Incertus_209_cps2, Vita S. Wilhelmi, p2, 3 
Incertus 209, Vita S. Wilhelmi, p2, CAPUT II. S. Wilhelmus, e saeculari regularis canonicus factus, magni zeli exempla praebet. <<<     >>> CAPUT IV. S. Wilhelmi virtutes, et quaedam viventis miracula. hide dictionary links

VITA.


(PL 209 0604C) CAPUT III. In Daniam accersitus Wilhelmus, fit abbas Roschildensis, et multa adversa fortiter sustinet.

Anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo sexagesimo primo, regnabat in Dacia Waldemarus rex; filius Canuti regis et martyris; qui Slavos a finibus regni sui abegit, quos saepius invadere solebant, captivos ducentes viros ac mulieres, et omnia, quae attingere poterant, depraedantes. (0604D) Filius quippe martyris cum esset, ipsius interventu in cunctis bellorum certaminibus, quae contra Slavos, qui tunc pagani erant, gessit victor exstitit gloriosus; unde ostensa eis via salutis aeternae, (0605A) illos colla iugo Christi submittere coegit. (0604D) Erat vir iste sapiens et discretus, potens in opere et sermone, et omni populo acceptus. Eodem tempore adornabat sacerdotium in Roschildensi ecclesia episcopus Absalon, homo magni consilii, clericorum decus, moerentium et afflictorum consolator, omniumque religiosorum pius amator, totiusque populi modestus gubernator; advenarum et pauperum clemens sustentator, Slavorum maximus persecutor, ornamentum fidei, sobrietatis exemplum, forma pudicitiae, nobilitatis et probitatis insigne speculum, lucerna refulgens in templo Dei, et ipsius fortis columna et immobilis.

In huius dioecesi erat coenobium canonicorum, in insula quae Eschil dicitur, haud longe distans (0605B) a pago Roschildensi, mari undique circumdata. Hic locus, virentibus pratis ac diversis nemorum arboribus decoratus, commanentibus in eo delectabilis erat atque gratiosus, rarus tamen tunc temporis illic erat numerus fratrum commorantium, qui frustra Regulares dicebantur, quia nullius religionis disciplinis adornabantur. Regulares quomodo dicerentur, qui nulli censurae regulari caput submittebant? Claustrales quomodo essent, qui claustrali clausura carebant? Instituta ordinis scripta habebant, sed nihil eorum observabant. In summis festivitatibus anni saeculares, qui eis erant familiares, cum mulieribus suis domum eorum frequentabant, cum ipsis festa celebraturi, in domo refectorii cum viris et mulieribus epulabantur, et inebriabantur, (0605C) ducebantque choreas. Taliter domus in eorum actibus confundebatur, atque substantia illius dilapidabatur. Heu! quid tunc fiebat de divino servitio, cum plus noctis potationi quam psalmodiae et divinae contemplationi impenderent? Quis tunc digne intercessor fieret ad Deum pro populo? in matutinali synaxi potu aestuantes nimio, potius eos dormire libebat quam cantare. Sic impudenter viventes, omnium religiosorum auribus detestandam infamiam infuderunt.

Venerabilis igitur Roschildensis episcopus Absalon videns et considerans vitam eorum ab omni rereligione discrepare, tactus dolore intrinsecus detestabatur animas talium virorum, diabolica fraude (0605D) obtenebratas, atque ad fluxum saeculi nimis inclinatas; unde saepius mente tacita revolvebat, quomodo illi ecclesiae consuleret, ordinis et religionis formam annuente Domino in melius immutaturus. Reminiscitur tandem familiaritatis et amicitiae, quam cum Willelmo, viro religioso, olim pepigerat, cum Parisiis studendi gratia moraretur; attendensque eum virum honestum, virum utique providum et discretum, et sanctis moribus adornatum, complacuit in illo animae suae, ut ei accito daret locum supra memoratum. Misso itaque nuntio, videlicet Saxone praeposito, viro honesto, ad ecclesiam B. Genovefae, virum saepius nominatum, scilicet (0606A) dominum Wilhelmum, cum aliis tribus fratribus, instanter et obnixe suis litteris sibideposcit delegari; aptum apud se religioni ipsorum locum esse, quem ad honorem Dei et ad excellentiam ordinis S. Augustini, eisdem fratribus se pollicetur collaturum.

Abbas considerans petitionem tanti praesulis iustam esse et honestam, consentiente capitulo, adiudicavit fieri postulationem ipsius. Missus est ergo Fr. Wilhelmus, tribus aliis secum assumptis, cum praeposito Saxone in Daciam; qui prospero itinere pergentes, post assumptionem B. Mariae Zelandiam intraverunt, et die tertia Ringstadium pervenerunt, quod B. Canuti martyris illustratur meritis, cuius vita gloriosa iustitiae plurimum luce refulsit. Voluntas (0606B) Dei erat, ut ibi eis occurreret quod volebant, regis videlicet Waldemari et pontificis Absalonis praesentia. Hi in adventu illorum fratrum laetati, laetis amplexi sunt brachiis, et ad osculum pacis susceperunt, et cum adventu ipsorum aliquantulum blando sermone congratulati fuissent, spoponderunt, quod eos foverent ut filios, diligerent ut fratres, consulerent ut amici. Laetati in his quae dicta sunt eis, cum gaudio regrediuntur ad suum hospitium. Tribus diebus ibidem peractis, transierunt Roschildis; quorum vestigia quidam ex familia episcopi secuti sunt, qui ibidem eos procurarent: sic enim expediebat honestae consuetudini terrae et probitati illius qui eos vocaverat.

Aliquantis diebus in civitate expletis, ad insulam (0606C) Eschilli navigio applicuerunt; ubi sex nomine tenus canonicorum invenerunt; quorum vultus, exsangues ex eorum adventu facti, expalluerunt, et sermo in ore eorum exaruit, quia malae consuetudini eorum videbant iam imminere dispendium. Unde ad iniuriam supervenientium fratrum, ea nocte post coenam conventicula facientes, domini pontificis decreverunt adire praesentiam, ut ei quod acciderat, velut ignoranti, intimarent, et ab eo compassionis extorquerent affectum, ne gentem perderent et locum. Verum dominus episcopus; rei seriem iamdudum praenoscens, et eorum malitiam reprehendens, dissimulavit audita; ne forte, dum illuc venire moraretur, substantia domus magis quam prius destrueretur. (0606D) Praefixit tamen eis diem, in qua suam exhiberet praesentiam, et velut ignarus, adventus fratrum supervenientium diligenter inquireret causam. Igitur proxima die post festum B. Bartholomaei, sicut promiserat, advenit, et habito cum eis sermone de pastore sibi constituendo, Fr. Wilhemus in abbatem eligitur; et in abbatis sede collocatur; cum tamen prius non abbatem, sed praepositum et priorem habere soliti fuissent. Ipso die duo ex prioribus canonicis abeundi retrorsum licentiam acceperunt et obtinuerunt, domino episcopo iudicante eos debere dimitti, ne malignantibus eis tumultus fieret in populo; quatuor remanserunt, valde senes et ad (0607A) omne opus fere inutiles. Unus ex eis qui prioris habebat officium, vir erat honestus et in diebus suis inventus est iustus; unde incepit existere unus ex eis, et regulari instructus tramite vitam priorem meliori fine terminare.

Igitur postquam dominus abbas Wilhelmus curam domus suscepisset, voluit dominus episcopus, rogatu eiusdem abbatis, scire, quae et quanta esset illius domus substantia, et quid in cibariis habeatur: vidensque promptuaria eorum fere esse vacua, sex caseis tantum repertis et perna et dimidia, cognovit quia comederant Iacob et locum eius desolaverant. Repletus ergo bono pudore et admiratione episcopus, coepit confortare animos fratrum et ipsius abbatis, sicque iussit dari eis quinque libras denariorum (0607B) ad necessaria victualium comparanda, promittens eis in posterum sufficientis expensae subsidia. Trausacto aliquanto temporis spatio, fratres qui cum abbate venerant, paupertatem insolitam non ferentes, et frigoris nimiam saevitiam abhorrentes, ab episcopo repatriandi licentiam acceperunt. Quod factum dominum episcopum valde commovit, sed violentiam nulli inferri voluit.

Abbas vero non bene ferens discessum suorum, quem terrebant mores alienae terrae et idioma ignotum, eamdem, quam ipsi ab episcopo acceperant, licentiam ipse postulavit; asserens supra vires suas opus esse, ad quod fuerat evocatus; securiusque sibi fore liberum cum aliis habere regressum. Ad (0607C) haec verba abbatis concidit vultus episcopi et animus; tandem tamen in hunc prorupit sermonem: « Desiderio desideravimus adventum vestrum ad ecclesiae istius profectum; sed, ut perpendimus prosperis illius successibus et incrementis plurimum invidet inimicus; pavet enim nimium, quod ius amissurus sit antiquum, quod hactenus possederat per enormitates locum illum inhabitantium. Sed si animi vestri propositum Domini propensiori concilio mutare vellet, magno pietatis affectu rogaremus, ne susceptum semel regiminis officium conaremini deserere. Non vobis sit formidini solum hoc opus aggredi; quia non in hominis potestate victoria belli consistit, sed de coelo est fortitudo; et ita salvat Dominus in paucis, ut in multis. Quod credebatis (0607D) fratrum vestrorum impleri auxilio, potens est Dominus nostri solius explere obsequio. » His aliisque venerabilis episcopi monitis, sale sapientiae conditis, abbas roboratus, et intra se memorans quod Dominus per Ieremiam prophetam loquitur: Maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem ante brachium suum, et a Domino recedit cor eius (Ier. XVII); immutato animi sui proposito, acquievit remanere, ut videret finem.

Eodem anno egressa est sententia a Domino, et ecce facta est fames in terra, deficiente annona; et animalia fere omnia mortua sunt, oves videlicet et vaccae: ideoque nec butyrum nec caseos, nisi paucos, fratres residui poterant habere ad manducandum. Unde in seditionem conversi, non iudicio divino cuncta (0608A) examinabant, sed abbati suo totum pondus suae adversitatis ascribebant, dicentes: Vae nobis! cur in diebus nostris huc advenit homo pannosus, vilis homuncio; qui nil bibens, nil manducans, sed meliora quaeque domus in argento et auro commutans, et in loculis suis reponens, nos inedia ciborum torquet, pro cibis folia arborum et herbas agrestes subministrans. Hoc seminarium mendacii ab eis publicatum per aures plurimorum discurrebat; et quia pravae mentes hominum pronae semper sunt ad detrahendum bonis, apud malevolos offuscabatur veritas. Vir autem Domini obiectis non movebatur, sed omnia patienter sustinuit, factus tanquam homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.

(0608B) Quadam nocte, dum fratres se sopori dedissent, adfuit inter eos Satan; et lumen, quod more solito lucebat in medio dormitorii, subvertit; et iuxta lectum abbatis, ubi straminum erat magna congeries, ad comburendum abbatem deposuit. Verum militem suum in hoc agone non deseruit coeleste praesidium; nam stramina in circuitu in modum coronae comburebantur, et straminibus asser suppositus adustionem sustinuit; abbatis vero lectum omnino non tetigit incendium. Rumor huius facti ad aures pervenit episcopi, qui post dies non multos declinavit ad claustrum, et quod dicebatur, veritati comprobavit consonum.

Postera nocte, dolens antiquus hostis, quod artibus (0608C) suis defuisset effectus, ad aliud se convertit genus tentandi. Nam ad lectum cuiusdam fratris dormientis accessit, et ait: « Noveris me dominum huius loci fuisse, omnibus potatoribus atque scortatoribus praelatum existere; sed in abbatis vestri adventu vim patior, quod ei non cedet in bonum. Cumque frater, quis esset inquireret, et quo nomine censeretur; Salmanasar se confessus est appellari, et Babyloniorum regem ab antiquis temporibus fuisse. » Et addidit: « Consule abbati, ut ab inceptis desistat, nec abbatibus debitam ab episcopo benedictionem accipiat; hic enim me invito claustrum permanere non poterit. » Cui frater respondit: « Quod mihi suggeris faciendum, ei tu suggere; nunquid et tu eius notitiam non habes? » - « Habeo, (0608D) inquit, sed minus modo quam prius; unde nuntia ei quae iussi, hoc interposito ei insignio, quod in crypta B. Genovefae Parisiensis septem Psalmos cum Litania clerico cuidam propria manu conscripsit; refer etiam quod altera nocte pro iniuria mihi illata eum comburere volui, sed meo frustratus sum desiderio, quia fortior me supervenit: nec obtinere potui, ut quod volebam mandaretur effectui. » Mane facto, frater quae audiebat abbati intimavit; ille vero audita parvipendens, suggestioni diaboli nullam habens memoriam. Post modicum tempus famulus Thoconis praepositi, a Parisiensi civitate reversus in Daciam, abbatem Wilhelmum aggreditur his verbis: « Salutat vos dominus meus, et se vestrae totum commendans (0609A) amicitiae, rogat affectuose, ut pro eo dominum episcopum deprecemini, ut sibi studio vacanti consuetae largitatis manum porrigat auxiliarem: et hoc signum vobis quod miserit me, quod ei Parisius septem Psalmos cum Litania scripseritis. » Abbas admiratus relata, verum recolit quod diabolus fratri per somnium insinuavit, videlicet septem Psalmos se scripsisse praeposito Thoconi.

Alio quoque tempore abbas Wilhelmus, comitatus Thrumone sacerdote, viro utique litterato et discreto, hospitandi gratia ad villam, quae Thorstanthorp dicitur, declinavit, ubi dum nox in suo cursu medium iter haberet, antiquus hostis fremens adversus sanctum Dei, nova irritamenta suae (0609B) nequitiae adinvenit, praeferens habitum sanctitatis, sub specie antiquissimi ac turpissimi monachi: accedensque ad lectum abbatis, prius salutiferae crucis signo munitum, laborabat quiescentem in eo libidinis fomitem obsceno opere irritare. Sed ille, licet somno oculos dederat, mente tamen vigilans, adversario dixit: « Vade retro, spurcissime omnium, in me per Dei gratiam tui desiderii nullum consequeris effectum. » Diabolus haec audiens, acrioris saevitiae stimulis agitatur; et accedens propius, nebulam fetoris ori abbatis inspirat; et peccata, dudum confessione abolita et multarum lacrymarum imbre diluta, nefando ore retexit. Abbas autem, dum in somno tam graviter ab ipso fatigaretur, valido impulsu pedis aliquantum elevati hostem a se (0609C) reiecit. Qui videns se a viro Dei delusum, ut leo crudelissimus coepit saevire; atque ad lectum Trumonis sacerdotis, in altera parte iacentis atque vigilantis, gressus dirigere, laterique eius fortissimum ictum illidere, ita ut videretur sacerdoti, quod aliquas de costis sibi fregisset.

Mane dum aurora finem daret nocti, decantatis laudibus Dei, quia tempus erat frigidum, uterque, scilicet abbas et sacerdos, se in calefactorium recepit. Quibus ibidem residentibus, sic allocutus est sacerdos abbatem: « O mi domine abba, custodiat te et adiuvet omnipotens Deus. » Et respondit abbas: « Amen. » Cumque sic bis vel ter dixisset; ad quid hoc toties repeteret, abbas inquisivit. Cui (0609D) ille: « Scio quod multos tentationis aculeos es passus, pluresque eris passurus; sed ex his omnibus liberet te Deus. Vidi hac nocte quantam molestiam a Satana sustinuisti et quomodo ori tuo nebulam fetoris infundebat pessimi, et audivi quanta tibi inferebat convitia et opprobria; cumque a te discederet confusus, irruit in me vehementer, percussoque latere meo, ut reor, aliquam ex costis mihi fregit. Ideo tibi eidem inimico viriliter arbitror esse resistendum, ne, si te victo triumphaverit, mittat te in gehennam. Ad hanc vocem coepit abbas taedere et pavere, revocans ad memoriam vexationes adversarii, quas nocte praeterita sustinuerat.


Incertus 209, Vita S. Wilhelmi, p2, CAPUT II. S. Wilhelmus, e saeculari regularis canonicus factus, magni zeli exempla praebet. <<<     >>> CAPUT IV. S. Wilhelmi virtutes, et quaedam viventis miracula.
1991w 6.1407279968262 s