Ioannes_Cassianus_cps2, Collationes, 1c, 25 
Ioannes Cassianus, Collationes, 1c, CAPUT XXIV. Interrogatio de diversa observatione Quadragesimae. <<<     >>> CAPUT XXVI. Quomodo etiam primitias nostras Domino debeamus offerre. hide dictionary links

COLLATIO VIGESIMA PRIMA, Quae est prima abbatis Theonae. DE REMISSIONE QUINQUAGESIMAE.


(PL 49 1199C) CAPUT XXV. Responsio ad propositam interrogationem, qua etiam docet Quadragesimae ieiunium vicem decimarum totius anni complecti.

(1200B)

Theonas: Licet quorumdam pia simplicitas huius rei amputet quaestionem, tamen quia etiam illa quae alius interrogatione indigna duxisset, scrupulosius perscrutantes, integram observantiae nostrae ac mysterii veritatem desideratis agnoscere: evidentissimam huius etiam rei percipite rationem, ut manifestius approbetis nihil irrationabile nostros tradidisse maiores. (1200C) Lege Mosaica universo populo generalis est promulgata praeceptio: Decimas tuas et primitias offeres Domino Deo tuo (Exod. XXII) . Itaque qui substantiarum nostrarum omniumque fructuum decimas offerre praecipimur, multo magis necesse est ut ipsius quoque conversationis nostrae et humani usus operumque nostrorum decimas offeramus, quae profecto in supputatione Quadragesimae evidenter implentur. Omnium enim dierum numerus quibus revolutus in orbem annus includitur, triginta sex semis dierum numero decimatur. In septem vero hebdomadibus, si dies dominici et sabbata subtrahantur, quinque et triginta supersunt dies ieiuniis deputati; sed adiecta illa vigiliarum die, qua usque in gallorum cantum, illucescente dominica, ieiunium sabbati protelatur, non solum sex et triginta dierum numerus adimpletur, verum etiam pro decimis quinque dierum qui residui videbantur, si illud quod superest, adiectum noctis spatium computetur, plenitudini totius summae omnino nihil deerit.


187w 1.1435248851776 s