Ioannes_Cassianus_cps2, Collationes, 1c, 24 
Ioannes Cassianus, Collationes, 1c, CAPUT XXIII. De refectionis tempore atque mensura. <<<     >>> CAPUT XXV. Responsio ad propositam interrogationem, qua etiam docet Quadragesimae ieiunium vicem decimarum totius anni complecti. hide dictionary links

COLLATIO VIGESIMA PRIMA, Quae est prima abbatis Theonae. DE REMISSIONE QUINQUAGESIMAE.


(PL 49 1199C) CAPUT XXIV. Interrogatio de diversa observatione Quadragesimae.

Germanus: Quid causae est ut sex hebdomadibus Quadragesima celebretur, licet in quibusdam provinciis religionis forsitan propensior cura adiecisse hebdomadam etiam septimam videatur, cum neuter numerus, die dominico sabbatoque subtracto, quadraginta dierum impleat summam? Sex enim et triginta dies in ipsis hebdomadibus tantummodo concluduntur.


50w 1.4734721183777 s