Ioannes_Cassianus_cps2, Collationes, 1c, 14 
Ioannes Cassianus, Collationes, 1c, CAPUT XIII. Quale bonum sit ieiunium. <<<     >>> CAPUT XV. Quod ea quae sui natura bona sunt non debeant propter ea quae media sunt exerceri; sed potius, e converso, ea quae media sunt, ad ea quae principaliter bona sunt acquirenda, suscipi debeant. hide dictionary links

COLLATIO VIGESIMA PRIMA, Quae est prima abbatis Theonae. DE REMISSIONE QUINQUAGESIMAE.


(PL 49 1188B) CAPUT XIV Quod non sit principale bonum ieiunium.

(1189A)

Itaque hoc medium esse etiam ex hoc manifestissime declaratur, quia sicut iustificat custoditum, ita non condemnat irruptum, nisi forte praecepti transgressio magis quam escarum praeceptio puniatur. Principali autem bono ita nullum oportet vacuum esse tempus, ut sine eo cuiquam esse non liceat, quia necesse est cessatione eius in malum corruere negligentem. Nec rursum principali malo ullum conceditur tempus, quia quod noxium semper est, numquam poterit, si admissum fuerit, non nocere, vel in partem umquam laudabilem commutari. (1189B) Ac proinde ea quibus qualitates statutas videmus et tempora, et quae sic observata sanctificant, ut omissa non polluant, media esse manifestum est, ut puta nuptias, agriculturam, divitias, solitudinis remotionem, vigilias, sacrorum lectionem, meditationemque librorum, ipsaque ieiunia, de quibus principium sermonis exortum est. Quae omnia divina praeceptio, vel sanctarum auctoritas Scripturarum, non ita incessabiliter obtinenda, nec iugiter custodienda decrevit, ut ea paululum intermisisse nefarium sit. Quidquid enim imperative decernitur, mortem ignorat non impletum; quaecumque vero suadentur potius quam iubentur, facta prosunt, infecta non puniunt. (1189C) Et idcirco aut omnia haec, aut certe quaedam, pro causa, pro loco, pro modo, pro tempore, circumspecte agere nos maiores nostri et provide observare iusserunt: quia si congrue horum aliquid actitetur, aptum atque conveniens; si incongrue, ineptum esse constat ac noxium: ac si velit quis in fratris adventu in quo Christum debet humanitate reficere et gratissima susceptione complecti, austeritatem ieiunii custodire, nonne inhumanitatis potius crimen incurrit, quam laudem aut meritum religionis acquirit? Vel si cum defectio et imbecillitas carnis reparationem virium escae perceptione deposcit, non aquiescat aliquis rigorem abstinentiae relaxare, nonne magis crudelis sui corporis homicida, quam salutis provisor est aestimandus? Ita etiam cum tempus festivitatis escarum congruum fotum et refectionem necessariae absolutionis indulget, si quis ieiuniorum rigidam observantiam indirupte voluerit retentare, necesse est ut non tam religiosus, quam inconditus atque irrationabilis habeatur. (1189D) Sed et illis haec nihilominus reperiuntur adversa, qui humanam laudem ieiuniis aucupantur, et inani ostentatione palloris, famam sanctitatis acquirunt, quos evangelicus sermo in praesenti suam recepisse mercedem pronuntiat (Matth. VI) ; vel quorum per prophetam Dominus ieiunium detestatur, ex quorum persona cum sibi obiiciens ante dixisset, Quare ieiunavimus, et non aspexisti; humiliavimus animas nostras, et nescisti? confestim subiiciens prodidit causas cur non mererentur audiri: Ecce, inquit, in die ieiunii vestri invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis. Ecce ad lites et contentiones ieiunatis, et percutitis pugno impie. Nolite ieiunare, sicut usque in hanc diem, ut audiatur in excelso clamor vester. Numquid tale est ieiunium quod elegi, per diem affligere hominem animam suam? Numquid contorquere quasi circulum caput suum, et saccum et cinerem sternere? (1190B) Numquid istud vocavi ieiunium, et diem acceptabilem Domino (Isa. LVIII) ? Deinde infert docens quomodo acceptabilis fiat continentia ieiunantis, atque evidenter enuntiat per se solum ieiunium non posse prodesse, nisi has quae subiiciuntur causas habuerit consequentes: Nonne hoc est, inquiens, ieiunium quod elegi? Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes. Dimitte eos qui confracti sunt, liberos, et omne onus dirumpe. Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam. Cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris. Tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam iustitia tua, et gloria Domini colliget te. (1190C) Tunc invocabis, et Dominus exaudiet; clamabis, et dicet, Ecce adsum (Ibid) . Videtis ergo ieiunium nequaquam principale bonum a Domino iudicari, eo quod non per seipsum, sed per alia opera bonum ac placitum Deo fiat; et rursum ex accidentibus causis, non solum vanum, verum etiam odibile censeatur, dicente Domino, cum ieiunaverint, non exaudiam preces eorum (Ier. XIV).


580w 0.27181315422058 s