Ioannes_Cassianus_cps2, Collationes, 1c, 12 
Ioannes Cassianus, Collationes, 1c, CAPUT XI. Quaestio cur in Aegypto totis diebus Quinquagesimae non ieiunetur, nec genua in oratione curventur. <<<     >>> CAPUT XIII. Quale bonum sit ieiunium. hide dictionary links

COLLATIO VIGESIMA PRIMA, Quae est prima abbatis Theonae. DE REMISSIONE QUINQUAGESIMAE.


(PL 49 1185A) CAPUT XII. Responsio de natura eorum quae bona, vel mala, vel media sunt.

(1185B)

Ad haec abbas Theonas tali usus est sermonis exordio: Oportet quidem nos auctoritati Patrum, consuetudinique maiorum usque ad nostrum tempus per tantam annorum seriem protelatae, etiam non percepta ratione cedere; eamque, ut antiquitus tradita est, iugi observantia ac reverentia custodire. Verum etiam quoniam causas huius rei et rationem vultis agnoscere, accipite breviter ea quae a senioribus nostris tradita super hac institutione comperimus. Verumtamen antequam Scripturae divinae auctoritas proferatur, si placet, de natura ipsius ieiunii et qualitate pauca dicamus, ut disputationem nostram subsequens Scripturarum confirmet auctoritas. (1186A) Divina sapientia per Ecclesiasten omni rei, id est, universis seu prosperis, seu quae adversa putantur et tristia, tempus esse proprium designavit, dicens: Omnibus tempus est, et tempus omni rei sub coelo. (1186B) Tempus pariendi et tempus moriendi, tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est, tempus occidendi et tempus sanandi, tempus destruendi et tempus aedificandi, tempus plorandi et tempus ridendi, tempus plangendi et tempus saltandi, tempus mittendi lapides et tempus colligendi lapides, tempus amplectendi et tempus longe fieri ab amplexibus, tempus acquirendi et tempus perdendi, tempus custodiendi et tempus expellendi, tempus dirumpendi et tempus sarciendi, tempus tacendi et tempus loquendi, tempus amandi et tempus odiendi, tempus belli et tempus pacis (Eccle. III) . Et infra, Quia tempus est, inquit, omni rei et omni facto (Ibid.) . Nihil igitur ex his esse bonum perpetuum definivit, nisi cum fuerit horum quid opportune et competenter expletum; ita ut haec eadem quae nunc opportune gesta bene cedunt, si importuno vel incongruo tempore praesumantur, inutilia inveniantur et noxia; absque his dumtaxat quae per se principaliter vel bona, vel mala sunt, nec aliquando possunt in contrarium derivari, ut est iustitia, prudentia, fortitudo, temperantia, caeteraeque virtutes, sive e diverso vitia, quorum definitiones in aliam partem cadere omnino mutarive non possunt. Si qua vero in utrumque affectum possunt aliquando transire, ut pro qualitate utentium vel bona inveniantur vel mala, haec non absolute pro sua natura, sed pro perpetrantis affectu et opportunitate temporis, vel utilia interdum, vel noxia sentiuntur.


335w 0.47803401947021 s