Ioannes_Cassianus_cps2, Collationes, 1c, 9 
Ioannes Cassianus, Collationes, 1c, CAPUT VIII. Quemadmodum Theonas coniugem suam ut et ipsa renuntiaret, exhortatus sit. <<<     >>> CAPUT X. Exponit Cassianus quorsum exemplum istud in medium produxerit. hide dictionary links

COLLATIO VIGESIMA PRIMA, Quae est prima abbatis Theonae. DE REMISSIONE QUINQUAGESIMAE.


(PL 49 1180B) CAPUT IX. Quemadmodum non acquiescente uxore sua ad monasterium pervolarit.

Cumque huiusmodi obsecrationibus iugiter persistenti coniux durissima non praeberet assensum, seque diceret solatio maritali pro aetatis suae flore penitus abstinere non posse; ac proinde si quid deserta ab eo criminis admisisset, illi potius ascribendum qui coniugii foedera dirupisset. (1180C) Ad haec ille cum diu conditionem naturae praetendisset humanae, quam fragilem et incertam periculosum esset carnalibus desideriis et operibus diutius implicari; adiiciens astruebat, non licere cuiquam eius se boni extorrem facere quod didicisset, maiorisque esse noxae despicere cognitam bonitatem, quam incognitam non amare; proinde se iam reatu etiam praevaricationis involvi, si inventis tam praeclaris tamque coelestibus donis terrena ac sordida praetulisset. (1181A) Ad omnem sane aiebat aetatem omnemque sexum perfectionis magnificentiam pertinere, et universa Ecclesiae membra ad conscendendam sublimium meritorum celsitudinem provocari, dicente Apostolo: Sic currite ut comprehendatis (I Cor. IX) ; nec propter lentorum et segnium moras, paratos atque alacres debere subsistere, cum rectius sit ut desides a praecurrentibus incitentur, quam ut properantes a residentibus obligentur. (1181B) Proinde statutum sibi dicebat decretumque esse renuntiare saeculo, ac mori mundo, ut vivere possit Deo; et si hanc beatitudinem nequeat obtinere, ut cum socia sua in consortium transeat Christi, malle se vel cum unius membri dispendio salvum fieri, et velut debilem introire in regnum coelorum, quam cum soliditate corporis condemnari (Matth. XVIII) . Adiiciebat autem etiam ista dicens: Si Moyses pro duritia cordis dimitti permisit uxores (Deut. XXIV, Matth. XIX) , quare hoc non sinat Christus pro desiderio castitatis, praesertim cum idem Dominus inter caeteras affectiones (id est, patrum, matrum ac filiorum, quibus omnem reverentiam, non solum lex (Exod. XX) , sed etiam ipse (Matth. XV) praeceperat exhibere, tamen pro nomine suo ac desiderio perfectionis non solum contemnenda simpliciter, sed etiam (Luc. XIV) odio habenda esse decernens), coniungat eis similiter etiam uxorum nomen dicens: Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX) . In tantum ergo perfectioni quam praedicat nihil patitur comparari, ut illam quoque necessitudinem solvat patris ac matris, quae secundum Apostolum primum obtinet in repromissione mandatum: Honora scilicet patrem et matrem, quod est mandatum primum in repromissione, ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram (Ephes. VI) ; eamque despici pro suo amore praecipiat (Matth. XIX) . Evidenter itaque sicut eos evangelicus sermo condemnat qui, non interveniente adulterii crimine, uxoria vincula dirumpunt, ita ob amorem Christi et desiderium castitatis his qui iugum carnale reiecerint etiam centupla praemia repromittit. (1182A) Quapropter si fieri potest ut ad hanc optatissimam mihi partem accepta tandem ratione flectaris, scilicet ut Domino servientes, poenam gehennae pariter evitemus, charitatem coniugii non refuto, immo etiam maiore adhuc dilectione complector; agnosco enim et veneror adiutricem meam, Domini mihi sententia deputatam, et indirupto eidem foedere charitatis in Christo cohaerere non respuo, nec a me separo quod Dominus mihi primae statim conditionis lege coniunxit, dummodo sis et ipsa quod Conditor esse te voluit. Si vero non ad adiutorium esse volueris, sed in deceptionem; et adminiculum te non mihi, sed adversariam malueris exhibere, atque ob hoc attributum putas coniugii sacramentum, ut te huic quae ingeritur fraudans saluti, insuper etiam me a discipulatu retrahas Salvatoris, ita illam abbatis Ioannis, immo Christi ore prolatam sententiam viriliter apprehendam, ut me a spiritali bono nulla carnalis avellere possit affectio. (1182B) Qui enim, inquit, non odit patrem, et matrem, et filios, et fratres, et sorores, et uxorem, et agros, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV) . Cum ergo his atque huiusmodi verbis muliebris non flecteretur intentio, et in eadem obstinationis duritia permaneret: Si ego, inquit beatus Theonas, te abstrahere a morte non possum, nec tu me separabis a Christo: Tutius est autem mihi cum homine, quam cum Deo habere divortium. Aspirante itaque gratia Dei, definitionis suae exsecutionem instanter aggressus est, nec intepescere per aliquam moram desiderii sui passus est ardorem; nam confestim omni mundana facultate nudatus ad monasterium pervolavit. (1182C) Ubi in brevi tanto splendore sanctitatis et humilitatis enituit, ut beatae memoriae Ioanne ad Dominum ex hac luce migrante, sancto quoque Elia, viro qui haud minor decessore suo fuit, similiter decedente, tertius Theonas universorum praeelectus iudicio, in diaconiae eis dispensatione successerit.


688w 7.3223450183868 s