Ioannes_Cassianus_cps2, Collationes, 1c, 1 
>>> Ioannes Cassianus, Collationes, 1c, CAPUT II. Exhortatio abbatis Ioannis ad Theonam et caeteros qui cum eo venerunt. hide dictionary links

COLLATIO VIGESIMA PRIMA, Quae est prima abbatis Theonae. DE REMISSIONE QUINQUAGESIMAE.


(PL 49 1169) CAPUT PRIMUM.

(1169C)

Priusquam verba collationis huius habita cum summo viro abbate Theona incipiamus evolvere, necessarium reor ut initium conversionis eius brevi sermone perstringam, quia ex hoc vel meritum viri vel gratia evidentius poterit patere lectori. (1170C) Hic igitur, adolescens admodum, parentum studio imperioque connexus est vinculo coniugali. Nam dum pudicitiae eius religiosa sedulitate prospiciunt, et ancipitem lapsum lubricae verentur aetatis, praeveniendos adolescentiae motus licito nuptiarum remedio crediderunt. (1171A) Cum ergo hic unius lustri tempus cum coniuge peregisset, venit ad abbatem Ioannem, qui tunc temporis merito sanctitatis electus diaconiae praesidebat. Non enim ad hunc gradum quilibet propria voluntate aut ambitione provehitur, sed is quem cunctorum seniorum coetus aetatis praerogativa et fidei atque virtutum testimonio excellentiorem omnibus sublimioremque censuerit. Ad hunc, inquam, beatum Ioannem cum piae devotionis studio praedictus tunc iuvenis advenisset, deferens religiosa munera inter caeteros possessores, qui certatim decimas vel primitias frugum suarum memorato seni de suis substantiis offerebant, videretque eos senex cum multis ad se muneribus confluxisse, et devotioni eorum vicissitudinem cuperet repensare, coepit eis secundum Apostolum (I Cor. IX) spiritalia seminare, quorum metebat dona carnalia; denique ita sermonem adhortationis instituit.


180w 2.5177450180054 s