Ioannes_Cassianus_cps2, Collationes, 1c, 23 
Ioannes Cassianus, Collationes, 1c, CAPUT XXII. Responsio de reservando continentiae temperamento. <<<     >>> CAPUT XXIV. Interrogatio de diversa observatione Quadragesimae. hide dictionary links

COLLATIO VIGESIMA PRIMA, Quae est prima abbatis Theonae. DE REMISSIONE QUINQUAGESIMAE.


(PL 49 1198A) CAPUT XXIII. De refectionis tempore atque mensura.

(1198B)

Igitur praedictorum dierum ita est custodienda solemnitas, ut corporis atque animae cultui prosit magis indulta quam noceat, quia nec illius festivitatis gaudium aculeos carnis obtundere, nec immitis ille adversarius dierum novit reverentia mitigari. (1199A) Ut ergo et diebus festivis statutae consuetudo solemnitatis conservetur, et saluberrimus parcimoniae modus minime transcendatur, sufficit ut indulgentiam remissionis eo usque progredi patiamur ut cibus qui hora diei nona fuerat capiendus, paulo citius, id est, sexta hora pro festivitatis tempore capiatur, ea ratione dumtaxat, ut escarum solitus modus vel qualitas non mutetur, ne puritas corporis, vel integritas mentis, abstinentia Quadragesimae diligentius acquisita, Quinquagesimae remissione depereat, nihilque nobis prosit obtinuisse ieiuniis quod mox amitti cogat incitata saturitas: praesertim cum etiam hostis nostri non ignota versutia, tunc praecipue munitionem nostrae puritatis impugnet, cum eius custodiam senserit solemnitatis celebritate laxatam. (1199B) Quamobrem vigilantissime providendum est, ne umquam mentis nostrae vigor blandis seductionibus enervetur, ne, veluti supra iam dictum est, castimoniae puritatem Quadragesimae labore quaesitam Quinquagesimae requie ac securitate perdamus. Et idcirco nulla penitus in ciborum qualitate vel modo admittatur adiectio, sed ab escis quarum continentia diebus ieiunii pro integritate pudicitiae utebamur, etiam diebus celeberrimis similiter temperemus, ne laetitia festivitatis perniciosissimam nobis carnalium incentivorum suscitans pugnam, vertatur in luctum, illamque nobis excellentiorem, quae gaudio incorruptionis exsultat, festivitatem mentis eripiat, et incipiamus post brevem carnalis laetitiae vanitatem, amissam cordis pudicitiam longo poenitentiae moerore deflere. (1199C) Studendum quinimmo est ut non frustra ad nos illa propheticae adhortationis commonitio dirigatur: Celebra, Iuda, festivitates tuas, et redde vota tua (Nahum. I) . Si enim continentiae iugitatem interiecta dierum solemnitas non mutarit, spiritalibus feriis iugiter perfruemur, et ita nobis a servili operatione cessantibus, Erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato (Isaiae LXVI) .


281w 1.0935218334198 s