Incertus_209_cps2, Vita S. Wilhelmi, p2, 7 
Incertus 209, Vita S. Wilhelmi, p2, CAPUT VI. Miracula post transitum S. Wilhelmi. <<<     >>> CAPUT VIII. Reliqua miracula S. Wilhelmi. show dictionary links

VITA.


(PL 209 0625A) CAPUT VII. Alia S. Wilhelmi miracula.

Quaedam mulier de Kopmanhaven, Olava nomine, ab infantia oculos habuit dolentes, propter quam causam caecitatem incurrit: audiens haec famam sancti viri ubique celebrem, venit ad sepulcrum eius, lacrymis et orationibus postulans, ut lumen recipere mereretur. Petiit, et obtinuit quod voluit; nam dum orationi insisteret, aperti sunt oculi eius, ita ut clare videret omnia. In vigilia Pentecostes iuvenis viginti annorum, paralysi dissolutus, et omni membrorum officio destitutus, ad tumulum S. Wilhelmi manibus aliorum apportatus, (0625B) deponitur; rogatur custos sepulcri ut exhibeat illi paralytico salutarem liquorem, scilicet aquam in qua dens S. Wilhelmi lotus erat; qui satisfaciens precibus rogantium, dedit aquam medicinalem, qua gustata, infirmus officium membrorum recipit, omnibus articulis ad debitum usum consolidatis.

Quaedam mulier de Bardeleve, Reginalda nomine, ab utero matris suae egressa fuerat caeca. Sicut tenebrae eius ita et lumen eius; lumine carebat oculorum, sed lumine vigebat cordis. Unde in fide radicata et fundata, sciens quia prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate (Psal. CXLIV) , ducatu fratris sui ad S. Wilhelmum peregre profecta est. Quo cum pervenisset, nocturno tempore coepit vigilias in ipso coemeterio facere. Cumque (0625C) resideret et requiesceret a labore suo, horror gravis invasit eam, et timor et tremor venerunt super eam; unde quasi in extasi facta, supra pedes suos erigebatur, et manibus miros faciebat plausus: post paululum ad terram relabitur, iterumque erigitur. Cumque sic saepius impelleretur, frater ipsius, sciens eam concepta prole esse gravidam, timuit valde, ne abortivum faceret, vel quod in utero portaret pro tanta laboris magnitudine suffocaret; unde conversus ad Dominum et ad sanctum eius, pro ea coepit humiliter deprecari. Quia vero oculi Domini sunt super iustos et aures eius in preces eorum (Psal. XXXIII) , infans conservatur in utero, et mulier illuminatur viri Dei merito; nam nox eius (0625D) versa est in lucem, et sub ipsius temporis tenebris tenebras amisit oculorum.

Andreas, sacerdos de Zunthe, diutino labore oculorum periclitabatur, et timebat se lumen oculorum amittere et continuae noctis tenebris subiici. Corde igitur contrito et spiritu humiliato, ut has tenebras evadere possit, ad S. Wilhelmum se spondet profecturum. Habens igitur spem recuperandae sanitatis, et sciens quia stulta et infidelis promissio displicet Deo, iter aggreditur, votum suum completurus. (0626A) Et quia virtus sancti erat ad sanandum eum, in via qua veniebat, remota caligine, oculi sui coeperunt clarescere, et visum amissum recuperare. Perveniens ad sepulcrum viri Dei hoc miraculum omnibus pandit, benedicens Deum, qui dedit eis talem patronum in salutem populi sui.

Ante quinque dies festivitatis B. Ioannis Baptistae, cives Roschildenses profecti de civitate sua venerunt ad S. Wilhelmum. Hos comitatus est quidam mutus, mercenarius bonus, Ketillus nomine, Normannus natione; huius linguam Satanas ligaverat undecim annos, nec quidquam loqui poterat. Postquam ecclesiam ingressus est conturbavit eum spiritus, et elisus concidit in terram. Resurgebat saepius, sed gradu instabili stare non valebat; vertebat (0626B) se in latera, et volutabatur de loco ad locum; corruebat in faciem suam, allidebatur ad petram, quocunque impetus eum ferebat: casu frequenti laesus, multumque discerptus, vestes suas proiiciebat; malo suo venisse videbatur, quia insanire putabatur, quem sic virtus divina sanare disponebat. Nocte Dominica matutinis fere decantatis, solutum est vinculum linguae eius et loquebatur recte magnificans Deum. Accurrit populus ad pium et gloriosum spectaculum, tam gaudio plenum quam admiratione dignum. Accurrunt Roschildenses, ut videant Ketillum loquentem, quem diu noverant obtumescentem; tandem praesentatur fratribus et ante priorem sistitur; cui interroganti unde esset et quomodo loquelam perdidisset, respondit: « De (0626C) Norvegia sum oriundus, ante undecim annos obdormiens in campo, perdidi loquelam: obdormivi sanus, evigilavi mutus. » Haec eo referente, quaedam matrona nobilis, apud quam fuerat hospitatus duobus annis, perhibebat testimonium verbis eius, cum aliis multis, qui convenerant ad diem festum.

In die S. Nicolai venit ad nos quidam rusticus de Lucethorp cum filio suo surdo et muto habente annos duodecim. Hunc pater deputaverat custodem pecorum suorum, qui, ut mos est pastoribus, iacens in quodam monticulo, obdormivit; cum autem surrexisset a gravi somno, surdus factus est et mutus. Rogavit nos pro filio, ut sancti admitteretur sepulcro; roganti assensum praebuimus; custos (0626D) vero sepulcri accipiens dentem S. Wilhelmi, in aquam misit, eamdem auribus et ori pueri infudit, dicens: « Praecipio tibi in nomine Domini et per virtutem S. Wilhelmi, ut dicas nobis, quo voceris nomine. » Ad hanc vocem adiurantis apertum est os pueri, auditu simul restituto, et respondit: « Petrus. » Post haec interrogatus plura, respondit libere ad singula; videntes haec, gavisi sumus gaudio magno, laudantes Deum in sancto suo, qui surdum fecit audire et mutum loqui.

(0627A) Alio tempore oblatus est quidam puer septem annorum, quem matris uterus in hanc lucem profudit surdum et mutum: aderat tunc in ecclesia non minima multitudo populi, quam rumor novitatis attraxit. Suscipiens ergo frater illam communem languidorum et infirmorum efficacem medicinam, misit in os pueri et in aures dicens: « In virtute S. Wilhelmi praecipio tibi, ut post me loquaris verba quae me audieris proferentem. » Adiuratus in virtute sancti confessoris, mox duos sensus, sibi a primordio sui ortus denegatos, capessit, scilicet auditum et loquelam; et inchoante fratre Dominicam orationem, loquitur verbum post verbum, voce articulata et intelligibili, licet in verbis formandis (0627B) et exprimendis balbutiret; qui autem adduxerant eum, stabant stupefacti, mirantes de his qui procedebant de ore eius.

Quadam solemnitate, cum innumeri utriusque sexus ad sanctum nostrum concurrerent, attulit quaedam mulier parvulam puellam inter brachia sua, in cuius oculo ulcus excreverat immensum, et ad intuendum valde horribile. Accedens illa cum filia ad fratrem, qui curam agebat infirmorum, rogat ut stillam sacri liquoris oculo miserae natae infundat. Inclinans aures petitioni mulieris, perfecit rogatum, et insuper sanctum dentem tumori applicuit. Mirum dictu! statim rupta est cutis sub oculo, velut ferro transfixa, et tumor subsedit, cedens praesentiae reliquiarum; saniesque emanare non desiit, (0627C) donec oculus aperiretur, et claritate videndi similis fieret incolumi; et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo.

Crebrescentibus miraculis et fama confessoris crescente, ad auxilium ipsius confugit quaedam mulier, multis cruciata doloribus. Haec sanctum suppliciter exorabat, ut eam Domino suis precibus commendaret, quatenus sic se de suis miseriis liberaret, prout sciret sibi expedire. Nocturnas in ecclesia agens vigilias, cum leni correpta sopore caput reclinaret super formam, cui sanctus in vita sua consuevit incumbere, orationi insistens, vidit confessorem Domini assistentem sibi et dicentem: « Mulier, revertere in domum tuam, quia in (0627D) praesenti non poteris curari; est tamen salus tua in manu Domini: postquam aliquantulum temporis feceris in tuis cruciatibus, tanquam lapis vivus in coelesti aedificio collocaberis. » In his verbis expergefacta mulier, laetior ex promissis efficitur, quam si corporales amisisset dolores; et quae sibi dicta fuerant, circumstantibus referens et animadvertens Dei decretum esse immutabile, reversa in domum suam, cum summa devotione vitae suae praestolabatur terminum.

Nec illud silendum esse arbitror, quod priori relatione non est multum dissimile. Erat quidam debilis membris et quasi phreneticus, in villa Anese; quae vicina est claustro: hic solatium suae infirmitatis (0628A) et debilitatis a sancto volens impetrare, venit ad sarcophagum eius. Cumque inibi quinque dies continuasset in oratione et lacrymis, ut auxilium divinum super se videret; somno subditur. Dormienti apparuit confessor Dei, inquiens: « Quid hic iaces? Sanitatem in hoc loco non habebis; te autem in domum tuam redeunte sanitatem recuperabis, sed illa non erit tibi diuturna. » His auditis, conturbatum est cor hominis et contremuerunt ossa eius (Ier. XXIII) , somnusque ab oculis eius tollitur. Excitatus itaque et visionis suae memor, non absque magna cordis contritione, quod audierat, nobis indicavit. Instructus ergo quod divina Providentia in sui dispositione non fallitur, ad proprios lares revertitur. Postmodum non multo elapso (0628B) tempore robustior factus, arrepta securi, ut ligna secaret, silvam ingreditur; dumque studiosius operi insistit, robur in quo laborabat super eum corruit, et confractus membra mortuus est. Quid tamen causae fuerit, quod talem sortitus est mortem, non est meum discutere; quia iudicia Dei abyssus multa (Psal. XXXVII) .

In eadem villa degebant duae mulieres, diversa infirmitate laborantes: altera lumen amiserat oculorum, altera vero in quadam sui corporis parte sacro igne consumebatur. Sedulas Deo pro sui liberatione fundebant preces, et S. Wilhelmo se voto obligabant, ut eius suffragantibus meritis a tanta calamitate liberari mererentur. His ita in oratione persistentibus, illa, cuius oculi caligaverant, (0628C) in visione videbat, se quasi peregrinationis causa monasterium S. Thomae adire, obviumque S. Wilhelmum in via habere, superpellicio indutum, et aspersorium cum aqua benedicta in manu ferentem; quo viso admodum pavefacta, vix audet interrogare, quis esset. Nihilominus tamen interrogat: « Quis es tu, Domine? » Cui ille: « Confide, filia, ego sum abbas Wilhelmus, quem saepius invocasti; et nunc vado ad mulierem, quae mordaci igne in villa tua tribulatur, quia clamat ad me tota die; tu autem interim vade ad locum requietionis meae, et ibi praestolare adventum meum. » Eadem hora evigilavit sana, lumine oculorum recepto; et in altera exstinctus est ignis, non illuminans sed (0628D) consumens, ut autem breviter dicam, sicut utraque divina miseratione simul est curata, sic simul ad sepulcrum confessoris Dei veniebant, simul in terram corruebant, simul surgebant, simul post gratiarum actiones gloriosa in se facta miracula omnibus praedicabant: nec hoc tantum illae faciebant, sed etiam villani ipsarum, qui curationi earum testimonium cum magno gaudio perhibebant.

Quidam sacerdos de Schania, Reinerus nomine, de Hazdelzar, percussus sacro igne in lingua, aegrotabat fere ad mortem, quia erat ille languor fortissimus, fuerat ille quondam S. Wilhelmi discipulus, sed apostatando inter saeculares saeculariter vivebat. Cum mors iam esset in ianuis, et vitae suae terminus (0629A) acceleraret, misit filium suum ad monachos de Ecclesia Omnium Sanctorum, ut aliquem fratrem sibi adduceret, qui ei confessionis et unctionis ministerium impenderet, et habitu suae religionis investiret. Interim ad se reversus, et mente retractans quanta miraculorum gloria Dominus sanctum suum Wilhelmum mirificaverat; compunctus corde, quod ei vel in carne viventi vel post carnis depositionem glorificato non satisfecisset, ait intra se: « Pater sancte, peccavi in coelum et coram te; iam non sum dignus vocari filius tuus (Luc. XV) . Sed parce peccatis meis, si autem, antequam nuntius redierit, aliqua salvationis gratia me visitaveris, ad domum tuam revertar, et quod deliqui, curabo emendare. » Corde vovit iustitiam; et ecce divina (0629B) miseratio, quae semper poenitentibus praesto est, illi adfuit, et invocantem sanctum suum liberavit. Exstinguebatur subito ignis mordax, et rumpebatur tumor in ore, et sanies mista cum sanguine profluebat, quasi aliquis linguam digitis exprimeret. Sanus factus sanctum adivit, narrans nobis quantum Dominus fecit animae suae; sed tamen apostasiae suae renuntiare distulit: erat enim de numero illorum, qui in tempore tribulationis suae clamant ad Dominum et cum liberati fuerint ad iniquitatem redeunt, et est error ille peior priore.

Puella quaedam, in villa Gherlufe, eodem torquebatur morbo: iam loqui cessabat, et horam ultimam exspectabat. Erat in eadem villa quidam (0629C) clericus, Laurentius nomine, qui eam tenere diligebat. Hic prae caeteris de morte eius, quam diligebat anima sua, anxius ad claustrum properat, et impetrata aqua medicinali citius regreditur et ori dilectae suae salutarem liquorem, quem attulerat, curiosius infundit, et tumorem excrescentem eodem perungit; quo facto, morbi materia exstincta est et mulier convaluit ab infirmitate sua.

Sed quid facilius est dare salutem mentis an corporis? qui multos sanavit in corpore, mulierem de Ripensi civitate sanavit in mente. Insanierat multis septimanis post partum, et viro suo, matri et sorori et caeteris amicis suis inopinatum doloris vulnus inflixerat. Ab istis ad sanctum trahitur, manibus a tergo ligatis; licet renitens ac reclamans, (0629D) sancto praesentatur: in ecclesiam ducta, ecclesiam replet clamore, verba blasphemiae multiplicando. Ibi tota die et tota nocte insaniens, adveniente luce solis, lucem recipere meruit rationis: soluta a vinculis, discrimen imposuit capillis suis: vestita vestibus suis, fecit gaudium suis consanguineis: in missa matutinali sumpsit Eucharistiam de manu sacerdotis, et quae adducta fuerat in tristitia, iam sui compos remeavit cum laetitia.

Vir quidam, Bernardus nomine, ad nundinas Schanienses tendebat navigio: cui in mare naviganti, (0630A) accipiter, quem in manu tenebat, elapsus abvolavit. Altera die cum ad portum applicuisset, et ad prandendum discubuisset, audivit a secum discumbentibus, per S. Wilhelmum suis temporibus inaudita fieri miracula. Quibus admiratus et de amissione sui accipitris cor adhuc habens saucium, in hunc prorupit sermonem: « S. Wilhelme, redde mihi accipitrem meum, et dabo tibi marcam cerae. » Finitis his verbis, accipiter nutu divino advenit, et coram eo resedit. Attonitus novitate tanti miraculi, quod sancto vovit, reddere non distulit, laudem referens Altissimo, qui dedit talem potestatem hominibus. Magnus confessor noster, et magna virtus eius, et miraculorum eius non est numerus.

Allata est quaedam mulier ad sepulcrum eius, (0630B) Caelia nomine, de villa Ekebe, membra habens universa paralysi nimia dissoluta; manuum, pedum, totiusque corporis sui penitus impos iacebat: nullum vitae videbatur habere indicium, nisi quod oculis inerat motio. Quocunque illam corporis vocabat necessitas, duorum vel trium ferebatur auxilio, quia non se ipsam a latere in latus vertere, non manus vel expansas claudere vel clausas porrigere, non pedes vel protensos retrahere vel ad se collectos protendere valebat. Iacebat ab hora nona usque in vesperam Dei exspectans misericordiam. Tunc primo incipit tremere, deinde caput parumper movere; sensit tandem crura pedesque ab insensibilitate revocari, calefieri nervos, totumque corpus (0630C) praeter dexterum brachium in quamdam agilitatis gratiam renovari. Sensit igitur et experta est, manifesta Dei virtute se sanam effectam, praeter dexterum brachium, quod ad sui correctionem remansit aridum. Laetabunda illico resedit, et lacrymis pro laetitia obortis sancto gratiarum actiones relatura, ad tumbam ipsius accedit. Fit clamor in populo, laudatur Deus in excelso, qui tantam curationis gratiam suo praestat Wilhelmo. Cur tamen brachium aridum remanserit, nec omnimodam consecuta sit sanitatem, stupet mulier, miratur frater sepulcri custos. Unde sequenti Dominica rogat eam redire, et pietatem Domini et ipsius sancti pro brachii sui restauratione efflagitare. Conservabat mulier verba rogantis corde suo, et Dominica sequenti (0630D) revertitur; sed qualis venit, talis recessit.

Iterum in sancto die Pentecostes rediit; nec tunc exaudiri meruit. Miratur custos sepulcri mulierem toties casso labore venire et redire, ait illi: « Mulier, scrutare conscientiam tuam, et diligenter inquire si aliqua via iniquitatis in te est, et confitere eam et mundaberis. » Paruit sanis dictis, et in domo sua statuit ante oculos cordis occulta conscientiae, diligenter investigans quo commisso adhuc tenetur obnoxia. Tandem reminiscitur quoddam facinus se commisisse, quod nunquam alicui fuerat confessa. (0631A) Tunc ingemiscens, precibusque et lacrymis largioribus indulgens, ad sanctum Dei regreditur; et invento fratre, qui custodiam habebat sepulcri, adorat eum prona, dicens: « Domine, propitius esto mihi peccatrici. Multum quidem peccavi, nec emendare curavi; sed audi me sero poenitentem, ora pro peccatis meis. » Confessa igitur praedicto sacerdoti crimen quod celaverat, et emendatioris vitae faciens sponsionem, repente marcidi brachii recepit sanitatem. Videns se mulier totius corporis recepisse valetudinem, gratulabunda exclamavit: Convertimini ad Dominum Deum nostrum, quoniam benignus et misericors est, patiens et multum misericors, et praestabilis super malitia (Ioel. II) . Erat eodem die festivitas S. Ioannis Baptistae, et convenerat (0631B) maxima multitudo utriusque sexus, quae audientes quae facta fuerant, glorificabant Deum, qui ad hoc hactenus mulierem flagellavit in corpore, ut animam eius mundaret a crimine. O magnae pietatis virum, cuius precibus ab omni clade, tam animae quam corporis, liberata est mulier! o insigne prodigium! quia quanto anima pars hominis est potior, tanto constat curationem ipsius gloriosius esse miraculum. Vere per confessorem nostrum factum est stud, et est mirabile in oculis nostris (Psal. CXVII.)

Erat quidam iuvenis in Guthlandia, Lignerus nomine, dives valde, sed leprosus. Multa medicis, filiis hominum, in quibus non est salus (Psal. CXLV) , pro sui corporis mundatione voluit dare, sed non fuit, qui adiuvaret eum. Advertens tandem, quia vana salus (0631C) hominis (Psal. LIX) , et quoniam adhaerere Deo bonum est, et ponere in Domino Deo spem suam (Psal. LXXII) , ad nos post transitum maris pervenit, spe corporalis sanitatis adipiscendae. Manus illius, brachia, pedes et crura, totumque corpus sordida lepra infecerat: post aliquot tempus secundum petitionem suam mansit nobiscum vigiliis et orationi insistens, et se saepius aqua medicinali lavans ac refrigerans. Quo facto, secundum fidei suae meritum, de die in diem melioratur, leprae contagio evanescente. Reversus iterum ad patriam suam perfecte curatus est, et qui prius prae fetore omnibus erat vitabilis, deinceps habuit communionem cum hominibus, et habitavit cum illis. Testes suae curationis habuimus (0631D) parochianos suos et sacerdotem; qui reintegrata carne sua et reflorescente, nullum signum leprae in eo testati sunt remansisse.


Incertus 209, Vita S. Wilhelmi, p2, CAPUT VI. Miracula post transitum S. Wilhelmi. <<<     >>> CAPUT VIII. Reliqua miracula S. Wilhelmi.
2594w 5.6858608722687 s