Ioannes_Cassianus_cps2, Collationes, 1c, 20 
Ioannes Cassianus, Collationes, 1c, CAPUT XIX. Interrogatio cur totis quinquaginta diebus ieiunium relaxetur? <<<     >>> CAPUT XXI. Interrogatio utrum abstinentia ieiunii relaxata non obsit corporis castitati? hide dictionary links

COLLATIO VIGESIMA PRIMA, Quae est prima abbatis Theonae. DE REMISSIONE QUINQUAGESIMAE.


(PL 49 1193B) CAPUT XX. Responsio.

(1193C)

Theonas: Non incongrue interrogatio vestra rationem integerrimae veritatis meretur agnoscere. (1194A) Post ascensionem Salvatoris nostri, quae quadragesimo resurrectionis eius acta est die, apostoli reversi de monte Oliveti, in quo se ad Patrem pergens praebuit intuendum, sicut etiam Actuum Apostolorum lectio contestatur (Cap. I) , ingressi Hierosolymam, decem diebus adventum Spiritus sancti exspectasse referuntur, quibus expletis, quinquagesima eum die cum gaudio susceperunt, et ita est per haec festivitatis huius numerus evidenter impletus. (1194B) Quem in veteri quoque Testamento legimus figuraliter adumbratum, in quo (Deuter. XVI) , consummatis hebdomadibus septem, primitiarum panis per sacerdotes Domino iubebatur offerri, qui veracissime per apostolorum praedicationem, qua in illo die concionati leguntur ad populum, oblatus Domino comprobatur, verus scilicet primitiarum panis qui, novae doctrinae institutione prolatus, quinque millibus virorum escae suae munere satiatis, primitivum de Iudaeis Christianorum populum Domino consecravit. Et idcirco hi quoque decem dies cum superioribus quadraginta pari solemnitate sunt ac laetitia celebrandi. Cuius festivitatis traditio, per apostolicos viros ad nos usque transmissa eodem tenore servanda est. Ideo namque in istis diebus nec in genua in oratione curvantur, quia inflexio genuum velut poenitentiae ac luctus indicium est. Unde etiam per omnia eamdem in illis solemnitatem quam die dominica custodimus, in qua maiores nostri, nec ieiunium agendum, nec genu esse flectendum, ob reverentiam resurrectionis Dominicae tradiderunt.


210w 0.51475715637207 s