Ioannes_Cassianus_cps2, Collationes, 1c, 27 
Ioannes Cassianus, Collationes, 1c, CAPUT XXVI. Quomodo etiam primitias nostras Domino debeamus offerre. <<<     >>> CAPUT XXVIII. Quare vocetur Quadragesima, cum triginta et sex tantummodo diebus ieiunetur? hide dictionary links

COLLATIO VIGESIMA PRIMA, Quae est prima abbatis Theonae. DE REMISSIONE QUINQUAGESIMAE.


(PL 49 1203B) CAPUT XXVII. Cur diverso dierum numero Quadragesima a plerisque observetur?

(1204A)

Porro quod dicitis, diverso more, id est, sex vel septem hebdomadibus per nonnullas provincias Quadragesimam celebrari, una ratio idemque ieiuniorum modus diversa hebdomadarum observatione concluditur. Hi enim sibi sex hebdomadarum observantiam praefixerunt, qui putant die quoque sabbati ieiunandum. Sex ergo in hebdomada ieiunia persolvunt, qui eosdem sex et triginta dies sexies revoluta consummant.


63w 0.29004907608032 s