Incertus_209_cps2, Vita S. Wilhelmi, p2, 5 
Incertus 209, Vita S. Wilhelmi, p2, CAPUT IV. S. Wilhelmi virtutes, et quaedam viventis miracula. <<<     >>> CAPUT VI. Miracula post transitum S. Wilhelmi. show dictionary links

VITA.


(PL 209 0614B) CAPUT V. Felix sancti obitus et signa futurae gloriae eius praegressa ac secuta.

Ante septem annos sui transitus de hoc mundo ad Patrem, nocte quadam, per visum vir quidam decorus aspectu, veneranda canitie, venusta facie, astitit ei et dixit: « Septem dies vives. » Ille de visione sua plurimum sollicitus, sed Spiritu Domini (0614C) plenus, septem dies incolumis transiens, interpretatus est per septem dies septem hebdomadas, vel septem menses, vel septem annos, quod verius erat, designari, sicut rei exitus comprobavit. Castigans igitur corpus suum et in servitutem redigens (II Cor. XI) , quanquam Dominum Deum tota mentis devotione prius dilexerat, ac mandatis ipsius iugi observatione inhaeserat, ab illo tamen tempore usque ad finem vitae suae, ita carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifixit (Gal. V) , ut anteacta vita, respectu vitae subsequentis, delicata fuisse crederetur ac voluptuosa. Quis enim eum sine lacrymis maxillas eius rigantibus orantem vidit? Cumque in altari divina celebraret, sacrum mysterium (0614D) offerens Deo, sic inflammabatur, sic lacrymabatur, veluti praesentes Domini in carne aspiceret passiones. Longum est itaque verbis exprimere, quantis vigiliis, ieiuniis et orationibus assiduis se ipsum afflixerit, et in holocaustum Domino praeparaverit. Adiecit adhuc Dominus famuli sui tentare patientiam, et tanquam aurum in fornace probare, ita corpus eius ulceribus replevit, ut a planta pedis usque ad verticem non esset in eo sanitas (Isa. I) . Ille sciens, quia virtus in infirmitate perficitur, omnia patienter sustinuit, et ait: « Si bona suscepimus de manu Domini, mala autem quare non sustineamus? »

(0615A) Interea septem annis mira abstinentia et carnis mortificatione fere transactis, cum Quadragesima a cunctis fidelibus, sacra devotione observanda adveniret, vir Domini sedula mente meditans novissima sua et agonem sui finis, licet diem et horam suae resolutionis adhuc ignoraret, terminum tamen, qui praeteriri non poterat appropinquare sciens, quotidie, cum summa cordis contritione et lacrymarum effusione et magna reverentia, sacrificia Domini nostri Iesu Christi celebrabat, ac sacrosancta ipsius corporis et sanguinis participatione se praemuniebat. Quarta feria, quae Coenam Domini praecedit, pausante eo in sua camera cum quibusdam fratribus, qui colloquendi gratia ad ipsum convenerant. Conquestus est prior sibi et caeteris (0615B) fratribus, se nunquam graviorem noctem sustinuisse. Vir autem Domini e converso respondit: « Meliorem ac delectabiliorem noctem nunquam me recolo habuisse, quia vidi Dominum meum Iesum Christum; duo alii cum eo erant et ego tertius, cum quibus ineffabiliter sum delectatus. » Ad haec prior inquit: « Forte, Pater sancte, Dominus in hac visitatione vos ad se vocare venit, sicut vobis promisit antequam partes Daciae intraretis. » Ad responsa prioris suspirans, et perfundens fletibus ora, ait: « Fiat mihi secundum verbum tuum (Luc. I) . »

Postera die, quae Coena Domini appellatur, ad altare divina celebraturus accedit, et absolutione super discipulos solito more facta, et iisdem de manibus (0615C) ipsius communicatis, missaque celebrata, Christum in pauperibus suscepturus, cum caeteris fratribus progreditur, et mandatum cum ipsorum magna devotione peragit; quo peracto, ultimam coenam cum discipulis suis sumpturus ingreditur, Dominicum in hoc imitatus exemplum. O felix coena, quae tanti Patris magis est illustrata praesentia, quam deliciis refectionis ditata! Quis verbis queat referre, quam hilaris vultus, quam iucunda facies omnibus a sancto viro est ostensa, qui illi convivio interfuerunt? Iam in vultu ipsius miro modo quoddam futuri gaudii praesagium demonstrabatur, quod ex abundantia laetitiae, quae in ipso ultra solitum cernebatur cognosci poterat. Iam divina (0615D) misericordia locum habitationis suae, sibi ad coenandum praeparatum intraverat; iam Spiritus sanctus totus interiorem hominem ipsius repleverat, et velut sponsus in thalamo (Psal. XVIII) , sic in cubiculo cordis sui requievit; iam demonstrabatur in carne ipsius, oculis corporeis subiecta, quanto exsultationis gaudio anima eius in Domino Deo suo exsultavit, ob futurae retributionis glorificationem, quam ei Dominus dare disposuit, sicut cuidam discipulo suo honestae conversationis viro, nomine Gerardo, ante duodecim annos et eo amplius, per visionem revelare dignatus est.

Quadam nocte praedicto canonico in suo lecto quiescenti, quidam maturus aetate sic intonat: Surge, sequere me. Quem secutus, ad ignota loca (0616A) deducitur tandem in quamdam planitiem, valde speciosam et floribus amoenam, venientes, domum mirae magnitudinis, marmoreis lapidibus constructam, subeunt. Quanta autem claritas, quanta odoris suavitas, quam mira iucunditas illi domui inerat, lingua videntis exprimere non suffecit: sedes autem in ea locata erat gemmis pretiosis et auro purissimo adornata, et in medio sedis corona aurea posita, lapidibus pretiosissimis decorata, sed adhuc imperfecta; in circuitu autem sedis erant quatuor viri, in albis sedentes; laminas aureas cum lapidibus pretiosis ad perfectionem coronae componentes. Cumque iam dictus frater, admiratione plenus et veluti in exstasi raptus, ostensa sibi tacitus considerabat, ductor suus affatur eum his verbis: « Scis, (0616B) cuius est haec sedes vel corona? » Illo negante se scire, ait: « Hanc sedem abbas vester in tempore suae conversionis a saeculo ad Dominum promeruit, quando domos et divitias et huius mundi gloriam pro Christo reliquit, et se ipsum abnegavit, tollens crucem suam sequendo Redemptorem; corona vero cum perfecta fuerit multis tribulationibus et diris persecutionibus, quas pro ordinis observantia viriliter sustinuit et adhuc sustinebit, coronabitur, implebiturque in eo, quod Iacobus apostolus dicit: Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se (Iac. I) . »

Postquam surrexit a coena voluit lavare pedes discipulorum suorum; sed tactus gravissimo dolore (0616C) lateris, non est permissus. Residens ergo sic orabat: « Domine Deus, in omnibus et per omnia (Ephes. IV) fiat voluntas tua (Matth. VI) , qui es benedictus in saecula (Rom. IV) . Illumina faciem tuam super servum tuum (Psal. CXVIII) et salvum me fac, et non confundas me ab exspectatione mea: ne proiicias me in temporibus senectutis; cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me (Psal. LXX) . » Perseverante itaque infirmitate et magis ingravescente, cubatum deducitur; residuum diei et medietatem noctis subsequentis cum magno cruciatu sufferens. Postea, quia in eo gratia divina vacua non fuit, dolor ille sedatur, et leni febre corripitur: cumque viribus corporis coepisset destitui, in vigilia Paschae, fratres, qui (0616D) ad eum visitandi gratia convenerant, rogaverunt cum, ut sibi provideret et sacra unctione perungeretur. Quibus ita persuadentibus, inquit: « Non est mihi, ut putatis; nihil doloris, nihilque debilitatis in corpore penitus sentio. Vellem mihi lectum in choro fieri, ut futurae noctis Dominicae resurrectionis ministerio interessem. » Quibus respondentibus, se canentium voces nequaquam sufferre posse, intulit: « Faciamus ergo, quod melius est. » O veneranda tanti viri circa cultum divini obsequii immutabilis devotio, quae nec alicuius rei eventu, nec tanti defectus incommodo potuit minorari.

Illo autem sic laborante, assignati sunt fratres, qui in vigiliis excubantes custodirent eum. Sancta igitur nocte Dominicae resurrectionis, vir Dei de suo (0617A) transitu sollicitus, unum de sibi astantibus advocans, dixit: « Scis, fili, quia nova advenit solemnitas, cuncto populo veneranda, debemus ideo novis indui vestibus. Affer mihi vestem quam habes, ut illam induam. » Intelligens ille, de qua veste loqueretur, attulit ei cilicium novum, et submoto veteri, vestivit eum novo. Cumque in magno foret defectu, a custodibus suis iterum admonetur, ut sacri olei liquore frueretur. Quibus ista persuadentibus respondit: « Praestante Domino nostro Iesu Christo, lucem exspectabo. » Interea conventu gloriosae noctis vigiliis et laudibus insistente, cum tertia lectio finem accepisset, et tertium responsorium inchoatum fuisset, cum transisset Sabbatum; unus ex custodibus festinanter accurrit, indicans eum cito migraturum. (0617B) Depulsa noctis caligine, aurora sacrae lucis tunc rutilabat, quam vir Dei se promiserat exspectaturum: cumque illud responsorium cantaretur, ut venientes ungerent Iesum; prior accitis aliquibus fratribus chorum exivit, ferens secum sacri olei liquorem, quo venerabilem Patrem iam agonizantem perungeret. Quibus advenientibus hoc solum sanctus Dei saepius replicabat: « Cito, cito. » Unctione expleta, depositus est in cinerem et cilicium, ut secundum Martini doctrinam in cinere et cilicio Christianus et verus Catholicus moreretur. Quo facto pretiosam resolutus in mortem emisit spiritum, octavo Idus Aprilis, anno ab Incarnatione Domini 1202, aetatis suae anno nonagesimo octavo, (0617C) postquam vero curam Dominici gregis suscepit quadragesimo .

Sic illa anima, a carnis ergastulo egressa, de tristitia ad laetitiam, de labore ad requiem, de mundo transivit ad Dominum. Spirituales autem filii venerandi Patris corpus cum hymnis et canticis, cum gemitibus et lacrymis in sanctam transtulerunt ecclesiam, collocantes illud in medio choro. Quibus in sedibus suis receptis, Te Deum laudamus incipitur, et matutinales Laudes resurrectionis Dominicae, lacrymosis vocibus canentium, debita tamen veneratione explentur. Quam sit mirabilis Deus in sanctis suis, lector, animadverte: quia nec vita istius viri fuit sine gloria, nec mors sine gratia, sed in conspectu Dei multum pretiosa: illo enim (0617D) die suscepit eum Dominus in paradisum, quo idem Dominus victor ab inferis surrexit; et qui solemnia Dominicae resurrectionis cum magno tripudio saepius celebravit in terris, eodem die cum debito honore angelicis est associatus choris. Altera die Paschae sepultus est ante altare Sancti Thomae apostoli, quod ipse construxerat; domino abbate Turchillo ecclesiae Beatae Mariae de Ersom, cum monachis suis, obsequium funeri eius impendente, et (0618A) sacerdotibus ac clericis multisque aliis cum magna devotione accurrentibus, ut ipsius exsequiis interessent. In quo loco Dominus noster Iesus Christus ad laudem et gloriam sui nominis, per gloriosi confessoris sui suffragia, usque in hodiernum diem innumera praestat beneficia, his qui ex toto corde quaerunt illum, cui est honor et gloria, per infinita saecula saeculorum. Amen.

O quantus erat luctus omnium! quanta praecipue lamenta discipulorum, qui licet de tanti Patris glorificatione certi haberemur, eius tamen orbati praesentia, humano more tristabamur. Dies festi nostri conversi sunt in luctum, et sabbata nostra in lamentationem: licet gaudendum nobis esset, quod (0618B) quem doctorem habuimus in terris, intercessorem haberemus in coelis, si mens doloris rationem admitteret. Sed benedictus Deus, qui tristitiam nostram convertit in gaudium (Ioan. XVI) : nam post transitum Patris nostri iuvenes nostri visiones videbant et seniores nostri somnia somniabant, per quae certi eramus quod Dominus in brevi sanctum suum esset mirificaturus.

Erant duo iuvenes de familia ipsius sancti, in diversis constituti regionibus, qui in ipsa hora sui transitus de hoc mundo, in visione viderunt quomodo ad gaudium transivit angelorum; et licet eorum aliquantulum diversa est visio, utraque tamen plena fide relatione digna est et memoria. Alter istorum Nicolaus nomine, in Teutonibus partibus (0618C) in civitate Hildesheim studio litterarum operam dabat: hic eadem hora, qua vir Dei glebam sui corporis coelum ingressurus deposuit, vidit per visionem quamdam personam sibi ignotam, stola candida amictam, coelum conscendere; et sicut in picturis solet fieri, in quibus Domini ascensio memoratur, totus infra nubes susceptus depingitur, tantumque pedes ipsius apparent, sic et iste sanctus infra nubes candidas susceptus est, tantumque pedes eius et vestimentorum extremitates videbantur. Cumque ille in coelum fixis luminibus visa admiraretur, astitit ei vir quidam dicens: « Quid admiraris aspiciens in coelum; hic homo assumptus in coelum, abbas vester est, qui in patientia vicit persecutiones saeculi; nunc autem coronatur, quia (0618D) fideliter vixit in mandatis Domini. » Expergefactus ille, et per viam ductus ad monasterium unde apostatando recesserat, rediit, atque offerens se emendationi, praedictam visionem omnibus intimavit.

Alteri supradictorum, Godmundo nomine, in claustro, quod Sora dicitur, commoranti, glorificati hominis talis ostensa est visio. Appropinquante diluculo Dominicae resurrectionis, aspiciebat in visu, pene vigilans, multitudinem angelorum, praedulci (0619A) suavitate canentium; inter quos duo angeli ineffabili claritate fulgidi, quemdam aetate maturum, sacerdotalibus vestibus decoratum, a dextris et a sinistris sustentabant, brachia ipsius humeris suis, tenentes innixa, et ad coelum usque progredientes. Hos sequebatur diabolus, non minima daemonum furentium atque stridentium stipatus caterva. Sanctis vero angelis in coelum receptis, ille hostis antiquus, dolenti similis, via qua venerat cum suis remeabat; quidam autem daemonum lento sequebantur gradu, claudicando incedentes. Ille qui hanc visionem videbat, audacior factus, uni eorum, qui tardior caeteris veniebat, ait: « Adiuro te per Filium Dei, ut indices mihi quae sunt haec quae vidi. » Ille interrogantem se torva facie et obliquo oculo (0619B) intuitus, respondit: « Si scire vis, abbas vester Wilhelmus de mundo est sublatus, et tanto obsequio angelorum in coelo deportatus; nos autem venimus ut aliquid iuris nostri in eo haberemus; sed violentiam ab angelis passi, frustrati sumus a proposito nostro. » Mane prima Sabbati surgens praedictus iuvenis, magistro suo et omnibus qui cum eo erant visionem suam exposuit; qui respondentes dixerunt: « Vere credimus, quod iam dormitionem accepit, et in pace factus est locus eius. » Tandem reversus ad domum nostram, eadem nobis ex ordine intimare curavit, et suscepto religionis habitu ibidem Deo militare coepit.


Incertus 209, Vita S. Wilhelmi, p2, CAPUT IV. S. Wilhelmi virtutes, et quaedam viventis miracula. <<<     >>> CAPUT VI. Miracula post transitum S. Wilhelmi.
1939w 0.48975300788879 s