Ioannes_Cassianus_cps2, Collationes, 1c, 32 
Ioannes Cassianus, Collationes, 1c, CAPUT XXXI. Interrogatio quemadmodum intelligi debeat quod ait Apostolus, peccatum in nobis non dominabitur. <<<     >>> CAPUT XXXIII. Quod leviora Evangelii praecepta quam legis. hide dictionary links

COLLATIO VIGESIMA PRIMA, Quae est prima abbatis Theonae. DE REMISSIONE QUINQUAGESIMAE.


(PL 49 1210A) CAPUT XXXII. Responsio de differentia gratiae et legalium praeceptorum.

Theonas: Quaestionem nobis rursus non modicam inquisitio vestra commovit, cuius vim licet sciam ab inexpertis nec tradi posse nec percipi, tamen in quantum potero verbis absolvere et breviter expedire tentabo; si modo intellectus vester ea quae dicimus, etiam operibus subsequatur. (1210B) Quaecumque enim non per doctrinam, sed per experientiam cognoscuntur, sicut tradi ab inexperto nequeunt, ita nec mente concipi vel teneri, nisi ab eo qui simili studio fuerit atque institutione fundatus. Et idcirco necessarium reor ut primum diligentius inquiramus quidnam sit propositum vel voluntas legis, vel quae gratiae disciplina atque perfectio; ut consequenter ex his, sive dominationem peccati, sive expulsionem eius possimus agnoscere. Itaque lex principaliter iubet expeti copulam nuptiarum dicens: Beatus qui habet semen in Sion, et domesticos in Ierusalem (Isaiae XXXI sec. LXX); et, Maledicta sterilis quae non peperit. (1210C) Econtrario gratia ad incorruptionis perpetuae puritatem et castimoniam nos beatae virginitatis invitat: Beatae, inquiens, steriles quae non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt; et, Qui non oderit patrem et matrem, et uxorem, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV) . Et illud Apostoli: Reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint (I Cor. VII) . Lex dicit: Decimas tuas et primitias non tardabis offerre (Exod. XXII) . Gratia, Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus (Matth. XIX) . Lex talionem conviciorum et iniuriarum non prohibet ultionem, dicens: Oculum pro oculo, dentem pro dente (Exod. XXI) . Gratia congeminationem iniuriarum vel caedis quae fuerint irrogata, nostra patientia vult probari, et ad duplicis dispendii tolerantiam paratos esse nos praecipit: Qui te percusserit, inquiens, in dexteram maxillam, praebe ei et alteram; et illi qui vult tecum iudicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium (Matth. V) . Illa inimicos odio habendos (Levit. XIX) : haec ita diligendos esse decernit, ut pro ipsis etiam Deo semper censeat supplicandum (Matth. V) .


309w 0.67465686798096 s