Ioannes_Cassianus_cps2, Collationes, 1c, 29 
Ioannes Cassianus, Collationes, 1c, CAPUT XXVIII. Quare vocetur Quadragesima, cum triginta et sex tantummodo diebus ieiunetur? <<<     >>> CAPUT XXX. De causa et initio Quadragesimae. hide dictionary links

COLLATIO VIGESIMA PRIMA, Quae est prima abbatis Theonae. DE REMISSIONE QUINQUAGESIMAE.


(PL 49 1206A) CAPUT XXIX. Quod perfecti supergrediantur legem Quadragesimae.

(1208A)

Hac igitur Quadragesimae lege, qui iustus atque perfectus est, non tenetur; nec exigui huius canonis subiectione contentus est, quem profecto illis qui per totum anni spatium deliciis vel negotiis saecularibus implicantur (I Tim. I) , Ecclesiarum principes statuerunt; ut vel hac legali quodammodo necessitate constricti, his saltem diebus vacare Domino cogerentur, ac dierum vitae suae, quos totos quasi fructus quosdam fuerant voraturi, vel decimas Domino dedicarent. Caeterum iusti quibus lex non est posita, quique spiritalibus officiis non exiguam illam, id est, decimam partem, sed totum vitae suae tempus impendunt, quia liberi sunt a decimarum legalium functione, idcirco si eos superveniens honesta et sancta necessitas coarctarit, audent stationem ieiunii absque ulla disceptatione laxare. Non enim ab eis decimarum exiguitas mutilatur, qui [Lips. in marg. quia] omnia sua Domino secum pariter obtulerunt. Quod profecto absque summo fraudis reatu facere ille non poterit, qui nihil voluntarie offerens Deo, inexcusabiliter solvere decimas suas legis necessitate compellitur. (1208B) Quapropter liquido comprobatur perfectum esse non posse famulum legis, qui vel illa quae prohibentur cavet, vel illa quae praecipiuntur exsequitur, sed illos vere esse perfectos qui etiam his quae a lege concessa sunt non utuntur. Et hac ratione cum de Mosaica lege dicatur: Nihil enim ad perfectum perduxit lex (Hebr. VII) , nonnullos sanctorum in veteri Testamento perfectos legimus exstitisse, quia transcendentes legis imperium sub evangelica perfectione vixerunt, scientes quod iustis non est lex posita, sed iniustis et non subditis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis (I Tim. I).


246w 2.405580997467 s