Incertus_209_cps2, Vita S. Wilhelmi, p2, 2 
Incertus 209, Vita S. Wilhelmi, p2, CAPUT I. Ad S. Genovefae saecularem canonicum dissoluti collegae persequuntur, Regulares illuc inducuntur. <<<     >>> CAPUT III. In Daniam accersitus Wilhelmus, fit abbas Roschildensis, et multa adversa fortiter sustinet. show dictionary links

(PL 209 0599B) CAPUT II. S. Wilhelmus, e saeculari regularis canonicus factus, magni zeli exempla praebet.

Cum haec agerentur, Wilhelmus in praeposituram (0599C) suam secesserat, de rebus domesticis cum amicis suis tractans et disponens, die sequenti, cum ad mensam suam diversis ferculis oneratam cum suis discubuisset, ecce quidam subito intravit, qui eum sic allocutus est: « Salutat vos dominus abbas Odo de B. Genovefa, et litteras istas vobis transmittit. » Ille ultra quam credi potest admirans salutantis verba, ait: « Quis est ille abbas, vel quando fuit abbas in ecclesia B. Genovefae? » Cui nuntius: « Odo, prior de S. Victore, ipse est abbas in ecclesia B. Genovefae, heri a summo pontifice et domino rege ibidem constitutus. » Ad haec Guilhelmus: « In somnis haec audio? An vera mihi refers? » - « Vera sunt, » inquit. Tunc discutiens seriem litterarum, vidit sibi mandatum ab abbate Odone, ut capitulum (0599D) suum quantocius adire non supersederet. Surrexit itaque refectionis curam postponens, et valedicens omnibus, ait: « Vadam et videbo, si est haec mutatio dexterae Excelsi. » Cumque claustrum B. Genovefae intrasset, vidit ibi viros schemate religionis adornatos. Credidit ergo sermoni, quem dixerat illi nuntius; sed tamen vehementer intra se haesitabat, cur hoc evenisset, aut quae causa fuerit huius mutationis. Nuntiatur protinus abbati adventus domini Wilhelmi; cui festinanter occurrit, et in osculo pacis susceptum devotissime amplectitur.

Cumque residerent, ac inter se miscerent colloquia alterna, adventus sui suorumque modum, et caetera quae illis evenerant diebus, abbas pandit Wilhelmo; quibus relatis, coepit eum de contemptu (0600A) mundi admonere, dicens: « Fili, si dives esse cupis, veras divitias require; si gloriam dignitatis diligis, in illa superna angelorum curia ascribi festina. Animadverte quod Dominus in Evangelio ait: Qui amat patrem aut matrem et agros aut domos et caetera plus quam me, non est me dignus (Matth. X) . Et iterum: Beati pauperes spiritu, quoniam vestrum est regnum Dei; beati qui nunc esuritis, quoniam saturabimini (Matth. V) . Et B. Ioannes Evangelista ait: Nolite diligere mundum, neque ea, quae in mundo sunt; quia si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo (I Ioan. II) . Huic bene concordat B. Iacobus apostolus, dicens: Quicunque voluerit amicus esse huius saeculi, inimicus Dei constituitur (Iac. IV) . Ne tardes ergo converti (0600B) ad Dominum, et ne differas de die in diem; ne subito veniat ira Dei super te, et in tempore vindictae disperdat te. Valde stultus est, qui pro eo, quod parvo tempore luxuriae deservit, suumque miserum desiderium pravis delectationibus pascit; et coelestem perdit amoenitatem, et aeternam incurrit damnationem. Igitur renuntia omnibus, quae possides, et baiula crucem Christi quotidie; qui cum esset dives et praepotens, rex coeli et terrae, sponte pauper factus est pro nobis, ut nos divites faceret secum in regno coelorum. »

Postquam finem his imposuit monitis, apprehensa manu eius, duxit illum ad vitream fenestram, in qua erat imago Crucifixi depicta. Tunc renovato (0600C) sermone ait: « Videsne, mi domine, hanc imaginem, et consideras? » Cui ille: « Video plane et diligenter considero; nam si hoc mysterium mihi vetus est, per usum est tamen mihi semper novum; propter eum qui nos reformavit et conformavit corpori claritatis suae, et renovat hominem nostrum interiorem de die in diem. » Intelligens abbas cor eius a Spiritu sancto inflammatum, iterum: « Vides quanta amoris dulcedine te sibi alligare cupit et extensis brachiis suscipiendo amplecti, qui pro te se permisit crucifigi? » Protinus vir Dei, lacrymarum imbre ora perfusus, et propter nimium singultum vix verba valens edere, cum timore respondit: « Utinam scire possim, quod me dignaretur habere servum sibi, et praeteritae iniquitatis et fragilitatis (0600D) meae errores dimittere! » Ad haec abbas: « Ego fideiussor ero, si sanis monitis obtemperare volueris, quod non solum peccata tua dimittet, verum etiam post vitae huius terminum cum sanctis suis aeterna coronabit gloria. » Nec mora, Wilhelmus ad pedes corruens (habuit) fidem dictis; seque et sua Deo benigne commendavit, et sic de huius mundi naufragio nudus evasit.

Laetatur Christi familia de tanti iuvenis conversione, nec minus gaudet ex insperato auxilio tam repente sibi coelitus transmisso. O bone Iesu, quam magnificata sunt opera tua! (Psal. XCI) , nam omnia opera nostra, ut ait propheta, operatus es in nobis (Isa. XXVI) . Iam expletum esse cernimus, quod te dixisse legimus: Facilius est camelum per acus (0601A) foramen transire quam divitem regnum coelorum intrare (Matth. XIX) , sed cum homines terrena tantum sapientes interrogarent, quis ergo potest salvus fieri? respondisti: Quae apud homines sunt impossibilia, possibilia sunt apud Deum (Luc. XVIII) . Ecce, quia hunc ad gratiam praedestinasti, facile de superbo humilem, de divite pauperem facere potuisti. Dicat quisque quod sentit in laude apostolorum Petri et Andreae germanorum scriptum, quod ad unius iussionis vocem praedicantis Domini, relictis retibus et navi, secuti sunt Redemptorem; iste vero non tantum ad Domini, sed ipsius servi admonitionem: non solum retia et navem, sed praedia et possessiones, domos et familias, divitias et honores, insuper et semetipsum reliquit. Nec hoc (0601B) idcirco dicimus: « ut eum summis aequiparemus apostolis; sed sic approbamus minora opera, ut non vituperemus maiorum magnalia. »

Suscepto itaque habitu regulari, Wilhelmus appositus est ad caeteros fratres, et adnumeratus est cum illis duodecim; et mutato habitu, mutatus est in virum alterum; atque divina cooperante gratia, quae sibi eum vas electionis praeviderat, proficiebat de virtute in virtutem, ut dignus haberetur videre Deum Deorum in Sion (Psal. LXXXIII) . Erat enim praeditus virtute charitatis, humilitate praecipuus, patientia fortis, obedientia tractabilis, et ad caetera genera virtutum promptus. Insistebat lectioni, orationi, divinae contemplationi; vigiliis, ieiuniis artus (0601C) domabat corporis; et qui solebat in sericis procedere indumentis, post in abiectis vestibus servit pauper pauperibus; divitiarum praeteritae vitae oblitus, panem furfureum, ut caeteri, edebat, et herbas agrestes in edulium praeparatas cum gratiarum sumebat actione; non enim alias delicias duae praebendae tantum, in principio ipsis fratribus et familiae eorum, praebere poterant. Unde fortis athleta Christi, in incepto stabilis religionis atque ordinis, in tantum vehemens aemulator exstitit, quod cum superioris fungeretur officio, nulla patiebatur ordinis instituta transgredi.

His et aliis huiusmodi virtutum studiis cum se indesinenter exerceret, iamque probatus Deo et hominibus existeret; Dominus noster Iesus Christus, (0601D) iuxta illud evangelicum: Qui diligit me diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei me ipsum (Ioan. XIV) ; quadam nocte, cum membra sopori dedisset, apparuit ei in visione in specie pulcherrimi iuvenis, vocansque eum proprio nomine ait: « Noveris te ad quamdam insulam mecum profecturum, ubi multa tentationum genera perferes atque molestias; sed his meo adiutorio superatis, deposito carnis onere, mecum eris in paradiso (Luc. XXIII) . » Quid autem vellet sibi talis visio talisque admonitio, nequaquam poterat coniicere, antequam in Daciam, ad insulam, quae Zelandia est vocabulo, ubi nunc requiescit, vocaretur.

(0602A) Recursis post haec non multorum annorum curriculis, abbas Odo in senectute bona migravit ad Dominum, quo defuncto dominus Garinus, eiusdem monasterii prior, quia vir honestus et litteratus et providus in agendis habebatur, in abbatem eligitur. Postquam autem consecratus et in sede sua erat confirmatus, habitus est sermo ad fratres in capitulo de priore substituendo. Fuit ibi quidam, cui abbas omnimodis affectabat dare prioratum, annuentibus cunctis et abbati consentientibus; sed resistebat ille frater, dicens: « Iustum est, ut in regali abbatia officiales per regem in officiis suis imponantur. » Quod audientes fratres, conturbati vehementer, dixerunt: « Si vis secundum ordinis tenorem prioris suscipere officium, consentimus (0602B) electioni tuae; sin autem terminos, quos posuerunt Patres nostri, transgredi tentaveris, nunquam ad illud continges. » Illo autem in suo proposito persistente, abbas, ut sui incepti compos fieret, fratrem illum secum ad regis palatium duxit; et quia ignota regi erat ordinis institutio, factus est ille prior ab eo in palatio. Optatum itaque reportans effectum, hora refectionis accessit ad cymbalum, et percusso cymbalo convocavit conventum. Fratres hoc videntes, quid facerent, quid dicerent? Loqui non poterant; sed nutibus et signis interiorem cordis amaritudinem demonstrabant. Quia vero iustus ut leo confidit (Prov. XXVIII) , Wilhelmus animatus zelo ordinis et amore iustitiae, post ingressum (0602C) refectorii praesumptorem illum, a nola submovit et subpriorem adhibuit.

Submotus ille cum rubore exivit dedecusque sibi illatum cum magno gemitu abbati exposuit. Conquerentem blande consolatus est, dicens: « Si ista Wilhelmo de S. Germano non reddidero, nunquam abbas ero. » Fratribus in capitulo mane congregatis, proclamatus est Wilhelmus, quod manum priori imposuisset violentam. Negat ille, se unquam priori aliquam intulisse iniuriam. Post aliquos vero verborum discursus sic fatur: « Si in his aliquid peccavi, quod ab officio prioris, non priorem, sed ordinis praevaricatorem abegi; praesto sum emendatoriam subire vindictam. » Et veniam sumens, continuo damnatur silentio; et ut singulis (0602D) septimanis tres dies in pane et aqua ieiunans, in terra sine mensali sedeat. Ille vero talem sententiam non abhorruit, sed animadvertens, pastoris sententiam esse timendam, iustam sive iniustam, quod suo capiti iniunctum fuerat humiliter sustinuit. Exiit tunc sermo inter fratres, quod discipulus ille iniusto damnatur officio; quamobrem quidam dominum apostolicum qui tunc Senonis morabatur, cum festinatione adiit, et omnia secundum quod acta fuerant tanto Patri intimavit. Summus pontifex non bene ferens ordinis praevaricationem, et innocentem graviter sententiatum, abbati de S. Genovefa subito mandavit, ut suae praesentiae sine mora se exhiberet, et Wilhelmum sui (0603A) itineris faceret consortem. Paruit ille mandato, assumptoque secum Wilhelmo, venit Senonis, assistensque summo pontifici, temeritatis et indiscretionis arguitur, et Wilhelmus a sententia liberatur; et ne de caetero officiales contra ordinis instituta eligantur vel instituantur, districtissime praecipitur.

Dum medium silentium tenerent omnia, et quaeque procella tempestatis in ecclesia illa videretur sedata; murmur factum est in populo, quod caput B. Genovefae de loco sancto suo esset sublatum. Spiritus huius blasphemiae regias tandem perculit aures; unde ex relatis dominus rex Ludovicus immensa furoris ira exacerbatur, iuravit per Sanctum de Bethlehem, quod, si hoc verum foret, omnes canonicos flagellis caesos de ipsa eiiceret ecclesia et (0603B) adhibitis custodibus, qui custodiam haberent de thesauro et reliquiis illius monasterii, litteras ad archiepiscopum Senonensem et suffraganeos eius, ad abbates et priores eiusdem episcopatus misit, praecipiendo, ut omnes in die ab ipso praefixo, huius rei veritatem indagaturi, Parisiis convenirent. Fratres iusiurandum regis percipientes, conturbati sunt, commoti sunt, tremor apprehendit eos; et quamvis formidabilis erat eis ira principis, magis tamen de thesauro praestantiore auro et margarita pretiosa, quem sibi verebantur ablatum, doluerunt. Prae caeteris autem anxiatus est spiritus Wilhelmi, qui omnium reliquiarum capsas et thesaurum ecclesiae iam dudum in sua susceperat custodia.

Illuxit dies statutus, advenit rex cum suis, advenerunt (0603C) pontifices et abbates, advenit etiam multitudo non minima, exitum rei scire cupiens, tandem nominatis et assignatis, qui cum archiepiscopo et aliis episcopis ad locum sanctum sanctae Virginis ascenderent, voluit Wilhelmus cum eis ascendere, nec permittebatur. Unde arrepto, nescio magis, candelabro aut thuribulo, secum ait: « Si mihi non aliter conceditur, saltem ascendam ut minister; » et coepit ire. Aperto igitur scrinio, ecce caput B. Genovefae, Franciae gemma, cum caeteris membrorum suorum reliquiis, reperitur. Quod cum fidelis famulus ipsius magnus Wilhelmus videret, conceptum animi gaudium intra se non capiens, quin illud voce exsultationis eructaret; oblitus illorum, (0603D) qui maioris erant auctoritatis, Te Deum laudamus audacter inchoavit; ut tota ecclesia in voce resonaret ipsius, quod inchoatum omnis populus, qui convenerat ad diem festum, non minori alacritate (0604A) ad finem decantavit. (0603D) Quo decantato, archiepiscopus collectam ipsius virginis prosequitur.

Qui cum finem imposuisset, episcopus Aurelianensis cum maxima indignatione intonat: « Quis est iste leccator, qui contra auctoritatem domini archiepiscopi et aliorum episcoporum, propter caput cuiusdam vetulae, quod hic fraudulenter imposuerunt isti, Te Deum tam temere inchoare praesumpsit? » Wilhelmus ad haec: « Si quaeritis quis sum, scire vos volo quod calumniose vos intulistis: non sum leccator, sed servus B. Genovefae; quod autem praesumptionis me arguitis, non temeraria praesumptio, sed integra sanctae virginis, quam semper habui, me facere compulit dilectio. Caput, quod vidistis, vetulae fore non abnuo, virginitatis (0604B) florem semper retinentis; septuaginta annorum et eo amplius B. Genovefa exstitit, virgo semper munda et immaculata, donec coelo redderet animam, et terrae corporis materiam. Sed ne quis scrupulus dubietatis de hoc capite cordibus vestris inhaereat, facite clibanum vehementer igniri, et ego assumpto capite, ad declaranda beatae virginis merita, ignitum intrabo securus. » Ad haec episcopus subsannans respondit: « Ego quidem in cuppam aquae calidae cum eo non intrarem, et tu in clibanum ardentem intrares? » Archiepiscopus vero, verbositatem episcopi ultra non ferens superstitiosam, innuit ei, ut taceret et devoti fratris fidem et sinceram erga sanctam virginem devotionem approbavit; (0604C) stultiloquium vero, quod episcopus contra beatam virginem polluto ore intulerat, inultum nequaquam esse potuit; quoniam perdet Deus omnes, qui loquuntur mendacium (Psal. V) ; unde postea multis irretitus criminibus, a sede sua eiectus, vitam indignam digna morte miserabiliter finivit.


Incertus 209, Vita S. Wilhelmi, p2, CAPUT I. Ad S. Genovefae saecularem canonicum dissoluti collegae persequuntur, Regulares illuc inducuntur. <<<     >>> CAPUT III. In Daniam accersitus Wilhelmus, fit abbas Roschildensis, et multa adversa fortiter sustinet.
1989w 8.6425609588623 s