Ioannes_Cassianus_cps2, Collationes, 1c, 2 
Ioannes Cassianus, Collationes, 1c, CAPUT I. <<<     >>> CAPUT III. De decimarum et primitiarum oblatione. hide dictionary links

COLLATIO VIGESIMA PRIMA, Quae est prima abbatis Theonae. DE REMISSIONE QUINQUAGESIMAE.


(PL 49 1171A) CAPUT II. Exhortatio abbatis Ioannis ad Theonam et caeteros qui cum eo venerunt.

(1171B)

Delector quidem, o filii charissimi, pia vestrorum munerum largitate, et devotionem huius oblationis, cuius dispensatio mihi credita est, gratanter amplector, quia fideliter primitias vestras ac decimas indigentium usibus profuturas velut sacrificium Domino bonae suavitatis offertis. Harum scilicet oblatione plenitudinem quoque fructuum universaeque substantiae vestrae, ex qua haec Domino delibastis, ubertim benedicendam credentes, vosque secundum mandati illius fidem multiplici ubertate bonorum omnium etiam in hoc saeculo cumulandos: Honora Deum de tuis iustis laboribus, et deliba ei de fructibus iustitiae tuae, ut impleantur horrea tua abundantia tritici, vino autem torcularia tua redundent (Prov. III) . Quam devotionem fideliter exsequentes [Lips. in marg. assumentes], scitote vos legis antiquae iustitiam consummasse, sub qua tunc positi et transgredientes eam reatum inevitabiliter incurrebant, et implentes ad perfectionis apicem pervenire non poterant.


137w 0.65793490409851 s