Incertus_209_cps2, Vita S. Wilhelmi, p2, 6 
Incertus 209, Vita S. Wilhelmi, p2, CAPUT V. Felix sancti obitus et signa futurae gloriae eius praegressa ac secuta. <<<     >>> CAPUT VII. Alia S. Wilhelmi miracula. hide dictionary links

VITA.


(PL 209 0619B) CAPUT VI. Miracula post transitum S. Wilhelmi.

(0619C)

Salvator noster Iesus Christus, volens dilectissimi confessoris sui Wilhelmi, quem stola immortalitatis post mortem vestivit in coelis, in conspectu filiorum hominum insignia revelare virtutum, dedit ei potestatem, super infirmos variis languoribus, faciendi opera quae ipse fecit, et maiora horum; ut collaudent multi sapientiam eius, et usque in saeculum non deleatur, et non recedat memoria eius, et nomen eius requiratur in generatione et in generationem. Coepit igitur servus Dei, postquam dormivit, cum patribus suis, primo inter incredulos et aemulos suos, quasi stella matutina in medio nebulae, paulatim rutilare miraculis; ut mendaces (0619D) ostenderet, qui maculaverunt illum et detraxerunt sanctitati eius, blasphemantes nomen eius. Postquam autem clarificatus est apud proximos suos, coepit ad laudem et gloriam nominis eius, qui cunctos condidit sanctos, quasi sol refulgens in meridie, longe lateque maioribus et crebrioribus coruscare prodigiis; unde a quatuor plagis terrae factus est concursus populorum, cernere cupientium, quae per eum fiebant mirabilia. Daemonia ab obsessis corporibus effugabat, paralyticos sanabat, caecis visum restituebat, claudis gressum, surdis auditum, mutis loquelam, contractos ac propriis genibus repentes in statum erigebat debitum, leprosos mundabat, mortuos suscitabat, et semimortuos a faucibus ipsius mortis ad vitam revocabat; (0620A) et non tantum homines, sed et animalia sanabat, quemadmodum multiplicabat Deus misericordiam suam cum illo; venti turbines suos ad invocationem ipsius nominis coercebant, et maria ab amaritudine quiescebant. Sed his breviter commemoratis, veniamus ad miracula, quae vel audivimus, vel vidimus in civitate Dei nostri, id est in Paracleto, ubi requiescit gloriosus confessor Dei Wilhelmus.

Cum adhuc esset abbas Wilhelmus in corpore corruptibili, laborans senio, duo dentes ex capite eius avulsi sunt; quos committens fratri Saxoni, dixit: « Habe custodiam horum dentium penes te, et noli illos amittere. » Fecit ille quod rogatus fuerat, haesitans intra se cur hoc ei mandatum dedisset. Postquam autem tulit eum Dominus de medio, (0620B) discipuli eius, qui superstites erant, in memoriam tanti Patris, aliquid de rebus vel vestimentis eius sibi impertiri optabant; inter quos adfuit sacrista, Brixius nomine, conquerens se nihil de rebus ipsius accepisse, praeter mitram pelliceam, quam solitus erat gestare in capite. Cui sic conquerenti, frater cui dentes commissi fuerant, respondit: « Dabo tibi donum non parvum, imo magnum, margaritam pretiosam, scilicet dentem Patris nostri, qui te in vita sua dilexit non singulariter solum, sed specialiter unum. » Et haec dicens, tradidit dentem. Ille pro collato sibi munere gratias agens multimodas, susceptum dentem, prout decuit, in magna habuit veneratione. O quanta Deus mortalibus (0620C) per hunc dentem postmodum contulit beneficia, quae si scriberentur, mens infirma credere nequaquam acquiesceret.

Erat tunc temporis in claustro quidam scholaris, Grimolfus nomine, fere quindecim annos ab ortu habens, morbo laborans caduco. Quodam die, cum in terram praedicto morbo elisus volutaretur spumans, supervenit abbas Richardus, viri Dei successor: et misericordia motus super eum, dicit secretario qui secum venerat: « Vides quam miserabiliter cruciatur clericus iste? Vade ocius, et dentem Patris in aqua lava, et ipsam aquam ori eius infunde, ut probemus quid virtutis habeat in se dens ille. » Obtemperans praecepto abbatis, sibi iniunctum implevit; cumque salutiferum liquorem (0620D) ori laborantis infundere vellet, non potuit, quia dentes ad invicem tenebat compressos. Arripiens igitur cultellum fauces illius disiunxit, infundens ori eius aquam allatam; quam cum gustando absorbuisset, coepit fremere et gemere, sicut si bullientem olei liquorem sumpsisset; post paululum tamen requievit, quasi in extasi raptus. Transactis aliquibus horis diei, revixit spiritus eius, et resurrexit sanus; de reliquo vero morbus ille eum non tetigit, neque contristavit, nec quidquam molestiae intulit. Hoc initium signorum fecit servus Dei post transitum suum, in conspectu discipulorum suorum, et manifestavit gloriam suam. Eamdem consecutus est misericordiam Sueno filius Tolph, morbo laborans simili.

(0621A) Manifestavit iterum S. Wilhelmus gloriam sanctitatis suae in villa Frisleven; manifestavit autem sic: Erat inibi mulier quaedam, obsessa daemone pessimo; quae omnibus ad se consolationis causa accedentibus secreta cordis detegebat, exprobrabat peccata, prout suggessit ei inimicus. Diaconus, qui erat in villa illa, venit ut invocaret super eam nomen Dei sui, et eiiceret daemonium. Vidit mulier diaconum ad se intrantem, et concitata ad contumelias, exclamavit: « Diacone, ad quid venis? Sta foris. Non es dignus ut intres sub tecto meo. Quis es, bene novi, et facta tua, habens scientiam viarum tuarum. Tu es qui pauperis mulieris gallinam furabaris, et deplumabas, et plumas cum pennis subtus una sepe abscondebas, et eamdem (0621B) in coena edebas, putans furtum tuum me latere. Recede a me, pessime, recede: longe sit a me benedictio tua. » Diaconus de sibi obiectis confusus, tristior quam advenerat in domum suam est reversus, obiecti criminis conscius. Conversus quidam de familia et de domo ipsius sancti, in eadem villa existens mansionarius, praedictae mulieris detestatus insaniam, venit ad claustrum, et petiit sibi dari aquam, in qua dens sancti viri lotus esset. Petiit et obtinuit, et reversus obtulit illam mulieri ad bibendum: bibit, et, expulso spiritu immundo, salva facta est ex infirmitate sua. Postea non multo elapso tempore, altera mulier in eadem villa arrepta est a daemonio, et simili curata est medicamine.

Iter faciente fratre Saxone, dum transiret Metheluse, (0621C) homines illius villae clamabant ad eum dicentes: « Domine, si quid potes, adiuva nos, misertus nostri. » Quos cum interrogaret quid haberent et quid sibi vellent fieri, responderunt: « Est hic mulier Hestrith nomine, quae habens nimium appetitum edendi radices olerum, ingressa est hortum suum, et coepit eas ab humo effodere, et effossas avide corrodere; quod cum fecisset statim insiluit in eam spiritus malignus, vehementer discerpens eam: et ecce eam ligatam tenemus, ne se ipsam interficiat ac pueros suos strangulet; virgis eam caedimus et maiora flagella minamur, sed in hoc non proficimus, imo magis poenam poenae accumulamus. » Commotus ille super infortunio mulieris, iussit sibi (0621D) aquam exhiberi, quam dente S. Wilhelmi, quem sibi retinuerat, consignans et in ea tingens, invocato nomine sanctae Trinitatis et ipsius sancti, dedit eis ut auferrent, ac furenti porrigerent mulieri. Cumque oblatam bibisset aquam, mox hospes improbus, vim sacri liquoris non sustinens, domicilium quod occupaverat reliquit invitus, mulierque sensum recepit pristinum. Frater vero supradictus post paululum reversus, declinavit ad domum mulieris, ut videret qualiter se haberet; invenit eam sane sapientem et laudantem Deum in sancto suo, qui fecit misericordiam suam cum illa.

In eadem villa uxor Wideri erat gravida: impletum (0622A) est tempus illius pariendi; sed prae difficultate partus parere non poterat. Torquebatur misere, laborans partu, sed non parcens; languens, sed non moriens. Talibus cruciatibus afflicta, omnibus suis fit causa doloris. Interea intra matris claustra infans privatur vita, et fit infelicis matris uterus miserae prolis tumulus; iacet funus in funere, mortuum in moriente, ante subtractum quam visum, ante sepultum quam natum. Vir autem ipsius, pro morte mulieris suae anxius, huc illucque discurrit, omnes circumvenit, si quid remedii moribundae mulieri posset reperire. Tandem venit ad claustrum, sacristam invenit, inquirit ab eo si aliquid consilii, scripto vel medicina, novit contra tam miserum casum. Cui sic interroganti respondit: « Non est (0622B) opus medicina vel scripto in tali articulo, sed Dei et sanctorum suffragio; si fidem adhibueris, credo me ei antidotum posse conferre salutis. Lavabo dentem S. Wilhelmi in aqua, quam ei deferes ad bibendum: si crediderit se eius meritis posse liberari, post gustum illius evadet periculum mortis. » Fecit quod promisit, et instructum bene in fide cum potu salutifero remisit ad propria. Cumque domum reversus fuisset, quod attulit infudit ori mulieris, prae dolore morti iam proximae, et egreditur. Vix eo egresso foras, et liquore sancto ad secreta mulieris decurrente, peperit foetum putridum. Quod cum vidisset, resumpto spiritu, exclamavit: « Si sic mihi futurum erat, quid necesse habebam concipere. Attende, Domine, et vide si est (0622C) dolor ut est dolor meus (Thren. I) , sed gratias tibi ago, qui me meritis sancti confessoris tui Wilhelmi a periculo mortis liberasti. » Audientes vicini quod factum fuisset cum illa tale miraculum, congratulabantur ei, dantes laudes Deo et S. Wilhelmo non minores pro secundo miraculo quam pro primo.

Quodam tempore, dum frater Saxo iam saepe nominatus venisset Willike, et se in hospitium recepisset, intravit quidam daemoniacus, furens et frendens. Hunc tanta vexabat dementia, ut saepius habitatione relicta inter bestias quasi bestia viveret. Ex ingressu ipsius tota turbatur familia, timens insultum eius. Furentem intuitus frater, dixit: « Vis comedere? » Cui ille subsannando et debacchando respondit: (0622D) « Tu comede. » Respondenti sic iterum ait: « Vis bibere? » et praecepit sibi aquam ministrari. Cumque mora fieret in allatione aquae, accepit serum, quod in promptu erat, et intingens in eo dentem S. Wilhelmi, porrexit furioso. Cumque biberet, factum est in ore eius dulce sicut mel: unde datori suo ait: « Bonum est quod mihi dedisti; peto ut des amplius. » Et cum bibisset secundo et tertio, expulso spiritu phantastico, compos sui effectus est. Secundo die sequebatur eumdem fratrem ad claustrum, magnificans Deum, et gratias exsolvit liberatori suo Wilhelmo, docens omnes experimento sui, quia potens est et sanctum nomen (0623A) eius (Luc. I) . Quodam tempore, cum D. Petrus Roschildensis episcopus, frater noster apud nos esset, et in vespere ad coenam discubuisset, famuli eius, qui inferebant ea quae ad refectionem erant necessaria, nuntiaverunt ei dicentes: « Benedictus sit Deus, quia iam vidimus oculis nostris cereum ardentem, tanquam faculam de coelo, supra sepulcrum S. Wilhelmi descendere et tectum ecclesiae descendenti pervium iter facere. » Intravit unus post alium eiusdem visionis nuntius. Tunc venerandus sacerdos, luminibus erectis in coelum, benedicens Deum, sic orsus est loqui: « Nisi quia potens est Dominus, quod et quantum vult et quomodo vult magnificare et glorificare, vix possum adhibere fidem miraculis, quae ad quorumdam sepulcra referuntur (0623B) facta, quorum vitam et conversationem in carne existentium cognovi; sed nullus scrupulus dubietatis cordi meo inhaeret de virtutibus quae ab isto sancto fiunt, cuius vitam tam probatam in omnibus esse perpendi, ut vix aliquis cordis eius contritionem aut compunctionem, mentis humilitatem, conscientiae puritatem, ad amicos et inimicos magnam charitatem et ad pauperes in maxima paupertate eximiam largitatem, sufficiat admirari: laudabo igitur nomen eius assidue, et collaudabo illud in confessione, quoniam stabilita sunt bona illius in Domino, et ipse erit ei merces aeterna. »

Quaedam mulier, pauper rebus, sed fide dives, praesentavit se sepulcro S. Wilhelmi, gratiam sanitatis (0623C) ab eo postulatura; quae ventrem, sicut vidimus, adeo inflatum habuit tumoris magnitudine, ut vix trium ulnarum cingulo cingeretur. Fratribus ad refectionem euntibus, illa accepta licentia ad sepulcrum viri Dei lacrymis et orationibus insistebat: ipsis sumentibus cibum corporalem, ipsa reficitur cibo spirituali: nam illo horae spatio curata est ab infirmitate sua, veluti sibi oranti confessor Domini respondisset: Mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis (Matth. XV) . O quam firma fides infirmae! quam meritoria! quam cito remunerata! Fratribus ad ecclesiam reversis, in gratiis agendis, ita tenuis et gracilis est inventa, ut vix eadem crederetur, nullum retinens vestigium tumoris sive inflationis. Interrogata si aliquam ruptionem intrinsecus vel (0623D) extrinsecus sustinuisset, per quam humor noxius vel sanies defluxit; negavit se aliquid ruptionis vel doloris in sui curatione sensisse, sed tumorem sedatum fuisse, sicut placuit ei, qui eam sanam fecit. In memoriam huius facti, et ad augmentum fidei aliorum, suspensum est cingulum, quo usa fuerat, habens longitudinem superius positam. Compulsantur igitur signa, et dantur laudes Deo, et glorificatur ab omnibus in miraculo, quod pro sui famuli (0624A) fecit merito. Multiplicantur de die in diem prodigia; non deficit, sed augmentatur in domo Dei lecythus olei, sudat alabastrum unguenti, fragrat coelestis odor balsami, concurrunt turbae languidorum, et consequuntur praemia beneficiorum.

Quantae sanctitatis memorabilis Pater noster S. Wilhelmus in vita sua exstiterit, subsequentium veluti et praecedentium miraculorum declarabunt prodigia: ut enim pietatis suae multimoda beneficia frequenter et in publico indigentibus exhiberet, saepius fratribus et aliis per visiones conquestus est, se in arcto loco concludi, eo quod in medio choro modicae ecclesiae, ex lignis fabricatae, tumulatus esset, paucorum praeter fratres receptibilis, ideoque neque eis prodesse, neque aliis se posse conferre (0624B) optatae sospitatis gratiam, quandiu ibidem arctaretur et accessus hominum prohiberetur. Igitur dum in septimo anno, postquam requievit a laboribus suis, sanctuarium novae et latioris ecclesiae ex tegulis constructum consummaretur, et chorus fratrum in eo disponeretur, separatus longe a mausoleo viri Dei, ligneaque ecclesia peregrinis et infirmis undequaque adventantibus ad orandum relinqueretur, in vigilia ascensionis Domini tanta multitudo populi convenit, ut ipsa ecclesia repleta vix tota curia alios capere posset: tunc a vespera usque ad missam subsequentis diei, quatuordecim facta sunt miracula; proxima vero Dominica quatuor, in festo vero Pentecostes omni die quatuor vel quinque.

(0624C) Succedente vero festo B. Bostulfi abbatis, quod colitur octo diebus ante festum S. Ioannis Baptistae, cum maius altare in honore B. Thomae apostoli a venerabili Roschildensi episcopo Petro dedicaretur, tot et tanta fiebant mirabilia, ut nullus ea referre sciat, praeter illum, quem nihil latet: in via enim, per quam veniebant; et in silva longe a monasterio, ubi sederat vel deambulaverat servus Dei, sanabantur aegroti. O quantum gaudium et exsultatio tunc fuit in omni populo, vidente magnalia et mirabilia Dei, quae operabatur per sanctum suum. Resonabat ecclesia, resonabat et curia, resonabat et silva in voces laudantium et dicentium: Haec est dies quam fecit Dominus, exsultemus et laetemur in ea (Psal. CXVII) . Reddidimus et nos pensum servitutis (0624D) nostrae, cantantes et psallentes in corde et ore Domino (Ephes. V) , quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius (Psal. CVI) , et quoniam visitavit nos Oriens ex alto et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui (Luc. I) . Tunc recordati sumus verborum ipsius, quibus consolabatur nos in vita sua, conquerentes de paupertate nostra; dicebat enim nobis: Patientes estote (I Thess. V) , quoniam adhuc visitabit vos Deus in salutari suo (0625A) (Psal. CV) , et replebuntur horrea vestra saturitate (Prov. III) , et erit locus iste valde gloriosus. »


Incertus 209, Vita S. Wilhelmi, p2, CAPUT V. Felix sancti obitus et signa futurae gloriae eius praegressa ac secuta. <<<     >>> CAPUT VII. Alia S. Wilhelmi miracula.
2182w 1.5256519317627 s