum humiliter aperit; quorum adventu ex voto ille gavisus, charitatis brachiis eos amplectitur, et in hunc modum dat responsum: « Dominus noster ait: Qui venit ad me (0595C) non eiiciam foras (Ioan. VI) . Huic ego innixus sententiae, libenter vobis temporalia et spiritualia huius domus impertiar, et huic sanctae congregationi vos associare curabo, si a proposito non defeceritis. » Cui cum grates pro tam dulci responso, et pro eo quod eorum decrevisset acceptare petitionem, retulissent multimodas; iubet abbas eos in hospitium recipi, et eis necessaria administrari.

Cumque residerent, ille Wilhelmum sic alloquitur: « Iam, Domino favente, bonum opus et saluti animarum nostrarum proficuum inchoavimus; restat ut, ipso adiuvante, ab incepto nequaquam desistamus. Quam felix es, frater dilecte, quod nullius impedimento temporali subiaces; sed ab omnibus (0595D) expeditus, habitum ad praesens cum his sanctis viris potes accipere! Me autem ad modicum oportet domum repedare, ut matri et sorori meae tutorem provideam; quia impium et gravissimum esset mihi peccatum, eas sine tutela relinquere; cum Apostolus dicat: Si quis suorum curam non habet, maxime fidelium, fidem negavit et est infideli deterior (I Tim. V.) Tu autem aequo animo esto, et noli aegre ferre ad tempus absentiam meam; sed quod habes facere, fac citius (Ioan. XIII) . Ego autem expleto termino induciarum a te mihi creditarum, coram Deo et sanctis eius me promitto velocius reversurum. » Tunc Wilhelmus, quod Spiritu Dei haec non agerentur persentiens, sed ut eum a (0596A) se disiunctum loris vinciret claustralibus, sic respondit: « Maturior aetas te ad praeeundum provocat, me autem aetate iuniorem non te praevenire, sed magis decet subsequi: hoc etiam in initio admonitionis tuae me tibi recolo pollicitum fuisse. » Tunc huius doli inventor, videns fraudis suae commenta effectu frustrari, longa suspiria ab imo traxit pectore, atque dicebat: « Differamus ergo in aliud tempus. » Et sic a claustro recedentes, per iter quo venerant remeabant, et in se ipsam reciprocata, mentita est iniquitas sibi (Psal. XXVI) .

Dominus abbas Hugo, semper eodem zelo dilectionis circa profectum nepotis sui inconcusse fervens, eum in gradum diaconi promoveri voluit, quod cognoscentes aemuli sui, dolore cordis intrinsecus (0596B) tacti, timebant, ne, si ordinaretur in ecclesia sua, ad maiorem proveheretur dignitatem. Ideo timori suo solatium excogitantes, episcopum Parisiensem precibus circumvenerunt multimodis, ut eum omnino ad promovendum non susciperet, aut eo tempore sacros ordines facere penitus desisteret. Quorum precibus episcopus victus, et eorum verbis nimium credulus, quia eum in multis accusabant, sacros ordines facere distulit. Sed Deus omnipotens, qui comprehendit astutos in astutia sua, et perdit sapientiam sapientium, et intellectum intelligentium reprobat, quod moliti fuerant contra nepotem suum, abbatem Hugonem minime latere voluit. Unde idem abbas illum cum litteris suis Silvanectensi episcopo ordinandum transmisit; (0596C) et quod voluit, idem episcopus devotus implevit.

Adeptus itaque diaconatus officium, domum rediit, nullo canonicorum suorum sciente, quo vel ad quid abierat. Sabbato subsequenti intitulatur ad homiliam legendam, quia vicarium propter eorum importunitatem habere non poterat. Hoc autem faciebant, ut ipso non habente qui Leviticum pro eo officium expleret, secundum quod institutio praebendae suae exigebat, scandalizaretur; et ipsi materiam malignandi contra eum haberent. Nocte Dominica, cum septima lectio pronuntiari debuisset, ipse ad eamdem pronuntiandam accessit, et aperto libro, alta voce: Iube, Domine, personuit; erat autem evangelium (Luc. XI) : Erat Iesus eiiciens (0596D) daemonium, et illud erat mutum. Ad cuius iussionis vocem repleti stupore magno et exstasi, in eo quod contigerat illis, obmutuerunt et siluerunt a responso benedictionis; et quoniam renovatus est dolor eorum, relictis matutinis et choro, exierunt unus post alterum, incipientes a senioribus, et remansit Wilhelmus solus ad pulpitum, et magister Albericus in medio choro, qui erat vir bonus et iustus: hic non consenserat consilio et actibus illorum, sed exspectabat regnum Dei.

Mane facto, cum canonici in unum convenissent, et de his quae facta fuissent ad invicem ruminarent; superveniens magister Albericus, sic orsus est loqui: « Hoc vere possumus dicere, quia hac nocte (0597A) vidimus mirabilia. Et quis non miretur? mirum non est, quod unicus omnipotentis Dei Filius daemonium, quod erat mutum, eiicere potuit, et loquente muto miratae sunt turbae; sed illud mihi magis admirabile quod domino Wilhelmo homiliam pronuntiante: Erat Iesus eiiciens daemonium, eiecti sunt concanonici sui de ecclesia, homines videlicet rationales; et ipso loquente, facti sunt muti; et fratres sui elongaverunt ab eo, et noti quasi alieni recesserunt. » Ipso sermonem finiente, facti sunt persecutores servi Dei in parabolam omnibus, qui haec audierant.

Beatus autem Wilhelmus, iugi meditatione verbi Dei roboratus, in omnibus se prudenter regebat, ut cum Psalmista posset dicere: Dominus mihi (0597B) adiutor est, non timebo, quid faciat mihi homo (Psal. CXVII) . Et iterum: Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam (Psal. LXXII) . Cumque adiutorio Dei, cuius iudicium abyssus multa, et contra cuius examen non est stabile hominis consilium, patientia armatus adversarios suos, in incepta malitia perseverantes, redderet inermes; cuiusdam praepositurae dignitate sublimatur. O Christi pietas, omni prosequenda laude! qui famulum suum in tempore beneplaciti sui novit extollere, quem ante tempus filii invidiae moliebantur opprimere. Concanonici autem sui, turpi marcentes otio, in apparatu regio ederunt et biberunt ad luxuriam, in superbia et in abusione, usque in diem, in qua dominus Eugenius papa (0597C) intravit Galliam, habens praeter ea, quae extrinsecus erant instantia quotidiana, sollicitudinem omnium Ecclesiarum sibi a Deo commissarum. Hic superbiam eorum confregit, et ad nihilum redegit; nam, illo adveniente Parisius, quod metuebant evenit, et quod verebantur accidit eis (Iob III) : non fortuitu quidem, nec Wilhelmi actum aut praemeditatum consilio; sed divinae sapientiae iusto cuncta disponente iudicio.

Volens itaque dominus papa scire, si floruisset vinea, si flores fructus dedissent, secessit in partes Galliae: cui Parisius appropinquanti rex Ludovicus et episcopus eiusdem civitatis, cum multitudine clericorum et laicorum, occurrunt; et honorifice (0597D) susceptum ad ecclesiam B. virginis Mariae cum magno tripudio perducunt. Post paucos dies placuit ei ecclesiam B. Genovefae visitare, et ibi divina celebrare, quia apostolica dicebatur. Quo cum pervenisset, pallium sericum ante altare a ministris ecclesiae deponitur, ubi dominus papa ad orandum prosternitur. Oratione completa vestibulum ingreditur, et ad missam celebrandam sacris vestibus induitur. Interea ministri domini papae pallium sericum tollunt, affirmantes illud sibi deberi, secundum antiquae consuetudinis morem. Quod famuli canonicorum indigne ferentes, pallium ab eorum manibus extrahere moliuntur: Romani econtra totis nisibus illud sibi attrahere non desistunt. Quid in his moror? Trahere ad invicem non destiterunt, donec (0598A) scisso frustatim pallio pugnis se percuterent, et ministri ecclesiae servos domini papae sanguinos lentos adhibitis fustibus redderent. Cumque clamor discordantium in ecclesia attolleretur, occurrit rex Ludovicus, eos compescere volens; illi vero, quia obscuratum erat insipiens cor eorum (Rom. I) , regem in decore suo venientem non verebantur, sed eum sicut alios validis ictibus affecerunt.

Cumque haec agerentur, quidam ex familia domini papae, scissa veste et facie unguibus exarata, domini sui advoluti pedibus, lacrymabiliter ei iniurias suas proponunt, dicentes: « Ecce quomodo honorantur, quos dominus papa vult honorari. Talene nobis debetur praemium, qui reliquimus Romam et nostra, et secuti sumus te? Habeat iam Roma pudorem: (0598B) nusquam fuimus sine honore nisi in ecclesia ista, in qua acciderunt nobis mala, quae non merebamur; unde: Opprobrium facti sumus vicinis nostris, subsannatio et derisio his qui in circuitu nostro sunt (Psal. LXXVIII) ; sed, si quid potes, aufer opprobrium nostrum (Isa. IV) . » Cum autem apostolicus cuncta cognovisset, quae facta fuissent, nimia exacerbatus indignatione, respondit: « Mihi vindicta et ego retribuam (Rom. XII) . » Et accersito domino rege Ludovico, sic fatur: « Ego ob reverentiam apostolorum Petri et Pauli et B. Genovefae, huc accessi divina tractare mysteria: et canonici huius ecclesiae, maligni et insipientes, timorem Domini abiicientes, famulos meos, ut me ad iracundiam provocarent, pugnis et flagellis ceciderunt. (0598C) Sed ne diu glorientur in malitia sua, tu, qui causa ecclesiae huius tueris, mihi de praedictis transgressoribus iustitiam exhibere ne moreris. » Rex autem domino papae, a se iustitiam quaerenti, ait: « Pater sancte, cui querelas iniuriae mihi illatae exponam, aut quis mihi iustitiam faciet? nam ego ut vestri, dum eos disiungere conarer; graves ictus furentium sustinui. Sed cum tibi a Domino ligandi atque solvendi iusto iudicio collata est potestas, ecce in manu tua sunt; redde retributionem eorum ipsis. » His dictis, simul ab loco illo recesserunt.

Cum autem simul pergerent, iterum ortus est sermo inter illos, quomodo superbiam illorum canonicorum destruerent, et vineam illam aliis agricolis (0598D) locarent, qui redderent fructum eius temporibus suis. Nec tamen cuiquam eorum violentiam inferre voluerunt, ut praebenda sua privarentur, priusquam Deus tolleret eos de medio, quia multi ex eis nobiles et scientes exstiterunt; sed ut iniuriam eis illatam, sine peccato, per viros religiosos vindicarent, eis ecclesiam B. Genovefae committendo. Decreverunt ergo Nigros monachos ibidem esse constituendos; sed hoc eos maxime angebat, quod ad eorum emolumentum, praeter unam praebendam, quae tunc forte vacabat, non habebant. Abbas itaque S. Victoris, comperto eorum consilio de mutatione ordinis, dominum papam et regem Ludovicum precibus circumvenit affectuosis, ut ordo S. Augustini in ecclesia, ad honorem Dei et apostolorum (0599A) Petri et Pauli et B. Genovefae virginis, horum patrocinio institueretur: multis asserens assertionibus, quod facilius ex contumacibus illis ad regularem vitam ipsorum, quam ad habitum et consuetudinem monachorum converterentur.

Apostolicus autem et rex Ludovicus, cognoscentes bonam famam ipsius abbatis et suorum fratrum, et religionem ipsam per omnes vicinos eorum extolli et domum S. Victoris magnae charitatis odore redolere; petitioni abbatis, iusto desiderio flagrantis, gratum praebuerunt assensum. Electus est die postero in abbatem Odo prior, homo sanctae conversationis ac totius prudentiae, et religionis indefessus amator: missique sunt cum eo duodecim canonici, viri honesti et bonae famae ad ecclesiam (0599B) B. Genovefae, sicut ipsius virginis decebat puritatem: sicque ordo B. Augustini in ecclesia B. Genovefae, privilegio domini papae Eugenii ac Christianissimi regis Ludovici, immutabiliter confirmatus, usque in hodiernum diem ibidem conservatur. Ecce ut in principio commemoratum est, canonici priores, Caiphae prophetiam habentes, locum suum perdiderunt, et datus est locus ille genti alienae, genti videlicet religiosae, vineam Domini religiose excolenti.


HOME > 'mutum' in 'Incertus_209, Vita S. Wilhelmi, p2, 1'
>>> Incertus 209, Vita S. Wilhelmi, p2, CAPUT II. S. Wilhelmus, e saeculari regularis canonicus factus, magni zeli exempla praebet.
2297w 1.6945929527283 s