Ioannes_Cassianus_cps2, Collationes, p1 
>>> Ioannes Cassianus, Collationes, Praefatio. AD HONORATUM EPISCOPUM ET EUCHERIUM.hide dictionary links

Collationes


Praefatio, AD LEONTIUM EPISCOPUM, ET HELLADIUM

(PL 49 0477A)

Debitum quod beatissimo papae Castori in eorum voluminum praefatione promissum est, quae de Institutis coenobiorum, et de octo principalium vitiorum remediis, duodecim libellis, Domino adiuvante, digesta sunt, in quo tenuitas nostri suffecit ingenii, utcumque sarcitum est. (0478A) Viderint sane quid super hoc vel illius vel nostri fuerit examinis aequitate perpensum, utrum in rebus tam profundis, tamque sublimibus, et quae in usum styli, ut arbitror, antea non venerunt, dignum aliquid cognitioni vestrae, omniumque sanctorum fratrum desiderio prompserimus. (0479A) Nunc autem quia derelinquens nos pontifex supradictus, migravit ad Christum, has interim decem collationes summorum Patrum, id est, anachoretarum, qui in eremo Scythica morabantur (quas ille, incomparabili flagrans studio sanctitatis, simili sibi iusserat sermone conscribi, non perpendens prae multitudine charitatis quanto infirmas services pondere praegravaret), vobis potissimum, o beatissime papa Leonti et sancte frater Helladi, credidi consecrandas. (0479B) Alter siquidem vestrum memorato viro, et germanitatis affectu, et sacerdotii dignitate, et, quod his maius, sancti studii fervore coniunctus, haereditario fraternum debitum iure deposcit; alter anachoretarum instituta sublimia, non, ut quidam, propria aggressus est praesumptione sectari, sed legitimum doctrinae tramitem sancto Spiritu suggerente, pene antequam disceret, apprehendens, non tam suis adinventionibus quam illorum traditionibus maluit erudiri. In quibus mihi nunc in portu silentii constituto immensum pelagus aperitur, ut scilicet de instituto atque doctrina tantorum virorum quaedam tradere audeam memoriae litterarum. Tanto enim profundioris navigationis periculis fragilis ingenii cymba iactanda est, quantum [Leg. quanto] a coenobiis anachoresis, et ab actuali vita, quae in congregationibus exercetur, contemplatio Dei, cui illi inaestimabiles viri semper intenti sunt, maior atque sublimior est. (0480A) Vestrum igitur est conatus nostros piis orationibus adiuvare, ne aut tam sancta materia imperito quidem, sed fideli sermone promenda, periclitetur in nobis, aut rursus eiusdem materiae abyssis obruatur nostra rusticitas. (0480B) Proinde ab exteriori ac visibili monachorum cultu, quem prioribus digessimus libris, ad invisibilem interioris hominis habitum transeamus, et de canonicarum orationum modo ad illius quam Apostolus praecipit (I Thess. V) orationis perpetuae iugitatem ascendat eloquium; ut quisquis iam superioris operis lectione Iacob illius intelligibilis nomen carnalium vitiorum supplantatione promeruit, nunc etiam non tam mea quam Patrum instituta suscipiens, divinae iam puritatis intuitu ad meritum et (ut ita dixerim) dignitatem transiens Israelis, quid in hoc quoque perfectionis culmine debeat observare, similiter instruatur. Obtineant itaque orationes vestrae ab eo qui dignos nos, vel visu eorum, vel discipulatu, vel consortio iudicavit, ut nobis earumdem traditionum memoriam plenam et sermonem ad dicendum facilem conferre dignetur, quo tam sancte eas, tamque integre, quam ab ipsis accepimus, explicantes, ipsos quodammodo suis Institutis incorporatos, et, quod est maius, Latino disputantes eloquio, vobis exhibere possimus. (0481A) Hoc sane volumus ante omnia, tam harum collationum quam superiorum voluminum praemonitum esse lectorem, ut si qua forte in his pro status sui et propositi qualitate, sive pro usu et conversatione communi, vel impossibilia putaverit esse, vel dura, non ea secundum suae facultatis modulum, sed secundum dignitatem et perfectionem loquentium metiatur, quorum prius studium atque propositum mente concipiat, quo vere mortui huic conversationi mundanae nullis affectibus parentum carnalium, nullis actuum saecularium nexibus obligantur. (0482A) Deinde locorum quoque in quibus commorantur, considerent qualitatem qua [Al. quia] in solitudine vastissima constituti, atque ab universorum mortalium consortio separati, et per hoc illuminationem sensuum possidentes, contemplantur vel proloquuntur ea quae inexpertis atque ineruditis pro conditione et mediocritate consuetudinis suae impossibilia forsitan videbuntur. De quibus tamen si quis voluerit veram proferre sententiam, et utrum impleri queant, desiderat experiri, festinet prius eorum propositum simili studio et conversatione suscipere, et tunc demum ea quae supra facultatem hominis videbantur, non solum possibilia, verum etiam suavissima deprehendet. Sed nunc iam ad collationes eorum et instituta properemus.


588w 4.6666758060455 s