Ioannes_Cassianus_cps2, Collationes, 1c, 17 
Ioannes Cassianus, Collationes, 1c, CAPUT XVI. Quomodo a caeteris bonis principale discernatur bonum. <<<     >>> CAPUT XVIII. Non semper congruum esse ieiunium. hide dictionary links

COLLATIO VIGESIMA PRIMA, Quae est prima abbatis Theonae. DE REMISSIONE QUINQUAGESIMAE.


(PL 49 1192A) CAPUT XVII. De ratione et utilitate ieiunii.

(1192B)

Talem igitur definitionem super ieiunii qualitate iugiter retinentes, ita illud totis viribus animi appetamus, ut tamen tunc demum id nobis congruum noverimus, si in eo temporum ratio, si qualitas, si mensura servetur; nec ita ut in ipso spei nostrae terminum defigamus, sed ut per ipsum ad puritatem cordis et apostolicam charitatem pervenire possimus. Igitur ex hoc ipso ieiunium cui non solum specialia praefixa sunt tempora quibus vel exerceri debeat vel praetermitti, sed etiam qualitas modusque propositus est, non principale bonum, sed medium quiddam esse manifestum est. Caeterum haec quae praecepti auctoritate, vel mandantur ut bona, vel interdicuntur ut noxia, numquam ita exceptioni temporum subiacent, ut interdum, aut quae vetita sunt, fieri debeant; aut quae imperata sunt, praetermitti. (1192C) Nec enim ullus iustitiae, patientiae, sobrietati, pudicitiae, charitati, statutus est modus; nec rursum iniustitiae, impatientiae, furori, impudicitiae, invidiae atque superbiae libertas aliquando permissa est.


148w 0.33695697784424 s