Ioannes_Cassianus_cps2, Collationes, 1c, 18 
Ioannes Cassianus, Collationes, 1c, CAPUT XVII. De ratione et utilitate ieiunii. <<<     >>> CAPUT XIX. Interrogatio cur totis quinquaginta diebus ieiunium relaxetur? hide dictionary links

COLLATIO VIGESIMA PRIMA, Quae est prima abbatis Theonae. DE REMISSIONE QUINQUAGESIMAE.


(PL 49 1192C) CAPUT XVIII. Non semper congruum esse ieiunium.

Quamobrem his de ieiunii qualitate praemissis, subdenda adhuc sanctarum Scripturarum videtur auctoritas, per quam approbetur manifestius ieiunium perpetuo custodiri nec debere nec posse. (1193A) In Evangelio ieiunantibus Pharisaeis una cum discipulis Ioannis Baptistae, cum apostoli, utpote amici et convivae coelestis illius Sponsi, necdum ieiuniorum observantiam custodirent, discipuli autem Ioannis qui summam iustitiae se de ieiuniis possidere credebant, quippe illius sectatores qui eximius poenitentiae praedicator ita cunctis populis formam suo praebebat exemplo, ut non solum varia escarum genera quae humanis usibus suggeruntur, abnueret, verum etiam communem panis ipsius esum penitus ignoraret, Domino conqueruntur, dicentes, Quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant (Marc. II) ? Quibus respondens Dominus evidenter ostendit, non omni tempore congruum esse ieiunium et necessarium, cum aliqua festivitatis tempore vel interveniens charitatis occasio, indulgentiam refectionis admiserit: Numquid possunt, inquiens, filii Sponsi lugere quamdiu cum illis est Sponsus? (1193B) Venient autem dies cum auferetur ab eis Sponsus, et tunc ieiunabunt (Ibid.) . Quae verba licet ante resurrectionem dixerit corporis sui, tamen proprie Quinquagesimae tempus ostendunt, in quo post resurrectionem per quadraginta dies Domino cum discipulis epulante, ieiunare illos quotidianae eius praesentiae gaudium non sinebat.


191w 0.42141389846802 s