Ioannes_Cassianus_cps2, Collationes, 1c, 31 
Ioannes Cassianus, Collationes, 1c, CAPUT XXX. De causa et initio Quadragesimae. <<<     >>> CAPUT XXXII. Responsio de differentia gratiae et legalium praeceptorum. hide dictionary links

COLLATIO VIGESIMA PRIMA, Quae est prima abbatis Theonae. DE REMISSIONE QUINQUAGESIMAE.


(PL 49 1209B) CAPUT XXXI. Interrogatio quemadmodum intelligi debeat quod ait Apostolus, peccatum in nobis non dominabitur.

(1209C)

Germanus: Quia non potest fallax haec Apostolica esse sententia, quae securitatem non solum monachis, sed etiam omnibus Christianis generaliter repromittit, nimium nobis videtur obscura. (1210A) Cum enim cunctos qui Evangelio credunt, a iugo et dominatione peccati liberos atque alienos esse pronuntiat, quomodo pene in omnibus baptizatis viget dominatio peccatorum, secundum sententiam Domini qui ait: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Ioan. VIII) ?


76w 0.91578221321106 s