Incertus_209_cps2, Vita S. Wilhelmi, p2, 8 
Incertus 209, Vita S. Wilhelmi, p2, CAPUT VII. Alia S. Wilhelmi miracula. <<<    show dictionary links

VITA.


(PL 209 0631D) CAPUT VIII. Reliqua miracula S. Wilhelmi.

Vere gloriosus Dominus in sancto suo, et laudabilis in operibus illius, qui puellae Inghefrit nomine de Nordenberghe, de villa Luagbe, pessimo contagio leprae infectae, ac sinistro oculo caecatae, misericorditer subvenit, in domo sui confessoris Wilhelmi, dum ei partim visum reddidit, partim a lepra mundavit. Haec tanti beneficii munus adepta, (0632A) parentibus suis, quibus immensi doloris causa fuerat, inopinatae laetitiae reportavit materiam, ad propria rediens, et inter redeundum tota mundata. Sequenti anno cum matre sua rediit, lepra ex toto fugata, S. Wilhelmo pro tanto beneficio gratias actura, qui liberavit corpus suum a perditione. In reditu eius obstupuerunt, qui eam prius viderant, quia sic erat alterata facies eius, sic lepra annihilata, sic caro florida. Sacerdos Ioannes et mater eius perhibebant testimonium, quoniam meritis S. Wilhelmi mundata erat a lepra sua.

Aggravata est manus Domini super mulierem Allandensem, Tonnam nomine, lepram per totum corpus eius diffundens, et carnem eius gravi ulcere vulnerans; omnes, qui videbant eam, aspernabantur (0632B) eam, quia a planta pedis usque ad verticem non erat in ea sanitas (Isa I) . Audivit mulier famam confessoris, et plurima percepit de miraculis eius, unde festinavit adire eum, ut tribueret ei secundum cor suum, et adimpleret desiderium suum et fieret secundum fidem suam. Cum pervenisset ad locum, prostravit se in oratione iuxta sepulcrum eius, et clamavit ad Dominum ex toto corde suo, ut sui misereretur. Audivit Dominus et misertus est eius, factus est adiutor suus; nam ea surgente ab oratione, in conspectu omnium, qui aderant, cecidit lepra de corpore ipsius, velut squamae de pisce: et omnes, qui videbant, benedicebant Dominum, dicentes, quia hodie vidimus mirabilia (Luc. V) .

Adducta est ad nos quaedam contracta de Norwegia, (0632C) viginti sex annos aetatis habens. Ista auxilio suorum, multorum sanctorum limina expetierat, ut cui natura officium gradiendi negaverat, auctor naturae, cui omnis natura subditur, sanctorum suffragio conferret. Sed distulit Deus apud alios dare ei salutem, ut sancto suo Wilhelmo fieret causa laudis et gloriae. Applicuit mulier ad portum salutis, scilicet ad sepulcrum viri Dei, et statuit in corde suo spiritum ab oratione non relaxare, nec alias discedere, quousque consolidaret bases eius et plantas. Post quindecim dies, nervis extensis, et talis pedum a natibus protensis, statuit confessor noster supra petram pedes eius, et direxit gressus eius; et vidit omnis populus contractam ambulantem (0632D) et laudantem Deum: vidit et gavisus est.

Cum turba plurima conveniret ad S. Wilhelmum, et de civitatibus properarent ad eum; quaedam contracta a nativitate sua, Olava nomine, de oppido Copmanhaven, audita prioris miraculi fama, in vigilia S. Ioannis Baptistae ad sanctum est allata; sed prae pressura gentium in ecclesiam venire non potuit. Nocte igitur sequenti, cum iuxta ecclesiam versus meridiem sederet, et sancti gratiam obortis lacrymis pro sui liberatione devotissime interpellaret; apparuit ei quidam veneranda canitie, dicens: « Mulier, ingredere ecclesiam. » At illa: « Domine, (0633A) incessu carens prae multitudine nequeo ingredi, nec habeo hominem, qui mittat me in ecclesiam. » « Repe, inquit ei senior, ad ostium ecclesiae, quod respicit ad aquilonem; et ibi occurret tibi homo in grisea cappa alboque pileo, qui te introducet. » In his verbis consolata repsit velociter, et cum pervenisset ad ostium, invenit hominem, habentem vestitum sicut dixit ei senior; qui ab ea rogatus, transvexit eam in ecclesiam. Ubi recepta inter languidos, trementes et huc illucque corruentes, incoepit et ipsa tremere; quod cum fecisset, cognovit quia prope essent dies curationis suae. Anxiabatur tamen, quod vestes non haberet talares, sed tantummodo breves in quibus solebat repere; unde sanctum in hunc modum interpellabat: « Alme (0633B) Christi confessor Wilhelme, si volueris mihi gratiam sanitatis conferre, quaeso, ne sinas me per pavimentum volutari, cum sim semitecta, ne reveletur turpitudo mea, et fiam in derisum omni populo. » Oravit, et secundum orationem suam factum est ei; nam primo nocturno finito cum quiesceret, dextri cruris nervos a nativitate contractos sensit laxari et laxando extendi: et item quasi post horam unam similiter nervos sinistri cruris. Consolidatis post paululum basibus et plantis suis, erigitur supra pedes; et quod natura non dederat, huc illucque incedendo, exercitio apprehendit. Quo facto, immisit in os populi canticum novum, carmen Deo nostro: viderunt enim multi (0633C) et laetati sunt, et speraverunt in Domino. Huius mulieris testis fuit decanus Absalon, de ecclesia B. Mariae de Copmanhaven cum fratribus suis, et omnes cives illius castri.

Memorabile et inter fideles memorandum, quod piissimi Patris nostri gratia quorumdam votum praevenit, et ad voti obligationem eos compellit; quorumdam sponsionem statim cum salute subsequitur; quibusdam occurrit in itinere, quosdam suscipit in introitu coemeterii, alios vel in ecclesia vel ad ipsum sepulcrum praestolatur; alios abeuntes comitatur; nonnullos diutius ab auxilio suspendens, tandem sanitati restituit. Mulieri de civitate Lundensi, Guthae nomine, contractis nervis atque constrictis, viginti quinque annis subtractus erat incessus. Haec (0633D) bis ad sanctum venit, nec tamen voto suo potita sospes est reversa. Secundo die post Ascensionem Domini tertio advenit, et usque in vigiliam Pentecostes iugiter iuxta sepulcrum vigiliis et orationibus incumbens, misericordiam Dei et ipsius sancti devotius praestolabatur. Respexit Dominus humilitatem ancillae suae, adiiciens ei quod oratione intendebat; nam in sancta vigilia Pentecostes, expletis prophetiis et glorificationibus, diacono evangelium (0634A) pronuntiante sumnus suavissimus obrepsit ei, et audivit vocem dicentem sibi: « Mulier, surge; non decet Christianos ad Evangelium sedere, sed cum reverentia stare et auscultare quod legitur. » Excitata respexit ad mulierem, quae stabat ad tergum eius, et interrogavit eam, quid sibi diceret. Cui illa, nihil intelligens hanc vocem venisse desuper, exsultavit uberius, et statim sensit nervos extendi, non tamen absque molestia, tibias vegetari, carnem refoveri, et medullam in ossibus calefieri. Inventa igitur drachma quam perdiderat, surrexit laetabunda et laudans, et antequam lectio evangelii finem reciperet, ter sepulcrum confessoris firmo gradu circuivit, obnixius gratias personando; populus autem in hymnis et confessionibus benedicebat Dominum, (0634B) qui diem subsequentem, in quo et igne coelesti mons Sinain canduit, et super Christi discipulos, Spiritus sanctus in linguis igneis descendit (Act. II) , tanti miraculi gloria voluit praevenire.

Paulus filius Entinghi, puer octo annorum, de villa Tortorpuyt, cum parentibus suis hospitabatur iuxta molendinum, quod pertinet ad mansionem monachorum de Aswarbode: quibus in pratis ad fenum congregandum euntibus, puer domi remansit. Intrans interim domum molendini, ut duceret equum qui trahebat molendinum, per impetum rotae ipsius molendini impulsus, cecidit inter quamdam columnam et ipsam rotam molendini, ita quod equus non poterat trahere molendinum. Sic inter (0634C) rotam et columnam, dorso confracto, et aliis membris collisis, permansit ab ortu solis usque ad tertiam. In illa hora venerunt octo homines, qui retrahentes rotam cum magna difficultate puerum mortuum extraxerunt. Accurrit domina domus, Ingerth nomine, et volens probare, si adhuc viveret, vertebat eum huc atque illuc, et in auras sublevabat, sed frustra, quia non erat in eo vox nec sensus, sed iacebat absque flatu vitali, ita ut dicerent omnes, quia mortuus est. Adveniunt tandem miseri parentes, eiulantes et clamantes: « Domine, miserere, Heu! quid accidit nobis? » Et flexis genibus clamabant: « Gloriose confessor Dei Wilhelme, redde nobis filium nostrum. » Et non surrexit puer, sed tota illa die permansit mortuus, et nocte usque ad galli (0634D) cantum. In galli cantu autem voventibus illis, quod si resuscitaretur, Deo et beato Wilhelmo eum praesentarent, revixit spiritus eius, et coepit moveri; sed loquelam usque ad diem non recuperavit. Mane illucescente die, dicebat matri: « Quando ibimus ad sanctum Wilhelmum? » Gavisa mulier et admirata, quod sanctum nominaret, quem nunquam prius audierat nominari, respondit: « Fili, post octo dies, in die sancti Laurentii, si vixeris. » Adveniente (0635A) solemnitate gloriosi martyris Laurentii, venerunt pariter pater et mater pueri, adducentes eum in manibus suis, iam sana habentem membra, praeter dorsum, quod erat adhuc saucium, parte subtracta, ubi fuerat fractum. Veritatem huius miraculi diligentius inquisivimus et cognovimus ex testimonio eorum et aliorum qui adfuerant, quia revera suscitavit eum confessor noster a mortuis et reddidit parentibus suis.

Filius cuiusdam viduae in Oreberghem, annos habens quatuor, ludens cum aliis pueris iuxta amnem, sed casus lapis infra crepidinem alvei, in ipsis aquis submergitur. Redeunt pueri domum, qui cum eo luserant, nuntiantes matri, quia in amne praecipitatus est filius suus. Quibus auditis, (0635B) scissis a pectore vestibus et avulsis a capite capillis, clamat et eiulat: « Vae mihi miserae! » Huius clamore glomerantur in unum vicini, et currentes ad locum, ubi pueri eum corruisse asserunt, minime reperiunt. Descendentes per ripam amnis, reperiunt eum in quodam sinu ipsius fluminis, ubi impetus gurgitis eum involverat. Repertum extrahunt, atque extractum cum luctu et eiulatu domum reportant. Suspendunt puerum pedibus luridi coloris, et os illius ligno imposito reserant, ut effluat aqua qua turget; sed in hoc amplius labor et dolor, quia defecerat spiritus eius. Deinde rotant eum in alveo, et ad vitam casso conatu revocare contendunt. Interea mater (0636A) pueri, sed iam non mater, orbata filio, continuas fundit lacrymas, crebra dat suspiria, clamosas voces dirigit ad Deum, non cessans sanctum Wilhelmum invocare, ut ei restituat filium suum: tanto dolore concutitur, tanto moerore afficitur, ut omnes ad planctus et lamenta provocaret, omnesque pariter cum ea clamarent: « Sancte Dei confessor, super mortuum nostrum auxilii tui ostende virtutem, licet sumus indigni, ut credamus mirabilibus tuis, quae auribus nostris frequenter insonuerunt. » Mater vero votum vovit, dicens: « Sancte Dei, si filium meum meritis tuis suscitatum recipere meruero, medietatem portionis eius, quidquid eum in mobilibus continget, tibi offeram, et eum ad te adducam. » Misertus confessor mulieris, puerum vitae (0636B) restituit, apparente primitus in facie eius nota ruboris, et postmodum eo oculos circumducente; et facta est laetitia magna in domo, et extrema luctus occupavit gaudium. Gaudium et laetitiam obtinuit mulier, et fugit dolor et gemitus ab ea, et exclamaverunt omnes: « Confitebimur, sancte Dei, quia terribiliter magnificatus es: mirabilia opera tua (Psal. CXXXVIII) , et nos cognoscimus nimis. » Sequenti anno cum filio suo visitavit sanctum Wilhelmum, et coram omnibus fratribus et populi multitudine, adhibitis sibi testibus filium suum mortuum et a mortuis revocatum, meritis sancti Wilhelmi confessa est.


Incertus 209, Vita S. Wilhelmi, p2, CAPUT VII. Alia S. Wilhelmi miracula. <<<    
1579w 2.1615040302277 s