Ioannes_Cassianus_cps2, Collationes, 1c, 4 
Ioannes Cassianus, Collationes, 1c, CAPUT III. De decimarum et primitiarum oblatione. <<<     >>> CAPUT V. Quod sub Evangelii gratia degentes superare debeant mandata legalia. hide dictionary links

COLLATIO VIGESIMA PRIMA, Quae est prima abbatis Theonae. DE REMISSIONE QUINQUAGESIMAE.


(PL 49 1172B) CAPUT IV. Quod Abraham, David et caeteri sancti mandata legis fuerint supergressi.

(1173B)

Ita namque et Abraham futurae legis praecepta legimus supergressum, cum superatis quatuor regibus, de spoliis Sodomorum, quae sibi velut victori non immerito debebantur, et quidem rege ipso cuius spolia retulerat suppliciter offerente, nihil penitus acquiescit attingere, sub divini nominis testificatione proclamans: Extendo manum meam ad Deum excelsum, qui fecit coelum et terram, si a filo subtegminis usque ad corrigiam caligae accipiam ex omnibus quae tua sunt (Genes. XIV) . Sic David praecepta legis cognoscimus supergressum, qui praecipiente Mose ut inimicis talio redderetur, non solum hoc non fecit, verum etiam dilectione complexus est persequentes, et pro his Domino pie supplicans, etiam lugubriter flevit, et ultus est interfectos. Ita Eliam quoque et Ieremiam probamus non fuisse sub lege, qui cum licito uti coniugio absque reprehensione potuissent, perseverare tamen virgines maluerunt. (1174B) Sic Elisaeum ac reliquos eiusdem propositi viros Mosaica legimus superasse mandata, de quibus Apostolus ita dicit: Circumierunt in melotis, in pellibus caprinis, angutiati, afflicti, egentes, quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes, et in montibus, et in speluncis, et in cavernis terrae (Hebr. XI) . Quid de filiis Ionadab filii Rechab dicam, quos Ieremiae prophetae, offerenti ex praecepto Domini vinum, ita legimus respondisse: Non bibimus vinum, quia Ionadab filius Rechab pater noster praecepit nobis, dicens: Non bibetis vinum vos et filii vestri, usque in sempiternum, et domum non aedificabitis, et sementem non seretis, et vineas non plantabitis, nec habebitis, sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris (Ierem. XXXV) . Unde etiam ab eodem propheta merentur audire: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Non deficiet vir de stirpe Ionadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus (Ibid.) . Qui omnes offerre possessionum suarum decimas non contenti, sed ipsa praedia respuentes, semetipsos potius Deo ac suas animas obtulerunt, pro quibus nulla ab homine fieri commutatio potest, sicut Dominus in Evangelio contestatur: Quam dabit homo commutationem pro anima sua (Matth. XVI) .


316w 0.64293909072876 s