Incertus_209_cps2, Vita S. Wilhelmi, p2, 4 
Incertus 209, Vita S. Wilhelmi, p2, CAPUT III. In Daniam accersitus Wilhelmus, fit abbas Roschildensis, et multa adversa fortiter sustinet. <<<     >>> CAPUT V. Felix sancti obitus et signa futurae gloriae eius praegressa ac secuta. hide dictionary links

VITA.


(PL 209 0609D) CAPUT IV. S. Wilhelmi virtutes, et quaedam viventis miracula.

(0610A)

Furens adhuc hostis antiquus, quod tentationes suas adversus christum Domini nullus sequeretur effectus, disposuit per satellites suos efficere, quod per se nequiverat implere: unde inspiravit cordibus fratrum quorumdam, ut hominem Dei variis contumeliis afficerent, et multis iniuriis lacesserent, et sic cum dedecore ad proprios lares cogerent repedare. Ipse autem a verbis impiorum non timuit, quia firmatus erat supra firmam petram: frequenter enim secum commemorabat illud Apostolicum: Tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem; spes autem non confundit (Rom. V) . Cumque in talibus filii degeneres processum (0610B) non haberent, consilium fecerunt in unum, ut eum morti traderent; aliquando enim eum sacco impositum in mari demergere disponebant, aliquando eum telis confodere, et aliquando Slavis vendere; saepius cerebro ipsius securibus compactis exstinguere moliebantur; sed Deus, cuius providentia in sui dispositione non fallitur, dissipavit consilia eorum, et dilecto suo dedit cum tentatione proventum.

Sed cur hoc facere attentabant? Quia cum Deo erat spiritus eius, in rigore ordinis tenendo, et in omni religionis observantia, nec patiebatur eos per abrupta vitiorum discurrere; erat enim sanctae religionis indeficiens imitator, ordinis ac sanctae (0610C) institutionis admirabilis conservator, vitiorum fortis exstirpator, virtutum verus amator; quaeque honesta et sanctimoniae plena investigans et docens. Severus exstitit in correptione, sedulus in correctione, dulcis et humilis in hortatione, modestus in reddenda ratione; in sermone verax, in iudicio iustus, in commisso fidelis. Infirmorum erat consolator, pauperum ac peregrinorum benignissimus procurator. Insistebat vigiliis, ieiuniis et continuis orationibus, curam sui gregis infatigabiliter agens, eumque, ut fidelis servus talentum sibi creditum lucrifaceret, Domino suo iugiter precibus commendabat. Fratribus nocte quiescentibus, horas matutinales vigiliis anticipabat, Dominique misericordiam (0610D) pro eisdem devotis gemitibus exorabat. In sermonibus suis, quibus fratres ad bene agendum instruebat, promptus erat ad lacrymas et ad lamenta, in tantum ut auditores suos saepius ad poenitentiam et cordis compunctionem provocaret, et cunctis liquido constaret divinam illi semper adesse gratiam. Zelo ordinis animatus aliquando elatis et superbis rigidus erat, atque transgressores ordinis emendatoriam subire vindictam cogebat et ferre sententiam, noverat enim quod pro tot esset rationem Deo redditurus, quot suo exemplo aut silentio a semitis iustitiae sineret aberrare. Denique illos, qui obstinatae mentis erant, nec ad veniam (0611A) petendam pro suis excessibus inclinabantur, ipse eis formam humilitatis ostendens, ab eis veniam contra regulam suae dignitatis postulabat.

In persecutionibus, quae ei a discipulis suis et aliis inferebantur, constans erat et patiens, et virtute patientiae omnes vincebat. Virtus pietatis et misericordiae in eo tantum abundabat, ut in illum peccantes, et post peccata ad veniam redeuntes, cum omni hilaritate et modestia exciperet, et pro eorum excessibus uberrime fleret, Dominoque pro eorum conversione gratias referret multimodas. Charitatem semper sectabatur, invidias et detractiones detestabatur, verbum inhonestum, sive vaniloquium, sive risus ineptos minime proferebat, vel ab ore alicuius audire volebat. Sermo ei iugiter (0611B) erat de pace et concordia, et humilitate et mansuetudine, et de honore quo se fratres invicem praevenire habebant. In orationibus frequens, in lectionibus assiduus, in devotione exstitit praecipuus. Horis quoque diurnis ac nocturnis, sine magno necessitatis articulo, nunquam abesse volebat. Circa devotionem in choro, psallentium, ac sacrum altaris ministerium animus eius sedulo versabatur, et devotiores in his tenerrime diligebat. Cilicio carnem suam usque ad diem mortis domabat, ipsamque spiritui servire cogebat. Frugalem mensam habere volebat, non propter corporis sui refectionem, cum mirae esset abstinentiae; sed propter pauperum et infirmorum refocillationem, quos paterno (0611C) fovebat affectu. In stratu suo nihil habebat, praeter laneorum straminibus superpositum, aut pelles ursorum propter frigus expellendum, quando magis saeviebat hiems, nisi nimiae infirmitatis molestia mollioribus eum indulgere membra coegisset: et sicut modicus erat ei victus, sic et vestitus.

Monasterium S. Thomae apostoli, in loco qui Paraclitus vocatur, primus construxit et ordinem S. Augustini in eo transtulit, et transferendo observari instituit ac privilegio domini Alexandri papae ibidem perpetuo observandum confirmari fecit. Nunc vero quia in laude viri Dei utcunque a proposito digressi sumus, ad ea, quae inchoavimus depromere, redeamus. Cuidam dysenterico, in villa quae Methelhuse ab indigenis dicitur, per visum revelatum (0611D) est, ut de cibo abbatis Wilhelmi gustaret et sanaretur a languore suo. Credidit homo ille sermoni, quem audierat, et misso nuntio citius ad claustrum, quod voluit, petivit et accepit. Cumque allatos cibos comedisset, cessante fluxu infirmitatis suae, statim per eosdem intus reformari meruit.

Quaedam puella, de villa vocabulo Nadweth, claustro vicina, magnae infirmitatis tenebatur cruciatu; cumque per tres dies iaceret quasi corpus exanime, vitalisque calor tantum membris ipsius (0612A) inesse videretur; circumsteterunt eam amici eius et cognati, lugentes eam tanquam defunctam. Mater autem puellae, Brigida nomine, quia multos dies et noctes duxerat insomnes super eam, faciendo vigilias, quarta die levi corripitur sopore; cumque obdormiret, vidit in somno mulierem, niveas vestes indutam, lecto aegrotantis assistere, sibique talia dicere: « Molestaris, mulier, plurimum pro filia tua. » At illa: « Quid mirum? triduo enim sustinemus eam, iamiam migraturam: et ecce adhuc tempus superest. » Respondit altera: « Scito filiam tuam sanitatem posse recuperare vitaeque augmentum sumere, si de cibo vel reliquiis abbatis Wilhelmi de Paraclito gustaverit. » His dictis, disparuit; mater vero puellae evigilans, omnia, quae in somnis (0612B) audierat et viderat, cunctis qui aderant exposuit. Consulunt illi monentis mandato parere, quia praedictus abbas a multis sanctus habebatur, et vere sic erat, fulgente in eo gratia divina.

Mulier igitur spe bonae visionis et consolatione suorum confortata, ad claustrum mobiliore properat gressu, et officialibus, quos extra ambitum claustri invenit, visionem, quam viderat, ex ordine pandit. Nuntiatur ergo a fratribus abbati mulieris petitio, et retexitur eiusdem de filiae suae remedio coelitus manifestata visio. Vir Domini super afflictos pia semper gestans viscera, tam matri quam filiae compatiens, pisces, quos perticas vocamus, et sorbitium, quod sibi fuerat praeparatum, iussit mulieri (0612C) in nomine Domini impartiri, ut esset salus et remedium puellae, in discrimine mortis laboranti. Gavisa illa de munere, mox domum redit propere, et quod secum attulit sorbile ocius ori infudit filiae. Quod cum tertio factum fuisset, et ad interiora miro laberetur rugitu, revixit puella, et attraxit spiritum, et post paululum resedit, quae fuerat quasi mortua; et cum accessissent ad eam sui, aperiens os suum, benedixit Deum et dixit: « Iam non moriar, sed vivam, et narrabo opera Domini; confido enim in Domino, quod precibus et meritis Wilhelmi abbatis reddita sim sanitati. » Qui ad eam convenerant, testimonium perhibebant veritati de his, et scimus, quia verum est testimonium eorum.

(0612D) Languebat quidam in villa Anese et desiderabat bibere aquam de fonte, quem abbas fecerat emundari et firmis clausuris signari; sed quia nullus ad eumdem fontem poterat habere accessum, nisi ad nutum illius, qui eum servabat clausum, fecit ille abbati suum intimari desiderium. Accitus est igitur Fr. Ericus, qui supradicti fontis habebat custodiam, praeceptumque est illi, ut de ipsius aqua aegroto porrigat poculum. Cumque allatam gustasset languidus, mox cognovit quam saluber est gustus (0613A) eius; quia non tantum sitim suam exstinxit, sed etiam optatae salutis gratiam contulit.

Quidam monachus Cisterciensis ordinis, Haquinus nomine, de claustro Esromae, tanta raucitate obtusi pectoris per multos annos anxiabatur, ut vix a circumstantibus eum discerni poterat, quid diceret. Cumque nullo antidoto potionis vel alterius artis, remedium suae infirmitatis invenisset, incidit ei bonum consilium, ut ad azylum S. Thomae de Paraclito declinaret. Venit ergo, et Patrem monasterii adiens, quid pateretur, querulo murmure exposuit, et coepit eum humiliter rogare, ut ob gratiam recuperandae sanitatis manum gutturi suo imponeret. Vir autem Domini, ad rogantem aliquantulum iucundatus, praemisso signo crucis, tetigit guttur (0613B) suum, dicens: « Sanet te Filius Dei. » Et exauditus est pro sua reverentia; nam monachus divinum sibi sensit adesse auxilium; quia arteriae anheli pectoris paulatim dilatabantur, et organum vocis diu amissae de die in diem reformabatur. Reversus igitur ad domum, unde exierat, confirmabat fratres suos, manifestans omnibus, quoniam in Paraclito est senior, qui novit homines curare; affirmans, quoniam hic est Wilhelmus abbas.

Quodam tempore, cum Wilhelmus a curia Romana rediret, equus servi sui inter rupes Alpium laesus pedem, iter nullum facere potuit; de quo infortunio animo turbatus, exoravit Altissimum, ut propter merita sanctorum, quorum secum reliquias retulit, sanaretur equus ille. Finita oratione, (0613C) pedem equi dolore plenum manibus palpavit, palpando dolorem mitigavit: et ex illa hora sanatus est equus ille, inceptum peragens iter.

Quodam die, cum ad negotia domus exiret, equitavit quemdam roncinum; frater autem, qui cum eo ibat, considerans pulchritudinem equi et dispositionem membrorum ipsius, ait: « Proh dolor! quod talis equus non ambulat. » Cui abbas: « Credisne quod poterit ambulare? » At ille: « Minime credo, quia senex est, et naturalem minime immutabit cursum. » Cui iterum abbas: « Modicae fidei, quid dubitas? (Matth. XIV;) potens est Deus facere eum ambulare quantum vobis placuerit. » Et haec dicens, coepit eum urgere calcaribus. (0613D) Ille vero soliti cursus oblitus, gressus faciebat planos, bene ambulando, quandiu vir Dei dorso eius insedit. Frater vero de viso miraculo admiratione plenus, reversus domum narravit fratribus suis, quae gesta erant in via, quomodo Pater monasterii fecit roncinum ambulare; et mirati sunt universi.

Quodam tempore lecto aegritudinis incubuit, nimiae infirmitatis detentus cruciatu; cumque de spatio suae vitae dubitaret, nocte Dominica, graviori infirmitatis agitatus stimulo, invocavit dominam suam B. Genovefam, quam toto mentis desiderio amabat, ut sui memor Dominum pro eo precatura (0614A) accederet. Illa devoti servi sui miserta, cum parum obdormiret, apparuit ei, stans a parte pedum lecti, in quo iacebat, et facie iucunda et alloquio dulci consolabatur eum, dicens: « Ne timeas, quoniam bonum Dominum habemus. » Ille ex hilaritate vultus eam agnoscens, coepit gratias agere venienti, inquirens, quis esset Dominus ille. Cui illa: « Iesus Filius Dei. » Vir autem Domini audiens Filium Dei nominari, quantum sopor sinebat, exsultabat uberius, et post paululum evigilans, et sentiens se sanitati precibus S. Genovefae virginis restitutum, benedixit Deum, qui non derelinquit sperantes in se (Psal. XXXIII) , sed in sanctis suis semper est mirabilis (Psal. LXVII) . Multa quidem et alia per eum Dominus operari dignatus est miracula, quae non (0614B) sunt scripta in libro hoc, quia vel propter negligentiam oblivioni tradita, in memoria non habentur, vel quia sanctitati eius detrahentibus incredibilia videbantur. Nunc autem ad gloriosum eius transitum stylus reflectatur, et quo tempore et qualiter de hoc mundo migravit ad Dominum, brevi sermone referri debet.


Incertus 209, Vita S. Wilhelmi, p2, CAPUT III. In Daniam accersitus Wilhelmus, fit abbas Roschildensis, et multa adversa fortiter sustinet. <<<     >>> CAPUT V. Felix sancti obitus et signa futurae gloriae eius praegressa ac secuta.
1622w 0.22873306274414 s