Ioannes_Cassianus_cps2, Collationes, p3 
Ioannes Cassianus, Collationes, Praefatio. AD HONORATUM EPISCOPUM ET EUCHERIUM. <<<     >>> PARS PRIMA, COMPLECTENS DECEM PRIMAS COLLATIONES PATRUM IN SCYTHICA EREMO COMMORANTIUM.hide dictionary links

Collationes


(PL 49 1088B) Praefatio. AD IOVINIANUM, MINERVIUM, LEONTIUM ET THEODORUM.

(1087C)

Emensis, iuvante gratia Christi, decem collationibus Patrum, quae, exigentibus beatissimis episcopis Helladio ac Leontio, utcumque digestae sunt, septem alias beato episcopo Honorato, sancto quoque famulo Christi Eucherio dedicavi: Totidem et nunc vobis, o sancti fratres, Ioviniane, Minervi, Leonti et Theodore, credidi deputandas. Posterior siquidem vestrum illam coenobiorum sanctam atque egregiam disciplinam in provinciis Gallicanis antiquarum virtutum districtione fundavit; caeteri vero non solum coenobialem professionem apprime monachos expetere, verum etiam anachoreticam sitire sublimitatem vestris institutionibus provocastis. (1090A) Ea namque collationes istae summorum Patrum disputatione contextae sunt, et ita in omnibus temperatae, ut utrique professioni, qua non solum occiduas regiones, verum etiam insulas, maximis fratrum catervis fecistis florere, conveniant; id est, ut non solum hi qui adhuc in congregatione laudabili subiectione perdurant, sed etiam illi qui haud longe a vestris coenobiis secedentes anachoretarum sectari gestiunt disciplinam, pro conditione locorum ac status sui mensura plenius instruantur. Quibus hoc praecipuum contulit praecedens vestri laboris industria, ut parati iam atque in iisdem exercitiis deprehensi, facilius praecepta seniorum atque instituta suscipiant, ipsosque in cellulas suas auctores collationum cum ipsis collationum voluminibus recipientes, et quotidianis quodammodo cum eis interrogationibus ac responsis colloquentes, non propriis adinventionibus arduam istam et incognitam ferme in hac regione appetant viam, sed periculosam etiam illic, ubi iam tritissimi calles et innumera praecedentium exempla non desunt, anachoreseos disciplinam illorum potius praeceptis capere consuescant, quos in omnibus et antiqua traditio et longae experientiae instruxit industria.


236w 0.99130487442017 s