Ioannes_Cassianus_cps2, Collationes, 1c, 30 
Ioannes Cassianus, Collationes, 1c, CAPUT XXIX. Quod perfecti supergrediantur legem Quadragesimae. <<<     >>> CAPUT XXXI. Interrogatio quemadmodum intelligi debeat quod ait Apostolus, peccatum in nobis non dominabitur. hide dictionary links

COLLATIO VIGESIMA PRIMA, Quae est prima abbatis Theonae. DE REMISSIONE QUINQUAGESIMAE.


(PL 49 1208B) CAPUT XXX. De causa et initio Quadragesimae.

(1209A)

Sciendum sane hanc observantiam Quadragesimae, quamdiu Ecclesiae illius primitivae perfectio inviolata permansit, penitus non fuisse. Non enim praecepti huius necessitate nec quasi legali sanctione constricti, arctissimis ieiuniorum terminis claudebantur, qui totum anni spatium aequali ieiunio concludebant. (1209B) Verum cum ab illa Apostolica devotione descendens quotidie credentium multitudo suis opibus incubaret, nec eas usui cunctorum secundum Apostolorum instituta divideret (Actor. IV) , sed privatim impendiis suis consulens non servare tantum, sed etiam augere contenderet (Actor. V) , Ananiae et Sapphirae exemplum non contenta sectari; id tunc universis sacerdotibus placuit, ut homines curis saecularibus illigatos, et pene (ut ita dixerim) continentiae vel compunctionis ignaros, ad opus sanctum canonica ieiuniorum indictione revocarent, et velut legalium decimarum necessitate compellerent, quae utique infirmis prodesse possit, et perfectis praeiudicare non possit, qui sub gratia Evangelii constituti, voluntaria legem devotione transcendunt, ut ad illam Apostolicae sententiae beatitudinem possint pervenire: Peccatum enim in vobis non dominabitur, non enim estis sub lege, sed sub gratia (Rom. VI) . Vere enim dominationem in illo non potest exercere peccatum, qui dominatur affectibus peccatorum.


175w 1.7126669883728 s