Ioannes_Cassianus_cps2, Collationes, 1c, 34 
Ioannes Cassianus, Collationes, 1c, CAPUT XXXIII. Quod leviora Evangelii praecepta quam legis. <<<     >>> CAPUT XXXV. Interrogatio cur interdum ieiunantes carnalibus incentivis acrius urgeamur. hide dictionary links

COLLATIO VIGESIMA PRIMA, Quae est prima abbatis Theonae. DE REMISSIONE QUINQUAGESIMAE.


(PL 49 1214B) CAPUT XXXIV. Quemadmodum quis probetur esse sub gratia.

Quisquis ergo perfectionem Evangelicae studuerit tenere doctrinae, hic sub gratia constitutus peccati dominatione non premitur. Hoc est enim esse sub gratia, ea quae gratia mandat implere. Quicumque vero perfectionis Evangelicae plenitudini subiectus esse noluerit, non ignoret se, quamvis baptizatus sibi videatur ac monachus, non esse sub gratia, sed sub legis adhuc vinculis praepeditum, peccati pondere praegravari. (1214C) Propositum namque est eius, qui omnes a quibus receptus fuerit, gratia adoptionis assumit, non destruere, sed superaedificare; nec evacuare, sed adimplere Mosaicas sanctiones. (1215A) Quod nonnulli penitus ignorantes, et consiliorum atque exhortationum Christi magnificentiam negligentes, ita praesumptivae libertatis securitate solvuntur, ut non solum Christi praecepta tamquam ardua non attingant, verum etiam ipsa illa quae illis incipientibus parvulisque Mosaica lege mandata sunt, velut antiquata contemnant, illud quod Apostolus exsecratur noxia libertate dicentes: Peccabimus, quia non sumus sub lege, sed sub gratia (Rom. VI) . Qui ergo nec sub gratia est, quia nequaquam ad Dominicae doctrinae culmen ascendit; nec sub lege, quia etiam ipsa illa parvula legis mandata non suscipit, hic duplici peccatorum oppressus imperio, ob hoc solum gratiam Christi percepisse se credit, ut per noxiam libertatem ab eo fieret alienus, in illud incidens quod apostolus Petrus ne incurramus enuntiat: Quasi liberi, inquit, agite, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem (I Pet. II) . Beatus quoque apostolus Paulus: Vos, enim, inquit, in libertatem vocati estis, fratres (Galat. V) , id est, ut absoluti sitis a dominatione peccati, tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, id est, frustrationem legalium mandatorum credatis esse licentiam vitiorum. Haec vero libertas, quia nusquam nisi ibi sit tantum ubi Dominus commoratur, Paulus apostolus docet: Dominus, inquiens, spiritus est; ubi autem spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III) . Quapropter nescio utrum hunc beati apostoli sensum, sicut hi qui experti sunt sapiunt, exprimere atque elucidare potuerim: unum scio apertissime illum etiam sine expositione cuiusquam omnibus reserari, qui πρακτικὴν, id est, actualem perfecte tenuerint disciplinam. Non enim laborabunt ut quod iam operando didicerunt, intelligant disputando


325w 0.61866116523743 s