Ioannes_Cassianus_cps2, Collationes, 1c, 3 
Ioannes Cassianus, Collationes, 1c, CAPUT II. Exhortatio abbatis Ioannis ad Theonam et caeteros qui cum eo venerunt. <<<     >>> CAPUT IV. Quod Abraham, David et caeteri sancti mandata legis fuerint supergressi. hide dictionary links

COLLATIO VIGESIMA PRIMA, Quae est prima abbatis Theonae. DE REMISSIONE QUINQUAGESIMAE.


(PL 49 1171B) CAPUT III. De decimarum et primitiarum oblatione.

(1172B)

Decimae siquidem praecepto Domini usibus Levitarum, oblationes vero ac primitiae erant sacerdotibus consecratae (Num. V et XVIII) ; sed primitiarum hic erat modus, ut quinquagesima pars vel frugum vel animalium, templi vel sacerdotum ministerio praeberetur (Num. III) . Quem modum tepidiores quique infideliter minuentes, religiosiores vero etiam cumulantes, illi ex sexagesima, hi autem ex quadragesima fructuum suorum parte pendebant. Iusti enim, quibus lex non est posita, sic probantur non esse sub lege, ut iustitias legis non solum implere, verum etiam superare contendant, sitque devotio eorum legali maior imperio, quae observantiam cumulans praeceptorum voluntaria [Lips. in marg. voluntarie] addat ad debita.


105w 0.24971890449524 s