Ioannes_Cassianus_cps2, Collationes, 1c, 28 
Ioannes Cassianus, Collationes, 1c, CAPUT XXVII. Cur diverso dierum numero Quadragesima a plerisque observetur? <<<     >>> CAPUT XXIX. Quod perfecti supergrediantur legem Quadragesimae. hide dictionary links

COLLATIO VIGESIMA PRIMA, Quae est prima abbatis Theonae. DE REMISSIONE QUINQUAGESIMAE.


(PL 49 1204A) CAPUT XXVIII. Quare vocetur Quadragesima, cum triginta et sex tantummodo diebus ieiunetur?

Una ergo, quemadmodum esse diximus, ratio, idemque est ieiuniorum modus, licet in hebdomadarum numero discrepare videatur. (1204B) Sed profecto cum rationem huius rei humana oblitterasset incuria, tempus hoc quo anniversariae, ut dictum est, decimae Deo triginta et sex semis ieiuniis offeruntur, Quadragesimae nomen accepit, quod fortasse vel propter hoc visum sit hoc vocabulo debere censeri, quod Moyses, vel Elias, vel ipse Dominus noster Iesus Christus quadraginta diebus ieiunasse traduntur. Ad cuius numeri sacramentum illi quoque quadraginta anni, quibus Israel est in solitudine commoratus, et quadraginta similiter mansiones quibus eam mystice pertransisse describitur, non incongrue coaptantur. Et fortasse ipsa decimatio recte quasi ab usu telonei Quadragesimae nomen accepit. (1205A) Ita enim illa publica vulgo vocatur exactio, ex qua tanta lucri portio regis commodis deputatur, quantum et a nobis a rege omnium saeculorum pro usu vitae nostrae legitimum Quadragesimae vectigal exigitur. (1206A) Sane licet ad propositam non pertineat quaestionem, tamen quia se obtulit narrationis occasio, ne hoc quidem praetereundum puto, quod frequentissime seniores nostri idcirco illis diebus maxime impugnari omne monachorum genus antiqua inimicae gentis consuetudine testabantur, et ad transmigrandum de suis sedibus acrius perurgeri, eo quod secundum illam similitudinem qua tunc Aegyptii filios Israel violentis afflictionibus opprimebant, nunc quoque verum Israel, id est, monachorum plebem intellectuales Aegyptii durissimis ac lutulentis operibus incurvare conentur, ne per amicam Deo quietem terram Aegyptiam deserentes, ad eremum virtutum salubriter transeamus: ita ut adversum nos Pharao infremens dicat, Otiosi sunt, et idcirco vociferantur dicentes, Eamus et sacrificemus Domino Deo nostro; Opprimantur laboribus, et solliciti sint in operibus suis, et non sint solliciti in verbis vanis (Exod. V) . Nam utique vanitas impiorum sanctum Domini sacrificium, quod non nisi in eremo liberi cordis offertur, summam esse astruit vanitatem, abominatio est etenim peccatori religio.


294w 4.5012609958649 s